Praetextae (Accius) - Aeneadae sive Decius

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Aeneadae sive Decius

1. Nil neque pericli neque tumulti est, quod sciam.

2. Clamore et gemitu templum resonit caelitum.

3. Vim Gallicam obduc contra in aciem exercitum:
Lue patrium hostili fusum sanguen sanguine.

4. Te sancte venerans precibus, invicte, invoco,
Portenta ut populo patriae verruncent bene.

5. Et nunc quae deorum segnitas? ardet focus.

6. Qvod periti sumus in vita atque usu callemus magis.

7. Fateor: sed saepe ignavavit fortem in spe expectatio.

8. (…) Caleti voce canora
Fremitu peragrant minitabiliter.

9. Dice, summa ubi perduellum est? quosum aut quibus a partibus
Gliscunt?

10. Quibus rem summam et patriam nostram quondam adauctavit pater.

11. Patrio exemplo et me dicabo atque animam devoro hostibus.

12. Castra haec vestra est: optume essis meritus a nobis