Regi perhennis glorie

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Regi perhennis glorie

[f. 139] (1v)

[f. 216 (187)] (2v)

Magister Gauterius de Castello Rainardi decantum fecit


Regi perhennis glorie
     sit canticum leticie
Qui triumphum victorie
     Iacobo dedit hodie

Decoravit Yspaniam
     Iacobus et Galleciam
Illamque gentem impiam
     Christi fecit ecclesiam

Tandem pro Dei filio
     sub Herodis imperio
Se obtulit martyrio.
     Benedicamus Domino.

Nam Herodis insania
     furens in Christi menia
Stimulante superbia
     eius odit collegia

Ad sui damni cumulum
     Iacobum Dei famulum
Vera docentem populum
     decollavit apostolum.

Sic manus regis impias
     superavit et furias
Quia sedes ethereas
     ascendit, Deo gratias.