Portum in ultimo

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Portum in ultimo

[f. 217v (188v)]

Prosa. Idem Ato


Portum in ultimo
da nobis iudicio,

Ita ut cum Deo
carenti principio

Et cum eius Nato,
qui est sine termino.

Et cum Paraclito
ab utroque edito

Expulsi a tetro
tartareo puteo

Angelorum choro
coniuncti sanctissimo.

Purgati vicio,
potiti gaudio

Cum vite premio
te duce, patrono,

Intremus cum pio,
paradisi voto

Ortum.