Jump to content

De Humilitate et Obedientia

Checked
E Wikisource
(Redirectum de Sententia de humilitate et obedientia)
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Humilitate et Obedientia
vide Sententia de Humilitate et Obedientia et de Calcanda Superbia
Saeculo V

editio: ex Patrologia Latina, Tomo XVIII
fons: incognitus

Saecularibus aliter in Ecclesia loquimur, aliter vobis loqui debemus. Illis loquimur aliquando res quae sonum habent, et virtutem non habent, delectantur enim tamquam infirmi sonis verborum, non virtute Dei. Vos autem in nomine Christi, non in hoc delectamini; sed vultis audire salutis verbum, in quo vocati estis; et has vestes lugubres in mundo induistis exspectantes meliores apud Deum. Nostis jam et sapitis. Jam multum tempus hic habetis adversus quem vobis est colluctatio, adversarius vester non est foris, sed intus est in visceribus: et in ipsis membris nostris habemus obluctatorem. Si enim caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non ea quae volumus faciamus (Gal. V, 17); videtis quia intus est adversarius iste. Adversarius autem iste non vincitur nisi humilitate et charitate: quia et ipse Dominus noster Jesus Christus diabolum non vicisset, nisi humiliatus fuisset; humiliatus autem non necessitate, sed charitate. Si enim non amasset, humilis factus non fuisset. Amore nostri factus est humilis. Si ergo qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt (Psalm. CXLV, 4), Dominus angelorum omnium, qui creavit omnia, propter nos humilis factus est; quare nos propter nosmetipsos recusamus humilitatem? Via ergo salutis non est nobis pervia, nisi humiliatis. Cum coeperis humilitatem, quaere eam propter Deum et propter ipsam congregationem sustine. Et in ipsa congregatione quamvis aequales sitis, unusquisque alterum superiorem sibi existimare debet, tametsi non sit superior. Non illud facit, nisi qui humilitatem habuerit. Non est necessarium servis Dei aliud praemium, nisi humilitas: quia humilitas, si fuerit in homine, facit illum obedientem. Obediens vero qui fuerit, vel qui obedientiam sectatur, non hominibus obedit, sed Deo. Sic enim Dominus ait: Qui vos audit me audit: qui me audit, audit eum qui me misit (Luc. X, 16). Abbas Pater est, sequentes fratres Patriarchae sunt. Et quicumque est alius inter vos, qui forte bonam habet vitam, meliorem continentiam, meliores vigilias, meliorem custodiam corporis, et ipse propter imitationem Pater est. Haec ergo agite inter vos, ut primum humilitatem custodiatis, non ut hominibus humiles videamini, sed Deo. Illa est vera humilitas, quae Deo, non hominibus, demonstratur. Nam humilitas quae hominibus monstratur, fictio est, non humilitas, quod a servis Dei omnino alienum esse debet. Non quidem arbitror, quia sint tales in vobis; sed ne surrepat talis morbus, admoneo. Homines enim sumus, et hominibus loquimur. Idcirco primum humilitatem fratribus vestris monstrare debetis propter imitationem; ut fundata sit ipsa humilitas intus in corde secundum Deum. Cum fuerit enim humilitas fundata in corde tuo propter Deum, tunc dat illi Deus, id est fratri tuo, ut intelligat et imitetur humilitatem tuam. Nam si non fuerit humilitas fundata in corde tuo; ostendit Deus fratri tuo, quia ficta est humilitas tua. Prima ergo via salutis haec est: humilitatem tenere simplicem propter Deum, non propter hominem: non placere inde hominibus, sed placere inde Deo. Humilitatem sequatur obedientia, et obtemperetis vobis ipsis, sicut sibi obtemperant membra. Numquid cum consilio obtemperant membra, et non naturali charitate? si pes offenderit, manus occurit, ne totum corpus laedatur, ut cadat. Sicut ait Apostolus: Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor. XII, 26). Unde ergo, nisi ex charitate? Si ergo dilexeritis vos invicem, nulla erit conturbatio. Scandala nemo patiatur; non propter cibum, non propter potum, non propter vestimentum, non propter vigilias, non propter opera, non propter coquinam, non propter ministerium. Jam cum vos invicem dilexeritis, si quis aliquid faciat, quod non debet; charitas illa non permittit ut offendatis. Habete ergo, fratres, humilitatem et obedientiam, quam sequitur pax, ut sitis filii pacis: Quia charitas, sicut ait Apostolus, vinculum est perfectionis (Col. III, 14). Cum quis habuerit humilitatem, Christum imitatur, qui humilis factus est propter nos. Cum quis habuerit obedientiam, Christum imitatur, qui obediens factus est usque ad mortem (Phil. II, 8). Cum quis habuerit charitatem, Christum imitatur: quia Deus charitas est (I Joan. V, 16). Sed prius elaborate, ut intus vitia vestra vincatis. Fiat pax primo animae et cordis cum praecepto Dei; ut adversus consuetudinem corporis atque fragilitatem duo sint victores, praeceptum Dei, et consensus tuus. Casus enim talis est, medicus, aegrotus et aegritudo. Si iste aegrotus se cum aegritudine dederit, vincitur medicus, efficiuntur duo adversus unum, atque superatur medicus. Si ergo aegrotus cum medico se dederit, vincitur infirmitas. Medicus Christus est; aegroti nos sumus; aegritudinis morbus, consuetudo peccati est. Jam qui ex parte renunciavit saeculo, quamvis vivat in saeculo, attendat ubi debeat inhaerere; utrum morbo an medico. Si medico non inhaeserit, laborat medicus. Ideo nobis Evangelium in saeculo clamat et dicit: Esto consentiens adversario tuo cito, dum es cum illo in via (Matth. V, 25). Non nos docet, ut simus consentientes adversario diabolo; sed docet, ut consentientes simus adversario, praecepto divino, quod adversatur malis nostris, et adversatur consuetudini nostrae, adversatur iniquitatibus nostris. Si consentimus, facti sumus concordes cum praecepto Dei, et accipimus quasi jugum Dei; propter quod ait Dominus: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum, quia leve est, et sarcina mea levis est (Matth. XI, 28). Ecce quid tam leve? Denique considera quemadmodum qui aliquid habent in hoc mundo timent ne rapiatur. Quomodo timent ne quod acquisierunt perdant? Quibus modis torquentur, quasi sub gravissimo pondere sollicitudinem habendo? Vos autem non aliud laboratis, nisi ut hoc faciatis quod abbas praecipit. Jam sub jugo es: non cogitas ubi vivas; quia nec debes cogitare. Est qui te regat: est qui tibi curam ferat. Omnino ad vos cogitatio cibi et vestimenti nec pertinere debet. Quod dederit abbas, sic puta quasi Deus dederit: ipsa est enim vera humilitas. Sed forte unus plus habet, et alter minus; et hoc tamquam a Deo factum habete. Sed unus sedet ad alteram mensam; si sic jubet abbas, si sic probaverit, sic habete quasi Deus jusserit. Nolo inde interroges, ut dicas; cras ego ibi sessurus sum. Nolo ut facias consuetudinem ut tibi des illam necessitatem. Si forte non est quod detur, aut non videtur ut detur; sic habe, aut quia non est quod detur, aut visum est non expedire ut detur. Ista, fratres, si servaveritis, prorsus vitam aeternam habebitis. Nolite permittere vos verbis malis agi. Si forte aliquis infirmus cadit, ut loquatur perversa; statim cohibete illum: statim dicite: Noli facere, noli, frater, peccas. Debetis enim, propter quod in unum estis, et abbatem unum habetis, e vos vobis abbates esse. Numquid unus, quia duos oculos et duas aures habet, abbas potest omnes audire, aut omnes videre? aut non habet necessitatem alicubi exire et aliquid providere? Vos vobis abbates estote; et quomodo metuistis abbatem praesentem, metuite et absentem, quia praesens est Deus. Omnino hoc timete, hoc metuite, quia Deus semper praesens est. Et si unus curam fert tantis: quanto magis vos omnes ferre debetis; ne inveniat unde irascatur, unde doleat, unde offendatur, unde ingemiscat, unde putet quia peribit labor ejus tanti temporis? Haec enim tunc nobis poterunt prodesse, si habuerimus humilitatem, obedientiam et charitatem. Via alia ad Deum non est, nisi humilitas, obedientia et charitas. Ipse est via, veritas, et vita. Nam cruciari, jejunare biduo, triduo, quatriduo, septimanas facere frequenter, inde superbiunt fratres, putantes quia quod ipsi faciunt, alius facere non potest: infinitum putant esse quod alius non potest facere: aut ambulat nudo pede, et arbitratur quoniam ipse solus hoc potest facere: aut forte nec bibit nec ipsam aquam mixtam; exercitatio temporalis est, quia semper illud facere non potest. Sed cogitet magis humilitatem, cogitet pietatem, charitatem, obedientiam. Propter enim frangendas vires corporis, propter domandum sanguinem et carnem debet arripere ista quasi bonus athleta; sed non inde glorietur, ne perdat quod fecit. Nam Pharisaeus ille qui ascendit in templum orare, numquid opera, quae numerabat, modica erant? Immensa erant; jejunare bis in Sabbato; decimas omnium rerum suarum pauperibus dare; non facere fraudem; adulterium non committere, infinitum est: sed quoniam jactavit illud in superbiam, totum quod fecit, superbia fuit (Luc. XVIII, 9 et seq.) Propterea David dicit: Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me. Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem (Psalm, XXXV, 12). Ubi ceciderunt? In lapsu superbiae. Inde enim cecidit diabolus, per superbiam lapsus est. Omnino ergo non admittatur ad servos Dei superbia. Qui ergo jam aliter vivit, vitamque suam melius instituit, non sit quemadmodum ille Pharisaeus. Publicanus autem humiliatus non audet nec oculos ad coelum levare, et sententia Domini collaudatus redit ad domum suam justificatus magis quam ille Pharisaeus. Expertum namque habemus, et in ipsis sanctis scripturis, et in fratribus nostris, quia quicumque viam humilitatis tenuit, proficit, et non perit.