Jump to content

Regula Sancti Augustini/Caput II

Checked
E Wikisource
(Redirectum de Regula Sancti Augustini - Caput II)

 Caput I Caput III 

CAPUT II: DE ORATIONE

10. Orationibus instate horis et temporibus constitutis. 11. In oratorio nemo aliquid agat nisi ad quod est factum, unde et nomen accepit; ut si forte aliqui, etiam praeter horas constitutas, si eis vacat, orare voluerint, non eis sit impedimento, qui ibi aliquid agendum putaverit. 12. Psalmis et hymnis cum oratis Deum, hoc versetur in corde quod profertur in voce. 13. Et nolite cantare nisi quod legitis esse cantandum; quod autem non ita scriptum est ut cantetur, non cantetur.

 Caput I Caput III