Priapea 12

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Priapea 12
Fairytale left blue.png Priapea 11 Priapea 13 Fairytale right blue.png


Quaedam iunior Hectoris parente,
Cumaeae soror, ut puto, Sibyllae,
aequalis tibi, quam domum revertens
Theseus repperit in rogo iacentem,       5
infirmo solet huc gradu venire
rugosasque manus ad astra tollens,
ne desim sibi mentula, rogare.
hesterna quoque luce dum precatur,
dentem de tribus excreavit unum.       10
'tolle' inquam 'procul et iube latere
scissa sub tunica stolaque russa,
ut semper solet et timere lucem
qui tanto patet indecens hiatu,
barbato macer eminente naso,       15
ut credas Epicuron oscitari.'



Fairytale left blue.png Priapea 11 Priapea 13 Fairytale right blue.png