Jump to content

Proslogion seu Alloquium de Dei existentia

Unchecked
E Wikisource
(Redirectum de Proslogion)


SANCTI ANSELMI CANTUARIENSIS ARCHIEPISCOPI


PROSLOGION SEU ALLOQUIUM DE DEI EXISTENTIA.




PROOEMIUM

[recensere]

Uno argumento in hoc opusculo intendit probare quia Deus est, et quaecunque de Deo credimus. Difficultas operis. Auctor scribit sub persona comtemplantis Deum et quaerentis intelligere quod credit. Huic opusculo hunc titulum dederat: Fides quaerens intellectum. Deinde Proslogion, id est Alloquium hoc opus nuncupavit.

Postquam opusculum quoddam (Monologion), velut exemplum meditandi de ratione fidei, cogentibus me precibus quorumdam fratrum, in persona alicujus tacite secum ratiocinando quae nesciat investigantis edidi: considerans illud esse multorum concatenatione contextum argumentorum, coepi mecum quaerere si forte posset inveniri unum argumentum, quod nullo alio ad se probandum, quam [0223C] se solo indigeret; et solum ad astruendum quia Deus vere est, et quia est summum bonum nullo alio indigens, et quo omnia indigent ut sint et bene sint; et quaecunque credimus de divina substantia, sufficeret. Ad quod cum saepe studioseque cogitationem converterem atque aliquando mihi videretur jam capi posse quod quaerebam, aliquando [0224B] mentis aciem omnino fugeret, tandem desperans volui cessare, velut ab inquisitione rei, quam inveniri esset impossibile. Sed cum illam cogitationem, ne mentem meam frustra occupando, ab aliis, in quibus proficere possem, impediret, penitus a me vellem excludere; tunc magis ac magis, nolenti et defendenti se coepit cum importunitate quadam ingerere. Quadam igitur die, cum vehementer ejus importunitati resistendo fatigarer, in ipso cogitationum conflictu sic se obtulit quod desperaveram, ut studiose cogitationem amplecterer, quam sollicitus repellebam. Aestimans igitur quod me gaudebam invenisse, si scriptum esset alicui legenti placiturum, de hoc ipso et de quibusdam aliis, sub persona conantis erigere mentem suam ad contemplandum [0224C] Deum, et quaerentis intelligere quod credit, subditum scripsi opusculum. Et quoniam nec istud nec illud, cujus supra memini, dignum libri nomine, aut cui auctoris praeponeretur nomen, judicabam; nec tamen eadem sine aliquo titulo, quo aliquem, in cujus manus venirent, quodammodo ad se legendum invitarent, dimittenda putabam, [0225A] unicunque suum dedi titulum ut prius exemplum meditandi de ratione fidei, et sequens fides quaerens intellectum, diceretur. Sed cum jam a pluribus cum his titulis utrumque transcriptum esset, coegerunt me plures, et maxime reverendus archiepiscopus Lugdunensis, Hugo nomine, fungens in Gallia legatione apostolica, qui mihi hoc ex apostolica praecepit auctoritate, ut nomen meum illis praescriberem. Quod ut aptius fieret, illud quidem Monologium, id est Soliloquium; istud vero Proslogion, id est Alloquium nominavi.



CAPUT PRIMUM

[recensere]

Excitatio mentis ad contemplandum Deum.---Abjicit curas et omnia praeter Deum excludit ut Deum quaerat. Homo ad videndum Deum factus est. [0225B] Homo peccans perdidit beatitudinem ad quam factus est; et invenit miseriam propter quam factus non est. Bonum non custodivit, cum facile posset. Sine Deo male est nobis. Labores et conatus nostri sunt irriti sine Deo. Deum homo quaerere non potest, nisi ipse doceat; nec invenire, nisi ipse se ostendat. Deus hominem creavit ad imaginem suam, ut sui memor sit, ipsum cogitet et ipsum amet. Homo fidelis non quaerit intelligere ut credat; sed credit, ut intelligat: quia, nisi crediderit, non intelliget.

Eia nunc homuncio, fuge paululum occupationes tuas, absconde te modicum a tumultuosis cogitationibus tuis. Abjice nunc onerosas curas, et postpone laboriosas distensiones tuas. Vaca aliquantulum Deo, et requiesce aliquantulum in eo. Intra in cubiculum mentis tuae; exclude omnia praeter Deum, et quae te juvent ad quaerendum eum, et, [0225C] clauso ostio, quaere eum. Dic nunc, totum cor meum, dic nunc Deo: Quaero vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiro (Psal. XXVI, 8). Eia nunc ergo, tu, Domine Deus meus, doce cor meum ubi et quomodo te quaerat, ubi et quomodo te inveniat. Domine, si non es hic, ubi te quaeram absentem? Si autem ubique es, cur non video te praesentem? Sed certe habitas lucem inaccessibilem. Et ubi est lux inaccessibilis, aut quomodo accedam ad lucem inaccessibilem? Aut quis me ducet, et inducet in illam; ut videam te in illa? Deinde, quibus signis, qua facie te quaeram? Nunquam te vidi, Domine Deus meus; 30 non novi faciem tuam. Quid faciet, altissime Domine, quid faciet iste tuus [0225D] longinquus exsul? Quid faciet servus tuus anxius amore tui, et longe projectus a facie tua? Anhelat videre te et nimis abest illi facies tua. Accedere ad te [0226A] desiderat, et inaccessibilis est habitatio tua. Invenire te cupit, et nescit locum tuum. Quaerere te affectat, et ignorat vultum tuum. Domine, Deus meus es, et Dominus meus es; et nunquam te vidi. Te me fecisti et refecisti, et omnia mea bona tu mihi contulisti, et nondum novi te. Denique ad te videndum factus sum; et nondum feci propter quod factus sum. O misera sors hominis, cum hoc perdidit, ad quod factus est. O durus, et dirus casus ille! Heu! quid perdidit, et quid invenit? quid abscessit, et quid remansit? Perdidit beatitudinem ad quam factus est, et invenit miseriam propter quam factus non est: abscessit, sine quo nihil felix est, et remansit, quod per se nonnisi miserum est. Manducabat tunc homo panem angelorum, quem nunc esurit; manducat nunc panem dolorum, quem tunc nesciebat. [0226B] Heu! publicus luctus hominum, universalis planctus filiorum Adae! Ille ructabat saturitate, nos suspiramus esurie. Ille abundabat, nos mendicamus. Ille feliciter tenebat, et misere deseruit; nos infeliciter egemus, et miserabiliter desideramus; et heu! vacui remanemus! Cur non nobis custodivit, cum facile posset, quo tam graviter careremus? Quare sic nobis obseravit lucem, et obduxit nos tenebris? Ut quid abstulit nobis vitam, et inflixit mortem? Aerumnosi, unde sumus expulsi, quo sumus impulsi? Unde praecipitati? Quo obruti? A patria in exsilium, a visione Dei in caecitatem nostram, a jucunditate immortalitatis in amaritudinem et horrorem mortis. Misera mutatio de quanto bono in quantum malum! Grave damnum, gravis dolor, grave totum. Sed heu [0226C] me miserum, unum de aliis miseris filiis Evae, elongatis a Deo! Quid incoepi? Quid effeci? Quo tendebam? Quo deveni? Ad quid aspirabam? In quibus suspiro? Quaesivi bona, et ecce turbatio. Tendebam in Deum, et offendi in meipsum. Requiem quaerebam in secreto meo, et tribulationem et dolorem inveni in intimis meis. Volebam ridere a gaudio mentis meae, et cogor rugire a gemitu cordis mei. Sperabatur laetitia, et ecce unde densentur suspiria. Et o tu, Domine, usquequo? Usquequo, Domine, oblivisceris nos, usquequo avertis faciem tuam a nobis? Quando respicies et exaudies nos? Quando illuminabis oculos nostros, et ostendes nobis faciem tuam? Quando restitues te nobis? Respice, Domine; [0226D] exaudi, illumina nos, ostende nobis teipsum. Restitue te nobis ut bene sit nobis; sine quo tam male est nobis. Miserare labores et conatus nostros [0227A] ad te, qui nihil valemus sine te. Invitas nos; adjuva nos. Obsecro, Domine, ne desperem suspirando; sed respirem sperando. Obsecro, Domine, amaricatum est cor meum sua desolatione; indulca illud tua consolatione. Obsecro, Domine, esuriens incoepi quaerere te, ne desinam jejunus de te: famelicus accessi, ne recedam impastus. Pauper veni ad divitem, miser ad misericordem, ne redeam vacuus et contemptus. Et si antequam comedam suspiro, da, vel post suspiria, quod comedam. Domine, incurvatus non possum nisi deorsum aspicere; erige me ut possim sursum intendere. Iniquitates meae supergressae caput meum, obvolvunt me; et sicut onus grave, gravant me. Evolve me, exonera me ne urgeat puteus earum os suum super me: liceat mihi [0227B] suspicere lucem tuam, vel de longe, vel de profundo. Doce me quaerere te, et ostende te quaerenti; quia nec quaerere te possum, nisi tu doceas, nec invenire, nisi te ostendas. Quaeram te desiderando, desiderem quaerendo, inveniam amando, amem inveniendo. Fateor, Domine, et gratias ago, quia creasti in me hanc imaginem tuam, ut tui memor sim, te cogitem, te amem: sed sic est abolita attritione vitiorum, sic est offuscata fumo peccatorum, ut non possit facere ad quod facta est, nisi tu renoves et reformes eam. Non tento, Domine, penetrare altitudinem tuam; quia nullatenus comparo illi intellectum meum, sed desidero aliquatenus intelligere veritatem tuam, quam credit et amat cor meum. Neque enim quaero intelligere, ut credam; sed [0227C] credo, ut intelligam. Nam et hoc credo quia nisi credidero, non intelligam.



CAPUT II

[recensere]

Quod vere sit Deus, etsi insipiens dixit in corde suo: Non est Deus.

Ergo, Domine, qui das fidei intellectum, da mihi, ut, quantum scis expedire, intelligam quia es, sicut credimus; et hoc es, quod credimus. Et quidem credimus te esse aliquid, quo nihil majus cogitari possit. An ergo non est aliqua talis natura, quia dixit insipiens in corde suo: Non est Deus? (Psal. XIII, 1.) Sed certe idem ipse insipiens, cum audit hoc ipsum quod dico, aliquid quo majus nihil cogitari potest; intelligit quod audit, et quod intelligit in intellectu ejus est; etiamsi non intelligat illud esse. [0227D] Aliud est enim rem esse in intellectu; aliud intelligere rem esse. Nam cum pictor praecogitat quae facturus est, habet quidem in intellectu; sed nondum [0228A] esse intelligit quod nondum fecit. Cum vero jam pinxit, et habet in intellectu, et intelligit esse quod jam fecit. Convincitur ergo etiam insipiens esse vel in intellectu aliquid, quo nihil majus cogitari potest; quia hoc cum audit, intelligit; et quidquid intelligitur, in intellectu est. Et certe id, quo majus cogitari nequit, non potest esse in intellectu solo. Si enim vel in solo intellectu est, potest cogitari esse et in re: quod majus est. Si ergo id, quo majus cogitari non potest, est in solo intellectu, idipsum, quo majus cogitari non potest, est quo majus cogitari potest: sed certe hoc esse non potest. Existit ergo procul dubio aliquid, quo majus cogitari non valet, et in intellectu, et in re.

[0228B]


CAPUT III

[recensere]

Quod Deus non possit cogitari non esse.---Deus est id quo majus cogitari non potest. Id quod potest cogitari non esse, non est Deus.

Quod utique sic vere est, ut nec cogitari possit non esse. Nam potest cogitari esse aliquid quod non possit cogitari non esse; quod majus est, quam quod non esse cogitari potest. Quare si id, quo majus nequit cogitari, potest cogitari non esse: idipsum quo majus cogitari nequit, non est id quo majus cogitari nequit: quod convenire non potest. Sic ergo vere est aliquid quo majus cogitari non potest, ut nec cogitari possit non esse: et hoc es tu, Domine Deus noster. Sic ergo vere es, Domine, Deus meus, ut nec cogitari possis non esse; et merito. Si enim [0228C] aliqua mens posset cogitare aliquid melius te, ascenderet creatura super Creatorem, et judicaret de Creatore: quod valde est absurdum. Et quidem quidquid est aliud praeter solum te, potest cogitari non esse. Solus igitur verissime omnium, et ideo maxime omnium habes esse; quia quidquid aliud est, non sic vere est, et idcirco minus habet esse. Curitaque dixit insipiens in corde suo: Non est Deus? (Psal. XIII, 1) cum tam in promptu sit rationali menti, te maxime omnium esse. Cur, nisi quia stultus et insipiens?



CAPUT IV

[recensere]

Quomodo insipiens dixit in corde suo, quod cogitari non potest.---Duobus modis res cogitatur. 1. Cum vox eam significans cogitatur. 2. cum ipsa res intelligitur. [0228D] Secundum vocem, Deus potest cogitari non esse; secundum rem, non potest.

Verum quomodo dixit insipiens in corde suo [0229A] quod cogitare non potuit; aut quomodo cogitare 31 non potuit, quod dixit in corde? cum idem sit dicere in corde, et cogitare. Quod si vere, imo quia vere et cogitavit, quia dixit in corde; et non dixit in corde, quia cogitare non potuit; non uno tantum modo dicitur aliquid in corde vel cogitatur. Aliter enim cogitatur res, cum vox eam significans cogitatur; aliter cum idipsum, quod res est, intelligitur. Illo itaque modo potest cogitari Deus non esse; isto vero, minime. Nullus quippe intelligens id quod sunt ignis et aqua, potest cogitare ignem esse aquam secundum rem; licet hoc possit, secundum voces. Ita igitur nemo intelligens id quod Deus est, potest cogitare quia Deus non est; licet haec verba dicat in corde, aut sine ulla, aut cum aliqua extranea significatione. Deus enim est id quo majus [0229B] cogitari non potest. Quod qui bene intelligit, utique intelligit idipsum sic esse, ut nec cogitatione queat non esse. Qui ergo intelligit sic esse Deum, nequit eum non esse cogitare. Gratias tibi, bone Domine, gratias tibi; quia quod prius credidi, te donante, jam sic intelligo, te illuminante; ut si te esse nolim credere, non possim non intelligere.



CAPUT V

[recensere]

Quod Deus sit quidquid melius est esse, quam non esse; et solus existens per se, omnia faciat de nihilo.

Quid igitur es, Domine Deus, quo nihil majus valet cogitari? Sed quid es, nisi id quod summum omnium solum existens per seipsum, omnia alia fecit de nihilo? Quidquid enim hoc non est, [0229C] minus est quam quod cogitari possit; sed hoc de te cogitari non potest. Quod ergo bonum deest summo bono, per quod est omne bonum? Tu es itaque justus, verax, beatus, et quidquid melius est esse quam non esse: melius namque est esse justum, quam non justum; beatum, quam non beatum.



CAPUT VI

[recensere]

Quomodo Deus sit sensibilis, cum non sit corpus.---Deus est sensibilis, omnipotens, misericors, impassibilis: quia melius est haec esse quam non esse. Non inepte dicitur aliquo modo sentire qui aliquo modo cognoscit.

Verum cum melius sit te esse sensibilem, omnipotentem, misericordem, impassibilem, quam non [0229D] esse; quomodo es sensibilis, si non es corpus; aut omnipotens, si non omnia potes aut misericors [0230A] simul et impassibilis? Nam si sola corporea sunt sensibilia; quoniam sensus circa corpus, et in corpore sunt; quomodo es sensibilis, cum non sis corpus; sed summus Spiritus, qui corpore melior est. Sed si sentire non est nisi cognoscere, aut nonnisi ad cognoscendum; qui enim sentit, cognoscit secundum sensuum proprietatem, ut per visum colores, per gustum sapores: non inconvenienter dicitur aliquo modo sentire, quidquid aliquo modo cognoscit. Ergo, Domine, quamvis non sis corpus; vere tamen eo modo summe sensibilis es, quo summe omnia cognoscis; non quo animal corporeo sensu cognoscit.



CAPUT VII

[recensere]

Quomodo sit omnipotens, cum multa non possit.---Corrumpi aut mentiri posse, non potentia est, sed [0230B] impotentia. Deus potest nihil per impotentiam, et nihil potest contra ipsum.

Sed et omnipotens quomodo es, si non omnia potes? Aut si non potes corrumpi, nec mentiri, nec facere verum esse falsum: ut, quod factum est, non esse factum, et plura similiter: quomodo potes omnia? aut haec posse, non est potentia; sed impotentia. Nam qui haec potest, quod sibi non expedit, et quod non debet, potest; quae quanto magis potest, tanto magis adversitas et perversitas possunt in illum, et ipse minus contra illas. Qui ergo sic potest, non potentia potest, sed impotentia. Non enim ideo dicitur posse, quia ipse possit; sed quia sua impotentia facit aliud in se posse, sive aliquo genere loquendi, sicut multa improprie [0230C] dicuntur, ut cum ponimus esse pro non esse, et facere pro eo quod est non facere, aut pro nihil facere. Nam saepe dicimus ei, qui rem aliquam esse negat: Sic est, quemadmodum dicis esse: cum magis proprie videatur dici: Sic non est, quemadmodum dicis non esse. Item dicimus: Iste sedet, sicut ille facit: aut, iste quiescit sicut ille facit: cum sedere sit quiddam non facere, et quiescere sit nihil facere. Sic itaque cum quis dicitur habere potentiam faciendi aut patiendi quod sibi non expedit, aut quod non debet; impotentia intelligitur per potentiam; quia quo plus habet hanc potentiam, eo adversitas et perversitas in illum sunt potentiores, et ille contra eas impotentior. Ergo, Domine Deus, inde verius es omnipotens, [0230D] quia potes nihil per impotentiam, et nihil potest contra te

[0231A]


CAPUT VIII

[recensere]

Quomodo sit misericors et impassibilis.---Deus est misericors secundum nos, qui sentimus misericordis effectum. Deus non est misericors secundum se; qui non sentit compassionis affectum.

Sed et misericors simul et impassibilis quomodo es? Nam si es impassibilis, non compateris; si non compateris, non est tibi miserum cor ex compassione miseri; quod est esse misericordem. At si non es misericors, unde miseris est tanta consolatio? Quomodo ergo es, et non es misericors, Domine, nisi quia es misericors secundum nos, et non es secundum te? Es quippe secundum sensum nostrum, et non es secundum tuum. Etenim cum tu respicis nos miseros, nos sentimus misericordis effectum; tu non sentis affectum. Et misericors es igitur, [0231B] quia miseros salvas, et peccatoribus tuis parcis; et misericors non es, quia nulla miseriae compassione afficeris.



CAPUT IX

[recensere]

Quomodo totus justus, et summe justus parcat malis, et quod juste misereatur malis.---Melior est qui bonis et malis bonus est, quam qui bonis tantum. Cum Deus sit summe justus, latet unde sit misericors. Deus ideo est summe misericors, quia summe justus est. Justos salvat, justitia comitante: peccatores liberat, justitia dominante. Deus parcit malis ex justitia: quia justum est ut Deus, quo nemo melior aut potentior, etiam malis bonus sit, et de malis bonos faciat. Si Deus non debet misereri, injuste miseretur: quod dicere nefas est. Ergo Deus juste miseretur.

Verum malis quomodo parcis; si es totus justus, et summe justus. Quomodo enim totus justus et [0231C] summe justus facis aliquid non justum? Aut quae justitia est, merenti mortem aeternam dare vitam sempiternam? Unde ergo, bone Deus, bone bonis et malis, unde tibi salvare malos; si hoc non est justum, et tu non facis aliquid non justum? An quia bonitas tua est incomprehensibilis, latet hoc in luce inaccessibili quam inhabitas? Vere in altissimo et secretissimo bonitatis tuae latet fons unde manat fluvius misericordiae tuae. Nam cum totus et summe justus sis, tamen idcirco etiam malis benignus es, quia totus summe bonus es. Minus namque bonus esses, si nulli malo esses benignus. Melior enim est qui et bonis et malis bonus est, quam qui bonis tantum est bonus; et melior est, qui malis et puniendo et parcendo est bonus, quam qui puniendo [0231D] tantum. Ideo ergo misericors es, quia totus et [0232A] summe bonus es. Et cum forsitan videatur cur bonis bona, et malis mala retribuas: illud certe penitus est mirandum, cur tu totus et summe justus , et nullo egens, malis et reis tuis bona tribuas. O altitudo bonitatis tuae, Deus, et videtur unde sis misericors, et non pervidetur! Cernitur unde flumen manat, et non perspicitur fons unde nascatur . Nam et de plenitudine bonitatis est, quia peccatoribus tuis pius es; et in altitudine bonitatis tuae latet, qua ratione hoc es. Etenim licet bonis bona, et malis mala, ex bonitate retribuas; ratio tamen justitiae hoc postulare videtur. Cum vero malis bona tribuis, et scitur quia summe bonus hoc facere voluit, et mirum est cur summe justus hoc velle potuit. O misericordia, de quam opulenta dulcedine, [0232B] et dulci opulentia nobis profluis! 32 O immensitas bonitatis Dei, quo affectu amanda es peccatoribus! Justos enim salvas, justitia comitante; istos vero liberas, justitia dominante. Illos, meritis adjuvantibus; istos, meritis repugnantibus. Illos, bona quae dedisti cognoscendo; istos, mala quae odisti ignoscendo. O immensa bonitas, quae sic omnem intellectum excedis, veniat super me misericordia illa, quae de tanta opulentia tui procedit! Influat in me, quae profluit de te. Parce per clementiam, ne ulciscaris per justitiam. Nam etsi difficile sit intelligere quomodo misericordia tua non absit a tua justitia; necessarium tamen est credere quia nequaquam adversatur justitiae, quod exundat ex bonitate, quae nulla est sine justitia, imo [0232C] vere concordat justitiae. Nempe si misericors non es, nisi quia es summe bonus; et summe bonus non es, nisi quia es summe justus: vere idcirco es misericors, quia summe justus es. Adjuva me, juste et misericors Deus, cujus lucem quaero; adjuva me, ut intelligam quod dico. Vere ergo ideo misericors es, quia justus. Ergone misericordia tua nascitur ex justitia tua? Ergone parcis malis ex justitia? Si sic est, Domine, si sic est, doce me quomodo est. An quia justum est te sic esse bonum, ut nequeas intelligi melior; et sic potenter operari, ut non possis cogitari potentior? Quid enim hoc justius? Hoc utique non fieret; si esses bonus, tantum retribuendo, et non parcendo; et si faceres de non bonis tantum bonos, et non etiam de malis. [0232D] Hoc itaque modo justum est ut parcas malis, et [0233A] ut facias bonos de malis. Denique, quod non juste fit, non debet fieri; et quod non debet fieri, injuste fit. Si ergo non juste malis misereris, non debes misereri. Et si non debes misereri, injuste misereris. Quod si nefas est dicere, fas est credere te juste misereri malis.



CAPUT X

[recensere]

Quomodo juste puniat, et juste parcat malis.---Deus parcendo malis justus est secundum se, quia facit quod convenit suae bonitati: sed non est justus secundum nos, quia non reddit debitum supplicium.

Sed et justum est ut malos punias: quid namque justius quam ut boni bona, et mali mala recipiant? Quomodo ergo et justum est ut malos punias, et justum est ut malis parcas? An alio modo juste punis [0233B] malos, et alio modo juste parcis malis? Cum enim punis malos, justum est, quia illorum meritis convenit; cum vero parcis malis, justum est; non quia illorum meritis, sed quia bonitatis tuae condecens est. Nam parcendo malis ita justus es secundum te, et non secundum nos; sicut misericors es secundum nos, et non secundum te; quoniam salvando nos, quos juste perderes, sicut misericors es, non quia tu sentias affectum, sed quia nos sentimus effectum; ita justus es, non quia nobis reddas debitum, sed quia facis quod decet te summe bonum. Sic itaque sine repugnantia juste punis, et juste parcis.



CAPUT XI

[recensere]

Quomodo universae viae Domini misericordia et veritas; [0233C] et tamen justus Dominus in omnibus viis suis.---Capi nullatenus potest cur de malis, hos magis salvet quam illos, per summam bonitatem: et illos magis damnet quam istos, per summam justitiam.

Sed nunquid etiam non est justum secundum te, Domine, ut malos punias? Justum quippe est, te sic esse justum, ut justior nequeas cogitari: quod nequaquam esses, si tantum bonis bona, et non malis mala redderes. Justior enim est qui et bonis et malis, quam qui bonis tantum merita retribuit. Justum igitur est secundum te, juste et benigne Deus, et cum punis, et cum parcis. Vere igitur universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10); et tamen justus Dominus in omnibus viis suis (Psal. CXLIV, 17). Et utique sine repugnantia; [0233D] quia quos vis punire, non est justum salvari; et quibus vis parcere, non est justum damnari. Nam id solum justum est, quod vis; et non justum, quod non vis. Sic ergo nascitur de justitia tua misericordia tua; quia justum est te sic esse bonum, ut et parcendo sis bonus: et hoc forsitan est, cur summe justus potest velle bona malis? Sed si utcunque capi potest cur malos potes velle salvare: illud certe nulla ratione comprehendi potest, [0234A] cur de similibus malis hos magis salves, quam illos, per summam bonitatem; et illos magis damnes, quam istos, per summam justitiam? Sic ergo vere es sensibilis, omnipotens, misericors et impassibilis; quemadmodum vivens. sapiens, bonus, beatus, aeternus; et quidquid melius est esse quam non esse.



CAPUT XII

[recensere]

Quod Deus sit ipsa vita qua vivit; et sic de similibus.

Sed certe quidquid es, non per aliud es quam per teipsum. Tu es igitur ipsa vita, qua vivis; et sapientia, qua sapis; et bonitas ipsa, qua bonis et malis bonus es: et ita de similibus.



CAPUT XIII

[recensere]

Quomodo solus sit incircumscriptus et aeternus; cum [0234B] alii spiritus sint incircumscripti, et aeterni.---Nullus locus et tempus Deum cohibent. Sed ipse ubique et semper est. Solus sicut non desinit, ita non incipit esse.

Sed omne quod clauditur aliquatenus loco aut tempore, minus est quam quod nulla lex loci aut temporis coercet. Quoniam ergo majus te nihil est, nullus locus aut tempus te cohibet, sed ubique et semper es: quod quia de te solo dici potest: Tu solus incircumscriptus es et aeternus. Quomodo igitur dicuntur et alii spiritus incircumscripti et aeterni? Et quidem solus es aeternus; quia solus omnium sicut non desinis, sic non incipis esse. Sed quomodo solus es incircumscriptus? An creatus spiritus ad te collatus, est circumscriptus; ad corpus vero, incircumscriptus. Nempe omnino circumscriptum [0234C] est, quod cum alicubi totum est, non potest simul esse alibi: quod de solis corporeis cernitur. Incircumscriptum, vero, quod simul est ubique totum: quod de te solo intelligitur. Circumscriptum autem simul et incircumscriptum est, quod cum alicubi sit totum, potest simul esse totum alibi, non tamen ubique: quod de creatis spiritibus cognoscitur. Si enim non esset anima tota in singulis membris sui corporis, non sentiret tota in singulis. Tu ergo, Domine, singulariter es incircumscriptus et aeternus; et tamen et alii spiritus sunt incircumscripti et aeterni.



CAPUT XIV

[recensere]

Quomodo, et cur videtur, et non videtur Deus a quaerentibus [0234D] eum.

An invenisti, anima mea, quod quaerebas? Quaerebas Deum, invenisti eum esse quiddam summum omnium, quo nihil melius cogitari potest; et hoc esse vitam ipsam, lucem, sapientiam, bonitatem, aeternam beatitudinem et beatam aeternitatem; et hoc esse ubique et semper. Nam si non invenisti Deum tuum, quomodo est ille hoc, quod invenisti, et quod illum tam certa veritate et vera certitudine intellexisti? Si vero invenisti, quid est quod non [0235A] sentis quod invenisti? Cur non te sentit, Domine Deus, anima mea, si invenit te? An non invenit, quem invenit esse lucem et veritatem? Quomodo namque intellexit hoc, nisi videndo lucem et veritatem? Aut potuit omnino aliquid intelligere de te, nisi per lucem tuam et veritatem tuam? Si ergo vidit lucem et veritatem, vidit te: si non vidit te, non vidit lucem nec veritatem. An et veritas et lux est, quod vidit; et tamen nondum te vidit, quia vidit te aliquatenus; sed non vidit te, sicuti es? Domine Deus meus, formator et reformator meus, die desideranti 33 animae meae, quid aliud es quam quod vidit, ut pure videat quod desiderat. Intendit se, ut plus videat; et nihil videt ultra hoc quod vidit, nisi tenebras. Imo non videt tenebras, [0235B] quae nullae sunt in te; sed videt se non plus posse videre, propter tenebras suas. Cur hoc, Domine, cur hoc? Tenebratur oculus ejus infirmitate sua, aut reverberatur fulgore tuo? Sed certe et tenebratur in se, et reverberatur a te. Utique et obscuratur sua brevitate, et obruitur tua immensitate. Vere et contrahitur angustia sua, et vincitur amplitudine tua. Quanta namque est lux illa, de qua micat omne verum, quod rationali menti lucet? Quam ampla est illa veritas, in qua est omne quod verum est; et extra quam nonnisi nihil et falsum est? Quam immensa est, quae uno intuitu videt quaecunque facta sunt, et a quo, et per quem, et quomodo de nihilo facta sunt? Quid puritatis, quid simplicitatis, quid certitudinis, et [0235C] splendoris ubi est? Certe plus quam a creatura valeat intelligi.



CAPUT XV

[recensere]

Quod major sit, quam cogitari possit.

Ergo, Domine, non solum es quo majus cogitari nequit; sed es quiddam majus quam cogitari possit. Quoniam namque valet cogitari esse aliquid hujusmodi; si tu non es hoc ipsum, potest cogitari aliquid majus te: quod fieri nequit.



CAPUT XVI

[recensere]

Quod haec sit inaccessibilis, quam inhabitat.

Vere, Domine, haec est lux inaccessibilis, in qua habitas; vere enim non est aliud, quod hanc lucem [0235D] penetret, ut ibi te pervideat. Vere ideo hanc non video, quia nimia mihi est; et tamen quidquid video per illam video, sicut infirmus oculus, quod videt, per lucem solis videt, quam in ipso sole nequit aspicere. Non potest intellectus meus ad illam, nimis fulget, non capit illam, nec suffert oculus [0236A] animae meae diu intendere in illam. Reverberatur fulgore, vincitur amplitudine, obruitur immensitate, confunditur capacitate. O summa et inaccessibilis lux! O tota, et beata veritas, quam longe es a me, qui tam prope tibi sum! Quam remota es a conspectu meo, qui sic praesens, sum conspectui tuo! Ubique es tota praesens, et non te video. In te moveor et in te sum, et ad te non possum accedere. Intra me et circa me es, et non te sentio.



CAPUT XVII

[recensere]

Quod in Deo sit harmonia, odor, sapor, levitas , pulchritudo, suo ineffabili modo.

Adhuc lates, Domine, animam meam in luce et beatitudine tua; et idcirco versatur illa adhuc in tenebris, et miseria sua. Circumspicit enim et non [0236B] videt pulchritudinem tuam. Auscultat, et non audit harmoniam tuam. Olfacit, et non percipit odorem tuum. Gustat, et non cognoscit saporem tuum. Palpat, et non sentit levitatem tuam. Habes enim haec, Domine Deus, in te, tuo ineffabili modo, qui ea dedisti rebus a te creatis, suo sensibili modo; sed obriguerunt, sed obstupuerunt, sed obstructi sunt sensus animae meae vetusto languore peccati.



CAPUT XVIII

[recensere]

Quod Deus sit vita, sapientia, aeternitas, et omne verum bonum.---Quidquid est partibus junctum, non est omnino unum; actu vel intellectu dissolvi potest. Sapientia, aeternitas, etc., non sunt in Deo partes, sed unum, et ipsum totum quod est Deus seu ipsa unitas, ne quidem intellectu divisibilis.

[0236C]

Et iterum ecce turbatio; ecce iterum obviat moeror, et luctus quaerenti gaudium et laetitiam. Sperabat jam anima mea satietatem, et ecce iterum obruitur egestate. Affectabam jam comedere, et ecce magis esurio. Conabar assurgere ad lucem Dei, et recidi in tenebras meas. Imo non modo cecidi in eas, sed sentio me involutum in eis. Ante cecidi quam conciperet me mater mea. Certe in illis conceptus sum, et cum earum obvolutione natus sum. Certe in illo omnes cecidimus, in quo omnes peccavimus. In illo omnes perdidimus, qui facile tenebat, et male sibi et nobis perdidit, quod cum volumus quaerere, nescimus; cum quaerimus, non invenimus; cum invenimus, non est quod quaerimus. Adjuva [0236D] me, tu, propter bonitatem tuam; Domine, quaesivi vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram , ne avertas faciem tuam a me (Psal. XXVI, 8). Revela me de me ad te. Munda, sana, acue, illumina oculum mentis meae ut intueatur te. Recolligat vires suas anima mea, et toto intellectu iterum intendat [0237A] in te, Domine. Quid es, Domine, quid es, quid te intelliget cor meum? Certe vita es, sapientia es, veritas es, bonitas es, beatitudo es, aeternitas es, et omne verum bonum es. Multa sunt haec: non potest angustus intellectus meus tot uno simul intuitu videre, ut omnibus simul delectetur. Quomodo ergo, Domine, es omnia haec? An sunt partes tui, an potius unumquodque horum totum est quod es? Nam quidquid est partibus junctum, non est omnino unum, sed quodammodo plura, et diversum a seipso; et vel actu, vel intellectu dissolvi potest: quae aliena sunt a te, quo nihil melius cogitari potest. Nullae igitur partes in te sunt, Domine, nec es plura; sed sic es unum quoddam, et idem tibi ipsi; ut in nullo tibi ipsi sis dissimilis: [0237B] imo tu es ipsa unitas, nullo intellectu divisibilis. Ergo vita, et sapientia, et reliqua, non sunt partes tui, sed omnia sunt unum; et unumquodque horum est totum quod es, et quod sunt reliqua omnia. Quomodo ergo nec tu habes partes; nec tua aeternitas, quae tu es, nusquam et nunquam est pars tua aut aeternitatis tuae: sed ubique totus es, et aeternitas tua tota est semper.



CAPUT XIX

[recensere]

Quod non sit in loco aut tempore, sed omnia sint in illo.

Sed si per aeternitatem tuam fuisti, et es, et eris; et fuisse, non est futurum esse; et esse, non est fuisse vel futurum esse: quomodo aeternitas tua tota est semper? An de aeternitate tua nihil praeterit, [0237C] ut jam non sit; nec aliquid futurum est, quasi nondum sit? Non ergo fuisti heri, aut eris cras; sed heri, et hodie, et cras es: imo nec heri, nec hodie, nec cras es; sed simpliciter es extra omne tempus. Nam nihil aliud est heri, et hodie, et cras, quam in tempore; tu autem, licet nihil sit sine te, non es tamen in loco aut tempore, sed omnia sunt in te: nihil enim te continet, sed tu contines omnia.



CAPUT XX

[recensere]

Quod sit ante et ultra omnia etiam aeterna.---Dei aeternitas est ipsi tota praesens: caetera de sua aeternitate nondum habent quod futurum est, et jam non habent quod est praeteritum,

[0237D]

Tu ergo imples et complecteris omnia; tu es ante et ultra omnia. Et quidem ante omnia es; quia, antequam fierent, tu es. Ultra omnia vero quomodo es? Qualiter enim es ultra es quae finem non habebunt? An quia illa sine te nullatenus esse possunt; [0238A] tu 34 autem nullo modo minus es; etiamsi illa redeant in nihilum? Sic enim quodammodo es ultra illa. An etiam quia illa cogitari possunt habere finem; tu vero nequaquam? Nam sic illa quidem habent finem quodammodo; tu vero nullo modo. Et certe quod nullo modo habet finem, ultra illud est, quod aliquo modo finitur. An hoc quoque modo transis omnia etiam aeterna, quia tua et illorum aeternitas tota tibi praesens est; cum illa nondum habeant de sua aeternitate quod venturum est, sicut jam non habent quod praeteritum est? Sic quippe semper es ultra illa; cum semper ibi sis praesens, seu cum illud semper sit tibi praesens, ad quod illa nondum pervenerunt.



CAPUT XXI

[recensere]

[0238B] An hoc sit saeculum saeculi, sive saecula saeculorum.---Dei aeternitas continet ipsa saecula temporum: et dici potest saeculum saeculi, sive saecula saeculorum.

An ergo hoc est saeculum saeculi, sive saecula saeculorum? Sicut enim saeculum temporum continet omnia temporalia; sic tua aeternitas continet etiam ipsa saecula temporum. Quae saeculum quidem est, propter indivisibilem unitatem; saecula vero, propter interminabilem immensitatem. Et quamvis ita sis magnus, Domine, ut omnia sint te plena, et sint in te; sic tamen es sine omni spatio, ut nec medium, nec dimidium, nec ulla pars sit in te.

[0238C]


CAPUT XXII

[recensere]

Quod solus sit quod est, et qui est.---Omnia Deo indigent ut sint, et ut bene sint.

Tu solus ergo, Domine, es quod es; et tu es qui es. Nam quod aliud est in toto, et aliud in partibus; et in quo aliquid est mutabile, non omnino est quod est. Et quod incoepit a non esse, et potest cogitari non esse; et nisi per aliud subsistat, redit in non esse: et quod habet fuisse, quod jam non est; et futurum esse, quod nondum est, id non est proprie et absolute. Tu vero es quod es, quia quidquid aliquando, aut aliquo modo es hoc totus et semper es. Et tu es qui proprie et simpliciter es; quia nec habes fuisse, aut futurum esse; sed tantum praesens esse, nec potes cogitari aliquando [0238D] non esse. Sed et vita es, et lux, et sapientia, et beatitudo, et aeternitas, et multa hujusmodi bona; et tamen non es nisi unum et summum bonum, tu tibi omnino sufficiens, et nullo indigens; quo omnia indigent ut sint, et ut bene sint.

[0239A]


CAPUT XXIII

[recensere]

Quod hoc bonum sit pariter Pater, et Filius, et Spiritus sanctus; et hoc sit unum necessarium quod est omne, et totum, et solum bonum.---Verbum cum sit verax et ipsa veritas, nihil est in Patre dicente quod non fit in Verbo quo seipsum dicit. Nec amor a Patre et a Filio procedens, est impar Patri aut Filio, quia tantum Pater et Filius amant se, quantum bonum sunt Pater et Filius. Ex summa simplicitate non potest nasci aut procedere, quam quod est hoc de quo nascitur aut procedit.

Hoc bonum es, tu Deus Pater; hoc est Verbum tuum, id est, Filius tuus. Etenim non potest aliud, quam quod es, aut aliquid majus vel minus te, esse in Verbo, quo teipsum dicis; quoniam Verbum tuum sic est verum, quomodo tu es verax. Et idcirco est ipsa veritas sicut tu; non alia quam [0239B] tu; et sic es tu simplex, ut de te non possit nasci aliud quam quod tu es. Hoc ipsum est amor unus et communis tibi et Filio tuo, id est, sanctus Spiritus, ab utroque procedens. Nam idem amor non est impar tibi, aut Filio tuo; quia tantum amas te et illum, et ille te et seipsum; quantus es tu, et ille; nec est aliud a te et ab illo quod dispar non sit tibi et illi; nec de summa simplicitate potest procedere aliud quam quod est hoc de quo procedit. Quod autem est singulus quisque, hoc est tota Trinitas simul, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus; quoniam singulus quisque non est aliud quam summe simplex unitas, et summe una simplicitas; quae nec multiplicari, nec aliud et aliud esse potest. Porro unum est necessarium. Porro hoc [0239C] est illud unum necessarium, in quo est omne bonum; imo quod est omne, et unum totum, et solum bonum.



CAPUT XXIV

[recensere]

Conjectatio quale et quantum sit hoc bonum .---Si bona est vita creata, quam bona est vita creatrix

Excita nunc, anima mea, et erige totum intellectum tuum, et cogita quantum potes quale et quantum sit illud bonum. Si enim singula bona delectabilia sunt, cogita intente quam delectabile sit illud bonum, quod continet jucunditatem omnium bonorum; et non qualem in rebus creatis sumus experti, sed tanto differentem quanto differt Creator a creatura. Si enim bona est vita creata, quam bona est vita creatrix! Si jucunda est salus facta, quam jucunda [0239D] est salus quae fecit omnem salutem! Si amabilis est sapientia in cognitione rerum conditarum, quam amabilis est sapientia, quae omnia condidit ex nihilo! Denique, si multae et magnae delectationes sunt in rebus delectabilibus, qualis et quanta [0240A] delectatio est in illo qui fecit ipsa delectabilia!



CAPUT XXV

[recensere]

Quae et quanta bona sint fruentibus eo.---Gaudium in beatis multiplicabitur ex beatitudine et gaudio aliorum.

O qui hoc bono fructur! Et quid illi erit, et quid illi non erit? Certe, quidquid volet, erit; et quod nolet, non erit. Ibi quippe erunt bona corporis et animae, qualia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec cor hominis (Isa. LXIV, 4; I Cor. II, 9) cogitavit. Cur ergo per multa vagaris, homuncio, quaerendo bona animae tuae et corporis tui? Ama unum bonum in quo sunt omnia bona, et sufficit. Desidera simplex bonum quod est omne bonum, et satis est. Quid enim amas, caro mea; quid desideras, anima [0240B] mea? Ibi est, ibi est quidquid amatis, quidquid desideratis. Si delectat pulchritudo, fulgebunt justi sicut sol (Matth. XIII, 43). Si velocitas, aut fortitudo, aut libertas corporis, cui nihil obsistere possit, erunt similes angelis Dei, quia seminatur corpus animale, et surget corpus spiritale (I Cor. XV, 44), potestate utique, non natura. Si longa et salubris vita, ibi sana est aeternitas, et aeterna sanitas; quia justi in perpetuum vivent (Sapient. V, 16), et, salus justorum a Domino (Psal. XXXVI, 39). Si satietas, satiabuntur cum apparuerit gloria Dei (Psal. XVI, 15). Si ebrietas, inebriabuntur ab ubertate domus Dei (Psal. XXXV, 9). Si melodia, ibi angelorum chori concinunt sine fine Deo. Si quaelibet non immunda sed munda voluptas, torrente voluptatis suae potabis eos, Deus [0240C] (Ibid). Si sapientia, ipsa Dei sapientia ostendet eis seipsam. Si amicitia, diligent Deum plus quam seipsos, et invicem tanquam seipsos; et Deus illos, plusquam illi seipsos; quia illi illum, et se, et invicem per illum; et ille se, et illos per seipsum. Si concordia, omnibus illis erit una voluntas, quia nulla illis erit, nisi sola Dei voluntas. Si potestas, omnipotentes erunt suae voluntatis, ut Deus suae. Nam, sicut poterit Deus, quod volet, per seipsum; ita poterunt illi, quod volent, per illum; quia, sicut illi non aliud volent, quam quod ille; ita ille volet quidquid illi volent; et quod ille volet, non poterit non esse. Si honor et divitiae, Deus servos suos bonos et fideles supra multa constituet (Luc. XIII, 42); imo filii Dei, et dii vocabuntur; et ubi erit [0240D] Filius ejus, ibi erunt et illi, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII, 17). Si vera securitas, certe ita certi erunt nunquam et nullatenus ista, vel potius istud bonum sibi defuturum: sicut certi erunt se non sua sponte illud amissuros, [0241A] nec dilectorem Deum illud dilcctoribus suis invitis ablaturum, nec aliquid Deo potentius invitos Deum et illos separaturum. Gaudium vero quale, aut quantum est, ubi tale ac tantum bonum est! Cor humanum, cor indigens, cor expertum aerumnas, imo obrutum aerumnis, quantum 35 gauderes, si his omnibus abundares! Interroga intima tua si capere possint gaudium suum de tanta beatitudine sua. Sed certe si quis alius, quem omnino sicut teipsum diligeres, eamdem beatitudinem haberet, duplicaretur gaudium tuum, quia non minus gauderes pro eo quam pro teipso. Si vero duo vel tres vel multo plures idipsum haberent, tantumdem pro singulis, quantum pro teipso gauderes; si singulos, sicut teipsum, amares. Ergo [0241B] in illa perfecta charitate innumerabilium angelorum beatorum, et hominum, ubi nullus minus diliget alium quam seipsum, non aliter gaudebit quisque pro singulis aliis, quam pro seipso. Si ergo cor hominis de tanto suo bono vix capiet gaudium suum, quomodo capax erit tot et tantorum gaudiorum? Et utique, quoniam quantum quisque diligit aliquem, tantum de bono ejus gaudet: sicut in illa perfecta felicitate unusquisque plus amabit sine comparatione Deum quam se et omnes alios secum; ita plus gaudebit absque aestimatione de felicitate Dei quam de sua et omnium aliorum secum. Sed si Deum sic diligent toto corde, tota mente, tota anima; tu tamen totum cor, tota mens, tota anima non sufficiat dignitati dilectionis; profecto [0241C] sic gaudebunt toto corde, tota mente, tota anima; ut totum cor, tota mens, tota anima, non sufficiat plenitudini gaudii.



CAPUT XXVI

[recensere]

An hoc fit gaudium plenum quod promittit Dominus. ---Beati tantum gaudebunt quantum amabunt: tantum amabunt, quantum cognoscent.

Deus meus, et Dominus meus, spes mea, et gaudium cordis mei, dic animae meae, si hoc est gaudium, [0242A] de quo nobis dicis per Filium tuum: Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum (Joan. XVI, 24). Inveni namque gaudium quoddam plenum, et plusquam plenum. Plenum quippe corde, plena mente, plena anima, pleno toto homine gaudio illo, adhuc supra modum supererit gaudium. Non ergo totum illud gaudium intrabit in gaudentes; sed toti gaudentes intrabunt in gaudium. Dic, Domine, dic servo tuo intus in corde suo, si hoc est gaudium, in quod intrabunt servi tui, qui intrabunt in gaudium Domini sui. Sed gaudium illud certe, quod gaudebunt electi tui, nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (Isa. LXIV, 4; I Cor. II, 9). Nondum ergo dixi, aut cogitavi, Domine, quantum gaudebunt illi beati tui. Utique tantum [0242B] gaudebunt, quantum amabunt; tantum amabunt, quantum cognoscent. Quantum te cognoscent, Domine, tunc; et quantum te amabunt! Certe nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit in hac vita, quantum te cognoscent et amabunt in illa vita. Oro, Deus, cognoscam te, amem te ut gaudeam de te. Et si non possum in hac vita ad plenum, vel proficiam in dies, usque dum veniat illud ad plenum; proficiat hic in me notitia tui et ibi fiat plena; crescat amor tuus, et ibi sit plenus ut hic gaudium meum sit in spe magnum et ibi sit in re plenum. Domine, per Filium tuum jubes, imo consulis, petere; et promittis accipere ut gaudium nostrum sit plenum. Peto, Domine, quod consulis per admirabilem consiliarium nostrum; [0242C] accipiam quod promittis per veritatem tuam, ut gaudium meum plenum sit. Deus verax, peto; accipiam ut gaudium meum plenum sit. Meditetur interim inde mens mea; loquatur inde lingua mea. Amet illud cor meum; sermocinetur os meum. Esuriat illud anima mea, sitiat caro mea, desideret tota substantia mea, donec intrem in gaudium Domini, qui es trinus et unus Deus, benedictus in saecula. Amen.