Monosyllaba nomina fere producuntur, nisi ratione terminationis aut deriuationis corripiantur, accentu acuto elata. Partes uero indeclinabiles corripiuntur, nisi impediat auc positio, aut diphthongus. Pronomina & articuli discernuntur accentibus , in quibus enim est circumflexus, producuntur, in quibus uerô acurus, corripiuntur, vt: Der demonstratiuũ circumflectitur & producitur. Der articulus acuítur & corripitur jr / wir / mir / circumflectuntur, dich / sich / mich acuuntur.
Disyllaba nomina & uerba plaeraque habent priorem longam, nisi impediat uocalis ante uocalem, aut differentia, aut deriuatio. Contra partes indeclinabiles plaerung corripiuntur, nisi impediat positio aut diphthongus.
Praeterita penultimam producunt omnia , vt: geliebet / geschlagen / geleget / getragen.