Sententiae - Liber I

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber II Fairytale right blue.png


I. Quod Deus summus et incommutabilis sit.

1.1. Summum bonum Deus est, quia incommutabilis est et corrumpi omnino non potest. Creatura uero bonum, sed non summum est, quia mutabilis est ut, dum sit quidem bonum, non tamen esse potest et summum.

1.2. Quid est Dei inmortalitas, nisi eius incommutabilitas? Nam et angeli et animae inmortales sunt, sed inmutabiles non sunt. Ideoque solus Deus dicitur inmortalis quia solus incommutabilis. Nam anima moritur, dum, deserente Deo, de bono in malum mutatur. Sic et angelus, dum, deserente Deo, est lapsus.

1.3. Quod materiam habet unde existat, mutabile est, quia de informi ad formam transit. Quod uero non habet materiam, inmutabile est, sicut Deus utique est. Bene ac substantialiter sunt ista in Deo, id est incorruptio, inmortalitas, incommutabilitas. Inde et merito cunctae praeponitur creaturae.

1.4. Opus, non consilium apud Deum mutari, nec uariari eum quia per uaria tempora diuersa praecepit; sed manens idem incommutabilis et aeternus, quid cuique congruum esset tempori ab ipsa aeternitate in eius mansit disputatione consilii.

1.5. Non usu nostro aliud Deum putari, aliud pulchritudinem eius, atque aliud magnitudinem ipsius, sicut aliud est homo, aliud pulchritudo, quia, desistente pulchritudine, homo manet. Ac per hoc, qui ita intellegit Deum, corporeum esse credit, dum pulchritudo et magnitudo Dei ipse Deus sit.

1.6a. Ideo Deus dicitur simplex, siue non amittendo quod habet, seu quia non aliud est ipse et aliud quod in ipso est.

1.6b. Inordinate dici seu conferri uitiis ea quae ordinate in Deo sunt, utpote simplicitas, quae aliquando dicitur pro stultitia, et non est. Apud Deum uero summa simplicitas est. Iuxta hanc regulam et cetera aestimanda sunt.


II. Quod inmensus et omnipotens sit Deus.

2.1a. Non ideo caelum et terram implet Deus ut contineant eum, sed ut ipsa potius contineantur ab eo. Nec particulatim Deus implet omnia, sed cum sit idem unus, ubique tamen est totus.

2.1b. Non ita putandus est esse in omnibus Deus ut unaquaeque res pro magnitudine portionis suae capiat eum, id est maxima maius, et minima minus, dum sit potius ipse totus in omnibus, siue omnia in ipso.

2.2. Omnipotentia diuinae maiestatis cuncta potestatis suae inmensitate concludit, nec euadendi potentiam eius quis aditum inuenire poterit, quia ille omnia circumquaque constringit. Cuncta enim intra diuini iudicii omnipotentiam coartantur, siue quae continenda sunt ut salua sint, siue quae amputanda sunt ut pereant. Nullatenus ergo posse effugi Deum quempiam. Qui enim non habet placatum, nequaquam euadet iratum.

2.3. Inmensitas diuinae magnitudinis ista est ut intellegamus eum intra omnia sed non inclusum, extra omnia sed non exclusum; et ideo interiorem ut omnia contineat, ideo exteriorem ut incircumscriptae magnitudinis suae inmensitate omnia concludat. Per id ergo quod exterior est, ostenditur esse creator; per id uero quod interior, gubernare omnia demonstratur. Ac ne ea quae creata sunt sine Deo essent, Deus intra omnia est; uerum ne extra Deo essent, Deus exterior est, ut omnia concludantur ab eo.

2.4. De consummatione alicuius facti dicitur perfectio. Deus autem qui non est factus quomodo est perfectus? Sed hunc sermonem de usu nostro sumit humana inopia, sicut et reliqua uerba, quatenus id quod ineffabile est utcumque dici possit, quoniam de Deo nihil digne humanus sermo dicit.

2.5. Dum localis non sit Deus, localiter tamen in suis ambulat sanctis, dum de loco in loco praedicatur ab eis. Nam Deus, qui nec loco mouetur, nec tempore, in seruis tamen suis et tempore et loco mouetur, quotiens ab eisdem localiter praedicatur.

2.6. Dum de Deo nec secundum situm, nec secundum qualitatem, nec secundum habitum aut motum aliquid digne dicatur, inest tamen ei quodammodo latitudo caritatis, qua nos et ab errore colligit, et continet in ueritate. Inest ei et longitudo, qua nos longanimiter malos portat, donec emendatos patriae futurae restituat. Inest ei et altitudo, per quam omnem sensum suae scientiae inmensitate exsuperat. Inest ei et profundum, quo damnandos inferius iuxta aequitatem disponens praeordinat.


III. Quod invisibilis sit Deus.

3.1a. Dum de Deo loquens scriptura plerumque dicat ecce Deus, non quasi uisibilem ostendit, sed ubique esse praesentem significat, per id quod dicit ecce Dominus; uel quod magnitudinem diuinitatis eius nullus possit sensus adtingere, etiam nec angelicus.

3.1b. Quamuis usque ad parilitatem angelicam humana post resurrectionem natura proficiat, et ad contemplandum Deum indefessa consurgat, uidere tamen eius essentiam plene non ualet, quam nec ipsa perfectio angelica in totum adtingit scire, secundum apostolum qui ait: Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, ut subaudias etiam angelorum. Sola enim Trinitas sibi integre nota est, et humanitas a Christo suscepta, quae tertia est in Trinitate persona.

3.2a. Intellegibiliter quodam miro modo Dei essentia sciri potest dum esse creditur. Opus uero eius, quod utique aequari ei non potest, et iudicia a nullo penitus sciuntur.

3.2b. Dei secreta iudicia non posse sensu penetrari, uel angelico uel humano. Et ideo, quia occulta sed iusta sunt, tantundem uenerari ea opus est et timere, non discutere aut inquirere, secundum apostolum qui ait: Quis enim cognouit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit?


IIII. Quod ex creature pulchritudine agnoscator Creator.

4.1. Saepe ad incorpoream Creatoris magnitudinem, creaturarum corporea magnitudo conponitur, ut magna considerentur ex paruis, et ex uisibilibus inuisibilia aestimentur, atque ex pulchritudine factorum effector operum agnoscatur, non tamen parilitate consimili, sed ex quadam subdita et creata specie boni.

4.2a. Sicut ars in artificem retorquet laudem, ita rerum Creator per creaturam suam laudatur, et quanto sit excellentior, ex ipsa operis conditione monstratur.

4.2b. Ex pulchritudine circumscriptae creaturae, pulchritudinem suam, quae circumscribi nequit, facit Deus intellegi, ut ipsis uestigiis reuertatur homo ad Deum quibus auersus est, ut, quia per amorem pulchritudinis creaturae a Creatoris forma se abstulit, rursum per creaturae decorem ad Creatoris pulchritudinem reuertatur.

4.3. Quibusdam gradibus intellegentiae per creaturam progreditur homo ad intellegendum Deum Creatorem, id est ab insensibilibus surgens ad sensibilia, a sensibilibus surgens ad rationabilia, a rationabilibus surgens ad Creatorem. Intellegibilia per se conlaudant Deum; inrationabilia et insensibilia non per se, sed per nos, dum ea considerantes Deum laudamus; sed ideo dicuntur laudare ipsa, quia eandem laudem earum parturit causa.

4.4. Dixerunt antiqui quod nihil tam hebes sit quod non sensum habeat in Deum. Hinc est illud quod ex silice duro scintilla excutitur. Et si ignis in saxo, utique ibi sensus sentitur ubi se uita non sentit.


V. Quod ex usu nostro quaedam species ad Deum referantur.

5.1a. Nostro usu Deus zelare dicitur uel dolere. Horum enim motuum apud Deum perturbatio nulla est apud quem tranquillitas summa est.

5.1b-2. Non ita est praecipitanda mentis sententia ut credamus posse Deo furoris uel mutationis accidere perturbationem, sed ipsam aequitatem iustitiae qua reos punit iracundiam sacra lectio nominauit, quoniam quod iudicantis aequum est, furor est et indignatio patientis. - Ita ergo intellegere opus est et alias passiones quas de affectione humana ducit scriptura ad Deum, ut et iuxta se incommutabilis sit credendus, et tamen pro causarum effectibus, ut facilius intellegatur, nostrae locutionis more et mutabilitatis genere appelletur.

5.3. Tam clementer Deus humanae consulit infirmitati, ut, quia eum sicut est non possumus agnoscere, nostrae locutionis more se ipsum nobis insinuet. Vnde et membrorum nostrorum qualitatem habere scribitur, et passionum indigna dici de se uoluit, quatenus ad sua per nostra nos traheret, et dum condescendit nobis consurgeremus ei.

5.4a. Multis modis Deus ad significandum se hominibus de inferioribus rebus species ad se trahit. Quem reuera iuxta propriam substantiam inuisibilem esse et incorporeum constat.

5.4b-6. Plerumque de corporibus ad Deum sumuntur qualitatum species, quae tamen in Deo non sunt, quia in propria natura incorporeus est et incircumscriptus, sed pro efficientiis causarum, rerum in ipso species scribuntur, ut, quia omnia uidet, dicatur oculus; et propter quod audit omnia, dicatur auris; pro eo autem quod auertitur, ambulat; pro eo quod expectat, stat. - Sic et in ceteris horum similibus ab humanis mentibus trahitur similitudo ad Deum: sicut est obliuiscens et memorans. Hinc est quod et propheta dicit: Iurauit Dominus exercituum per animam suam, non quod Deus animam habeat, sed hoc nostro narrat affectu. Et alibi, simili figura, et uermis et scarabeus intellegitur. - Nec mirum si uilibus significationibus figuretur qui usque ad nostrarum passionum, seu carnis contumelias descendisse cognoscitur. Nam et Christus agnus, non pro natura, sed pro innocentia, et leo pro fortitudine, non pro natura; et serpens pro morte et sapientia, non pro natura scribitur. Nam et in propheta plaustri portantis faenum species ducitur ad Deum. Et haec omnia ideo per figuram Christus, quia nihil est horum ad proprietatem substantiae eius.

5.6 bis. Non secundum essentiam, sed secundum similitudinem species ducuntur ad Deum, neque pro substantiae proprietate, sed pro efficientiis causarum. Vnde et creditur Deum nunquam uisibiliter hominibus apparuisse, nisi per adsumptam creaturarum speciem.

5.7. Falluntur quidam stultorum, dum legunt ad imaginem Dei factum esse hominem, arbitrantes Deum esse corporeum, dum non caro, quod est corpus, sed anima, quod est spiritus, Dei imaginem habeat. Non ergo esse corporis formam in Deum, qui hominem ad imaginem suam fecit, quia mentem, non carnem, ad similitudinem suam creauit. Cogita igitur quale corpus habeat ueritas, et dum non inueneris, hoc est Deus.

5.8. Facies Dei in scripturis sacris non caro, sed diuina cognitio intellegitur eadem ratione, quia per faciem conspectam quisque cognoscitur. Hoc enim in oratione dicitur Deo: Ostende nobis faciem tuam, ac si dicatur: da nobis cognitionem tuam.

5.9. Os Dei unigenitus eius est. Nam sicut pro uerbis quae per linguam fiunt saepe dicimus illa et illa lingua, ita et pro Dei Verbo os ponitur, quia mos est ut ore uerba formentur. Et si uolueris genere locutionis illo demonstrare, quo is qui efficit per id quod efficitur nominatur, bene os pro Verbo ponis, sicut linguam pro uerbis, sicut manum pro litteris.

5.10. Vestigia Dei sunt qua nunc Deus per speculum agnoscitur. Ad perfectum uero omnipotens repperitur, dum in futurum facie ad faciem quibusque electis praesentabitur, ut ipsam speciem contemplentur, cuius nunc uestigia conprehendere conantur, hoc est, quem uidere per speculum dicitur. Sic et cetera.


VI. Quod Deo nulla temporum successio adscribatur.

6.1a. Omnia tempora praecedit diuina aeternitas, nec in Deo praeteritum, praesens futurumue aliquid creditur, sed omnia praesentia in eo dicuntur, quia aeternitate sua cuncta conplectitur. Alioquin mutabilis est Deus credendus, si ei successiones temporum adscribuntur.

6.1b. Si semper aliqua essent cum Deo tempora, non esset tempus, sed esset aeternitas, nec mutarentur tempora, sed starent.

6.2-3. Praesens, praeteritum et futurum nostrum est habere, non Domini: uerbi causa, dicimus pro praesens: "teneo codicem", pro praeterito "tenui", pro futuro "tenebo". Vniuersitatem uero Deus tenet, et pro tenuit et tenebit "tenet" dicitur. - Sed nec ipsorum angelorum decessio accessioue est temporum. Nam duas esse in creaturis res quarum uicissitudo temporum non ualet: angelis scilicet propter quod incommutabili inhaerent Creatori, siue materiae illius informi: priusquam ex ea omnia ista quae temporaliter iam uoluuntur formarentur, nec ipsi utique ualebat tempus. Tempus igitur non ad eas creaturas quae supra caelos sunt, sed ad eas quae sub caelo sunt pertinere: non enim angelis accedunt tempora uel succedunt, sed nobis qui sub caelo uersamur in hoc infirmo mundo.


VII. De temporibus.

7.1. Nulla ante principium mundi fuisse tempora, quia, dum sit ipsud tempus creatura, in principio tamen mundi factum esse credendum est. Ideo ergo principium dicitur, quod ex ipso coepit rerum uniuersarum exordium.

7.2. Nullum spatium corporaliter habent tempora, quia ante abscedunt paene quam ueniant. Ideoque in rebus nullus status est temporum, quia celeri creaturae motu mutantur. Nec centum anni unum tempus est, nec unus annus unum tempus est, nec unus mensis unum tempus est, nec dies, nec hora, quia dum haec omnia particulis accedunt suis et decedunt, quomodo unum dicendum est quod non simul est?

7.3. Vtrum sit praeteritum futurumue tempus sicut praesens, et si est, scire oportet ubi est. Sed aduerte quod cuncta, et futura et praeterita et praesentia, in animo sunt potius requirenda.

7.4. Tria ista, praeterita, praesentia et futura, in animo tantum inueniri: praeterita reminiscendo, praesentia contuendo, futura expectando. Speramus igitur aduenientia, intuemur praesentia, recolimus transeuntia. Haec non ita in Deum sunt, cuius simul omnia adsunt.


VIII. De mundo.

8.1. Mundus ex rebus uisibilibus, sed tamen inuestigabilibus constat. Homo autem ex rerum uniuersitate conpositus, alter in breui quodammodo creatus est mundus.

8.2. Ratio mundi de uno consideranda est homine. Nam sicut per dimensiones aetatum ad finem homo uergitur, ita et mundus per hoc quod distenditur tempore, deficit, quia unde homo atque mundus crescere uidetur, inde uterque minuitur.

8.3. Frustra dicitur per tanta retro tempora Deo uacanti noua pro mundo faciendo orta fuisse cogitatio, quando in suo maneret aeterno consilio huius mundi constructio, nec tempus ante principium, sed aeternitas fuerit. Tempus uero a substitutione creaturae, non creatura coepit a tempore.

8.4. Quidam aiunt: "Quid faciebat Deus antequam caelum faceret? Cur noua uoluntas in Deo ut mundum conderet orta est?". Sed noua in Deo uoluntas exorta non est, quia etsi in re mundus non erat, in aeterna tamen ratione et consilio semper erat.

8.5. Dicunt quidam quia subito uoluit Deus facere mundum, quod ante non fecit, uoluntatem Dei inmutari arbitrantes, qui aliquando uoluit quod aliquando non uoluit. Quibus respondendum est: "uoluntas Dei Deus est, quia non ipse aliud est, aliud uoluntas eius, sed hoc est illi uelle quod ipse est, et quod ipse est utique aeternus et incommutabilis est. " Hoc est ergo uoluntas eius.

8.6. Materies, ex qua formatus est mundus, origine non tempore res a se factas praecessit, ut sonus cantum. Prior enim est sonus cantu, quia suauitas cantilenae ad sonum uocis, non sonus pertinet ad suauitatem. Ac per hoc utrumque simul sunt, sed ille ad quem pertinet cantus prior est, id est sonus.

8.7. Materia ex qua caelum terraque formata est, ideo informis uocata est, quia nondum ex ea formata erant quae formari restabant. Verum ipsa materia ex nihilo facta erat.

8.8. Aliud est aliquid fieri posse, aliud fieri necesse esse. Fieri necesse est quod Deus naturis inseruit; fieri autem posse est quod extra cursum inditum naturarum Creator ut faceret, quandoque uoluit, reseruauit.

8.9. Non ex hoc substantiam habere credendae sunt tenebrae, quia dicit Dominus per prophetam: Ego, Dominus, formans lucem et creans tenebras. Sed quia angelica natura, quae non est praeuaricata, lux dicitur, illa autem quae praeuaricata est, tenebrarum nomine nuncupatur. Vnde et in principio lux a tenebris diuiditur. Sed quia et hos et illos Deus creauit, inde formans lucem et creans tenebras; uerumtamen bonos angelos non tantum creans, sed etiam formans; malos uero creans tantum, non formans. Hoc et de hominibus bonis malisque accipiendum est.

8.10. Post adnumeratam caeli terraeque creaturam, ideo nominatur in Genesi Spiritus Sanctus, ut, quia superferri eum dici oportebat, ante illa nominarentur quorum Creator Spiritus Sanctus superferri diceretur. Quod et apostolus indicat, dum supereminentem uiam caritatis demonstrat.

8.11 .Ideo superferri aquis Sanctus dicitur Spiritus quia donum est Dei, in quo subsistentes requiescimus, atque protegendo nos superfertur nobis.

8.12. Vnaquaeque natura suo pondere nititur. Ignis autem et oleum merito superiora semper appetunt, quia per ipsorum figuram superferri uniuersae creaturae Spiritus Sanctus probatur.

8.13. Dies prior factus angeli sunt. Quorum propter uni-tatem insinuandam non dies primus, sed dies dictus est unus. Et idcirco ipse repetitur semper in exsecutione creaturae. Qui dies, hoc est natura angelorum, quando creaturam ipsam contemplabatur, quodam modo uesperescebat. Non autem permanendo in eius creaturae contuitu, sed laudem eius ad Deum referens eamque melius in diuina ratione conspiciens, continuo mane fiebat. Si uero permaneret neglecto Creatore in creaturae aspectu, iam non uespera, sed nox utique fieret.

8.14. Dum se creatura melius in Deo quam in se ipsa nouerit, ipsa sui cognitio, quae maior in Deo est, dies et lux dicitur. Cognitio uero sua in seipsa, ad conpensationem cognitionis illius quae est in Deo, quia longe inferior est, uespera nominatur. Ideoque post uesperam mane fiebat, quia, dum suam in se cognitionem sibi satisfacere non agnosceret, ut se plenius nosse potuisset, ad Deum sese referebat creatura in quo se dies agnoscendo melius fieret.

8.15. Non sic quemadmodum nos transitorie dicimus "fiat aliquid" sic Deus dixitfiat caelum in principio. Illud enim sempiterne in Verbo unico dictum est. Si transitorie dictum est a Deofiat, erat utique creatura aliqua unde iam talis fieret uox. Sed quia, antequam diceretfiat, nulla extitit creatura, ipsud fiat quod dictum est, in aeternitate Verbi, non in uocis sono enuntiatum est.

8.16. Non septies a Deo uisa septiesque laudata est creatura, quae antequam fieret, perfecte ab illo est uisa; sed dum nos singula uidentes laudamus, tamquam ipse uideat laudetque per nos, sicut illud: Non estis uos qui loquimini, sed Spiritus Patris uestri. Proinde, sicut ipse per nos loquitur, ita uidet et laudat per nos, sed per se perenniter ac sempiterne uidet, per nos uero temporaliter.

8.17. Adtende uniuersaliter creaturam in principium ualde bonam uocari, singulariter uero tantum bonam, quia et membra corporis cum sint singula bona, maius tamen bonum faciunt, dum singula omnia ualde bonum corpus efficiunt.

8.18. Decor elementorum omnium in pulchro et apto consistit. Sed pulchrum esse quod per seipsum est pulchrum, ut homo ex anima et membris omnibus constans. Aptum uero esse ut uestimentum et uictum. Ideoque hominem dici pulchrum ad se, quia non uestimento et uictui est homo necessarius, sed ista homini. Ideo autem illa apta, quia non sibi sicut homo pulchra, aut ad se, sed ad aliud, id est ad hominem adcommodata, non sibimet necessaria. Hoc et de ceteris elementorum naturis dicendum.

8.19. Cuncta quae sunt et facta sunt, mira ualde sunt, sed consuetudine uiluerunt. Ideoque sic diuina scrutare opera, ut semper ea cogites inmensa.

9.6. Fecit Deus omnia ualde bona. Nihil ergo natura malum, quando et ipsa quae in creaturis uidentur esse poenalia, si bene utantur et bona et prospera sunt, si male utantur noceant. Ita ergo pendenda est creatura ex nostro usu non bono, non ex sua natura ualde bona.


VIIII. Unde malum.

9.1. Malum a diabolo non est creatum, sed inuentum, et ideo nihil est malum, quia sine Deo factum est nihil. Deus autem malum non fecit. Non quia alicubi aut aliquando erat malum unde fieret diabolus malus, sed quia uitium est, dum esset angelus bonus, superbiendo effectus est malus, et ideo recte dicitur ab eo inuentum malum.

9.2a. Nullam esse naturam mali, quia natura omnis aut incommutabilis ut Deus est, aut commutabilis ut creatura est. Malum uero ideo natura nulla est, quia accedendo in bonam naturam efficit eam uitiosam. Quae, dum discedit, natura manet, et malum quod inerat nusquam est.

9.2b. Ex eo quod uitium nocet naturae, agnoscitur uitium natura non esse, quia nihil quod naturale est nocet.

9.3. Dum natura bona damnatur propter uoluntatem malam, ipsa mala uoluntas testis est naturae bonae, quae in tanto testatur eam esse bonam, ut illam Deus pro malo non relinquat inultam.

9.4. Creditur ab hereticis mentem a Deo, uitia a diabolo fuisse creata. Inde et ab ipsis duae naturae bona et mala putantur. Sed uitia natura non sunt, et dum uere a diabolo sint, non tamen creata sunt.

9.5. Quamobcausam permiserit Deus mali oboriri statum, nisi ut ex contrariis malis bonae naturae decor emineret? Modus iste etiam in uerbis esse conperitur. Qui modus antitheta dicitur, quod latine oppositum, uel contrapositum nominatur, et fit pulchra elocutio quando mox contraria prosperis proferuntur. Ita in rebus permixtum est malum, ut naturae bonum ad conparationem excelleret mali.

9.6. [Fecit Deus omnia ualde bona. Nihil ergo natura malum, quando et ipsa quae in creaturis uidentur esse poenalia, si bene utantur et bona et prospera sunt; si male utantur, noceant. Ita ergo pendenda est creatura ex nostro usu non bono, non ex sua natura ualde bona. ]

9.7. Si radas supercilium hominis, paruam rem demis, sed totius corporis ingeris foeditatem. Ita et in uniuersitate creaturae: si extremum uermiculum natura malum dixeris, uniuersae creaturae iniuriam facis.

9.8. Cuncta mala per peccatum primi hominis pro poena sunt translata in uniuersum genus humanum. Proinde quaecumque uidentur mala, partim nobis saeuiunt origine, partim culpa.

9.9a. Mala dicunt multa in creaturis peruersi, ut ignem quia urit, ut ferrum quia occidit, ut feram quia mordit. Sedcommoda ipsorum non intendens homo, accusat in illis quod sibi debet potius inputari. Cuiusque pro peccato ista effecta sunt noxia, quae illi omni ex parte fuerant ante peccatum subiecta.

9.9b. Nostro uitio, non sua natura, nobis mala sunt ea quae nobis nocent. Nam lux, dum sit bona, infirmis oculis noxia est, et tunc oculorum uitium, non lucis est. Sic et cetera.

9.10. Cum creaturarum stimulis et elementorum aduersitatibus homo uerberatur, peccati hoc exigere poenam, ut Deo superbiens homo ea quae infra ipso sunt patiatur aduersa. Vnde et in sapientia legitur pro Deo: Pugnauit cum eo orbis terrarum contra insensatos. Merito ergo peccatorum hoc actum est ut naturaliter prospera mutentur homini in aduersis. Vnde et Salomon: Creatura exardescit in tormentum aduersus iniustos et lenior est ad benefaciendum his qui in Deum confidunt.

9.11. Non erit caro subiecta animae, nec uitia rationi, si animus non est subditus Conditori. Tunc autem recte subiciuntur nobis omnia quae sub nos sunt, si nos subicimur ei a quo nobis illa subiecta sunt. Nam et quae uidentur esstsubiecta ei qui Deo subiectus non est, ille potius subicitui eis, qui suam uoluntatem subiugat amori earum quae sib subiecta existimat.


X. De angelis.

10.1. Angelorum nomen officii est, non naturae, nam secundum naturam spiritus nuncupantur. Quando enim de caelis ad adnuntiandum hominibus mittuntur, ex ipsa ad nuntiatione angeli nominantur. Natura enim spiritus sunt. Tunc autem angeli uocantur quando mittuntur.

10.2. Natura angelorum mutabilis est quia inest illis mu tabilitas in natura, sed facit eos incorruptos caritas sempi terna. Gratia, non natura esse incommutabiles angelos Nam si natura incommutabiles essent, diabolus non utique cecidisset. Mutabilitatem itaque naturae suffragat in illis contemplatio Creatoris. Inde et priuatus est apostata angelus, dum fortitudinem suam non a Deo, sed a se uolui custodire.

10.3. Ante omnem creaturam angeli facti sunt, dum dictum est: Fiat lux. De ipsis enim dicit scriptura: Prior omnium creata est sapientia. Lux enim dicuntur participando lucis aeternae. Sapientia uero dicuntur genitae inhaerendo sapientiae. Et dum sint mutabiles natura, non tamen sinit eos contemplatio mutari diuina.

10.4. Ante omnem creationem mundi creati sunt angeli et ante omnem creationem angelorum diabolus conditus est, sicut scriptum est: Ipse est principium uiarum Dei. Vnde et ad conparationem angelorum archangelus appellatus est. Prius enim creatus extitit ordinis praelatione, non temporis quantitate.

10.5. Primatum habuisse inter angelos diabolum, ex qua fiducia cecidit, ita ut sine reparatione laberetur. Cuius praelationis excellentiam propheta his uerbis adnuntiat: Cedri nonfuerunt altiores illo in paradiso Dei, abietes non adaequauerunt summitatem illius, omne lignum paradisi non est adsimilatum illi, quoniam speciosiorem fecit eum Deus.

10.6. Distat conditio angeli a conditione hominis: homo enim ad Dei similitudinem conditus est; archangelus uero qui lapsus est signaculum Dei similitudinis appellatus est, testante Domino per Ezechielem: Tu, signaculum similitudinis, plenus sapientia, perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti. Quanto enim subtilior est eius natura, tanto plenius extitit ad similitudinem diuinae ueritatis expressa.

10.7. Prius de caelo cecidisse diabolum quam homo conderetur. Nam mox ut factus est, in superbiam erupit, et praecipitatus de caelo est. Nam iuxta ueritatis testimonium ab initio mendax fuit, et in ueritate non stetit, quia, statim ut factus est, cecidit. Fuit quidem in ueritate conditus, sed non stando confestim a ueritate est lapsus.

10.8. Vno superbiae lapsu, dum Deo per tumorem se conferunt, et homo cecidit et diabolus. Sed homo reuersus ad poenitentiam Deo se inferiorem esse cognoscit. Diabolus uero non solum in hoc contentus quod se Deo aequalem existimans cecidit, insuper etiam superiorem Deo se dicit, secundum apostoli dicta, qui ait de Antichristo: Qui aduersatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut colitur.

10.9. Diabolus ideo iam non petit ueniam, quia non conpungitur ad poenitentiam. Membra uero eius saepe per hypocrisin deprecantur quod tamen pro mala conscientia adipiscere non merentur.

10.10. Discat humana miseria quod ea causa citius prouocetur Deus praestare ueniam dum infirmo conpatitur homini, quia ipse homo traxit ex parte inferiore infirmitatem peccandi, hoc est ex carne, qua inclusa anima detinetur.

10.11. Apostatae angeli ideo ueniam non habent, quia carnalis fragilitatis nulla infirmitate grauati sunt ut peccarent. Homines autem post peccatum idcirco reuertuntur ad ueniam, propter quod ex lutea materia pondus traxerunt infirmitatis. Ideoque pro infirma carnis conditione reditum patet homini ad salutem, sicut et psalmus dicit: Ipse scit figmentum nostrum. Memento Domine quod terra sumus. Et iterum: Memorare, inquit, quae sit mea substantia.

10.12a. Postquam apostatae angeli ceciderunt, reliqui perseuerantia aeternae beatitudinis solidati sunt. Vnde et post caeli creationem, in principio repetitur: Fiat firmamentum, et uocatum est firmamentum caelum, nimirum ostendens quod post angelorum ruinam, hii qui permanserunt firmitatem meruerunt aeternae perseuerantiae et beatitudinis quam antea minus acceperant.

10.12b. Post diaboli deiectionem, angelorum sanctorum conlatam sanctitatis perseuerantiam et beatitudinem quam minus acceperant. Vnde oportet agnosci quod malorum iniquitas sanctorum seruiat humilitati, quia unde mali conruunt, inde boni proficiunt.

10.13. Bonorum angelorum numerus, qui post ruinam angelorum malorum est diminutus, ex numero electorum hominum subplebitur. Qui numerus soli Deo est cognitus.

10.14. Inter angelos distantia potestatum est, et pro graduum dignitate ministeria eisdem sunt distributa, aliisque alii praeferuntur tam culmine potestatis quam scientia uirtutis. Subministrant igitur alii aliorum praeceptis, atque oboediunt iussis. Vnde et ad prophetam Zachariam angelus angelum mittit, et quaecumque adnuntiare debeat praecepit.

10.15. Nouem esse distinctiones uel ordines angelorum sacrae scripturae testantur, id est angeli, archangeli, throni, dominationes, uirtutes, principatus, potestates, cherubim et seraphim. Horum ordinum numerum etiam Ezechiel propheta discribit sub totidem nominibus lapidum, cum de primatu apostatae angeli loqueretur: Omnis, inquit, lapis pretiosus operimentum tuum: sardius et topatius et iaspis, chrisolitus et onix et berillus, sapphirus, carbunculus et smaragdus. Quo numero lapidum ipsi ordines designati sunt angelorum, quos apostata angelus ante lapsum quasi in uestimento ornamenti sui adfixos habuit. Ad quorum separationem, dum se clariorem cunctis aspexit, confestim intumuit et cor suum ad superbiam eleuauit.

10.16. Angeli semper in Deo gaudent, non in se. Malus uero inde est diabolus, quia non quae Dei, sed quae sua sunt requisiuit. Nulla autem maior iniquitas quam non in Deo, sed in se uelle quempiam gloriari.

10.17. Angeli Verbo Dei cognoscunt omnia antequam in re fiant et quae apud homines adhuc futura sunt, angeli iam, reuelante Deo, nouerunt. Praeuaricatores angeli, etiam sanctitate amissa, non tamen amiserunt uiuacem creaturae angelicae sensum. Triplici enim modo praescientiae acumine uigent, id est subtilitate naturae, experientia temporum, reuelatione superiorum potestatum.

10.18. Quotiens Deus quocumque flagello huic mundo irascitur, ad ministerium uindictae apostatae angeli mittuntur. Qui tamen diuina potestate coercentur ne tantum noceant quantum cupiunt. Boni autem angeli ad ministerium salutis humanae deputati sunt, ut curas administrent mundi, et regant omnia iussu Dei, testante apostolo: Nonne omnes, inquit, sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis?

10.19. Angeli corpora in qua hominibus apparent de superno aere sumunt, solidamque speciem ex caelesti elemento inducunt, per quam humanis obtutibus manifestius demonstrentur.

10.20. Singulae gentes praepositos angelos habere creduntur, quod ostenditur testimonio angeli Daniheli loquentis: Ego, inquit, ueni ut nuntiarem tibi, sed princeps regni Persarum restitit mihi. Et post alia: Non est qui me adiuuet, nisi Michael princeps uester.

10.21. Item omnes homines angelos habere probantur, loquente Domino in euangelio: Amen dico uobis quia angeli eorum semper uident faciem Patris mei, qui est in caelis. Vnde et Petrus in actibus apostolorum, cum pulsaret ianuam, dixerunt intus apostoli: Non est Petrus, sed angelus eius est.

10.22-24. Si Deum angeli contuentur et uident, cur Petrus apostolus dicit: In quem desiderant angeli Dei conspicere? Item, si eum non contuentur, nec uident, quomodo, iuxta sententiam Domini, angeli eorum semper uident faciem Patris qui est in caelis? Sed bene utrumque est: nam ueraciter credimus quod Deum angeli et uident, et uidere desiderant; et habent, et habere festinant; et amant et amare nituntur. - Si enim sic uidere desiderant, ut effectum desiderii non perfruantur, desiderium hoc necessitatem habet. Necessitas ista poenalis est, et beatis angelis omnis poena longe est, quia nunquam simul poena et beatitudo conueniunt. Rursum si eos dicimus Dei uisione satiari, satietas fastidium habere solet et scimus illos Dei uisione, quam et desiderant, fastidire non posse. - Quid ergo est, nisi ut miro modo simul utrumque credamus, quia et desiderant et satiantur? Sed desiderant sine labore, et satiantur sine fastidio. Ne enim sit in desiderio necessitas, desiderantes satiantur, et iterum, ne sit in satietate fastidium, satiati desiderant. Vident ergo angeli faciem Patris per satietatem, sed quia satietas ista fastidium nescit, angeli desiderant in eo prospicere semper.

10.25. Vbicumque in scripturis sanctis pro Deo angelus ponitur, non Pater, non Sanctus Spiritus, sed pro incarnationis dispensatione solus Filius intellegitur.

10.26-27. Ante dominicae incarnationis aduentum discordia inter angelos et homines fuit. Veniens autem Christus, pacem in se angelis et hominibus fecit. Eo quippe nato, clamauerunt angeli: In terra pax hominibus bonae uoluntatis. Per incarnationem igitur Christi non solum Deo reconciliatus est homo, uerum etiam pax inter homines et angelos reformata est. - Discordia igitur ante aduentum Christi hominum et angelorum fuisse per id maxime agnoscitur quod salutati in ueteri testamento ab hominibus angeli despiciunt se salurari ab eis. Quod in nouo testamento a Iohanne factum non solum reuerenter angelus suscipit, uerum etiam ne faciat interdicit.

10.28-29. Ob hoc homo in ueteri testamento despicitur, nec resalulatur ab angelo, eo quod homo adhuc nondum transisset in Deo. - Suscipitur autem homo a Deo, et reuerenter salutatur ab angelo; nam et Mariam angelus Gabrihel legitur salutasse, et Iohanni angelum salutanti ab eodem angelo dicitur: Vide ne feceris, conseruus enim tuus sum, et fratrum tuorum. Per quod agnoscitur per incarnationem dominicam pacem hominibus fuisse et angelis redditam.


XI. De homine.

11.1a. Omnia sub caelo propter hominem facta sunt, homo autem propter seipsum. Inde et omnia per figuram ad eius similitudinem referuntur.

11.1b. Communia homini omnia naturalia esse cum omnibus rebus quae constant, et in homine omnia contineri, atque in eo omnium rerum naturam consistere.

11.1c. Vniuersitati creaturae homo magna quaedam portio est, tantoque gradu est ceteris excellentior, quanto imagini diuinae uicinior.

11.1d-2. Quantum ceteris creaturis praestet homo dignitate uirtutis, ex ipsa reuerentia discitur creationis, dum omnia dixit Deus: Fiat, et facta sunt; creare uero hominem quadam aeterni consilii deliberatione uoluerit dicens: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. - Quia enim boni sumus naturaliter conditi, culpae quodammodo merito contra naturam sumus effecti.

11.3. Sicut praesciuit Deus hominem peccaturum, ita et praesciuit qualiter illum per suam gratiam repararet, qui suo arbitrio deperire potuisset.

11.4. Originaliter Adam et Eua simul creati sunt. Specialiter uero postea mulier de latere uiri formata est. Pariter ergo conditi sunt utrique rationis ordine, non pariter temporis unitate

11.5. Vir ad imaginem Dei factus est, mulier ad imaginem uiri formata est, unde et illi lege naturae subiecta est

11.6. Item uir propter semetipsum factus est, mulier ob adiutorium uiri creata est.

11.7. Homo propter peccatum tunc traditus est diabolo quando audiuit: Terra es, et in terra ibis. Tunc enim dictum est diabolo: Terram manducabis. Vnde et propheta ait: Serpenti, puluis panis eius. Serpens enim diabolus, puluis impii; et ipsi sunt cibus diaboli.

11.8. Quia praua uoluntate ad ima conlabimur, recte ad bene agendum cum labore consurgimus; quod non ita esset si delectatio flagitium primorum hominum non persuasisset, quibus ad bene uiuendum tantum uelle sufficeret et sine difficultate statim actio obtemperaret.

11.9. Diuisio et pugna ut sit in hominis animo, poena peccati est ex primo homine in omnes eius filios propagata, ut, qui noluit cum Deo esse unitus, esset in semetipso diuisus, et qui imperanti Domino noluit esse subiectus, fieret sibimetipsi rebellis atque contrarius. Vnde nec sibi poterit subiugari si prius Deo non fuerit subiugatus sibique seruiet nolens, qui Deo noluit uolens.

11.10. Quam uarie per diuersa humanum defluxit genus, dum se ab una stabili semperque manente diuinitatis soliditate subtraxit! Nam, dum opus quod libens appetit quasi ut ibi iam requiem mentis infigat, dum ei non sufficit, mutata intentione, ad alias atque alias actiones transit, dumque per diuersa requiem solidam quaerit nec inuenit, in labore miser et uarietate uiuit, et uacuus a requie manet. Quamuis eadem mutabilitas non sit homini concreata, sed pro merito primae praeuaricationis illi accesserit, iam tamen naturalis facta est, quia originaliter a primo homine, sicut et mors, in omnes homines transiit.


XII. De anima ceterisque sensibus.

12.1. Vita corporis anima, uita animae Deus est. Et sicut corpus mortuum est sine anima, ita anima mortua est sine Deo.

12.2a. Anima hominis non est homo, sed corpus, quod ex humo factum est, id tantum homo est. Inhabitando autem in corpore anima, ex ipso participio carnis, hominis nomen accepit, sicut et apostolus interiorem hominem dicit.

12.2b. Animam non carnem conditam esse ad Dei imaginem. Male ergo a quibusdam creditur animam hominis esse corpoream, quae pro id ad Dei imaginem facta est, ut, si non incommutabilis ut Deus esset, tamen incorporea ut Deus existeret.

12.3. Sicut angeli ita et animae: habent enim initium, finem nullum; nam quaedam in rebus temporalia sunt, quaedam perpetua, quaedam uero sempiterna. Temporalia sunt quibus inest ortus et obitus; perpetua quibus ortus, non terminus; sempiterna quibus nec ortus, nec terminus.

12.4a. Animam non esse partem diuinae substantiae uel naturae, nec esse eam priusquam corpori misceatur, sed tunc eam creari quando et corpus creatur, cui admisci uidetur.

12.4b. Philosophorum sententiae dicunt esse animam priusquam nascatur in corpore. Quod uerum esse nullis adprobatur indiciis. Nam utrum antea fuissemus nec ipsi nouimus, nec quis hominum dicat habeamus. Non est ergo quaerendum, quod quaerendo magis, magis est inridendum.

12.5. Gentiles et heretici de anima disputare conantur, sed quomodo de illa aliquid recte sentire possunt, qui auctorem ad cuius imaginem facta est non nouerunt? Et ideo multa errori digna dixerunt.

12.6a. Mutabilis est anima non localiter, sed temporaliter suis affectionibus. Corpus autem et loco, et tempore mutabilis, quia et tempore mutatur, et uariatur loco.

12.6b. Quod est ad corpus mutatio locorum, hoc est ad animum mutabilitas cogitationum. Quae uarietas malae motionis tunc menti inhaesit, quando ab aeternorum contemplatione primus homo recedens in illo stare noluit, a quo male recessit, et iusta damnatione inconstans per rerum raptus uarietatem defluxit.

12.7. Multum ex sua natura splendorem possidet anima, sed fuscatur conmixtione carnis qua retinetur inclusa. Ex eius enim parte uertitur ad peccandi infirmitatem, Salomone docente: Corpus corrruptibile adgrauat animam et deprimit terrena inbabitatio sensum multa cogitantem.


XIII. De sensibus carnis.

13.1. Non uirtute, non sensu corporis, sed ratione mentis excellimus animalibus ceteris.

13.2a. Pro rebus corporeis utendis sufficit sensus carnis, non pro spiritalibus capiendis. Inlecti autem homines usu corporearum rerum, nihil putant aliter esse nisi praeterquam carnis sensu concipiunt.

13.2b-3a. Sicut praecellent sibi corporei sensus diuersitate locorum, ita sibimet et uirtute sentiendi praecellunt. Nam praestantior est odoratus sapori, et positione loci, et sentiendi longinquitate; sic aures odoratui: longius enim audimus quam odoramus; sic oculi auribus: longius enim uidemus quam audimus. - Animus autem et loco et merito his uniuersis sensibus superfertur. In arce enim capitis constitutus, quod illi corporaliter non adtingunt, iste intellectualiter contuetur.

13.3b. Amplius excellit oculorum sensus ceteris sensibus, quandoquidem quae ad alios pertinent sensus "uide" dicamus, ueluti cum dicimus: "uide quomodo sonat", "uide quomodo sapit", sic et cetera.

13.4. Quemadmodum oculus, ita et animus cetera uidet, sese non intuetur. Aliarum enim rerum origines, species et magnitudines praespicit, de se autem tanta ueri ignorantia inficitur, ut in his omnibus nihil certius contempletur.

13.5. Homo qui miraris siderum altitudinem et maris profunditatem, animi tui abyssum intra et mirare si potes. Multa cogitantes sine sensu carnis et sine imaginibus uiuis, animo tantum cernentes intuemur, memoriaque, mente sibi eas fingente, tenemus. Multa quoque intelligimus sensu, quae lingua explere non possumus.

13.6. Innoxios esse infantes opere, non esse innoxios cogitatione, quia motum quem gerunt mente, nondum possunt explere in opere. Ac per hoc in illis aetas est inbecilla, non animus. Ad nutum enim uoluntatis nondum obtemperat illis fragilitas corporis, nec adeo opere nocere possunt, sicut cogitatione mouentur.

13.7a. Ex causa uocabulum sortita est cogitatio. Cogendo enim animum reminiscere quod memoriae commendatum est, dicitur cogitatio.

13.7b. Rerum omnium thesaurus memoria est: ipsa est enim custos rebus inuentis, ipsa cogitatis. De qua ad liquidum difficile est aliquem disputare quia grandis eius perplexitas est, et animus ipsa est.

13.8a. Imago a sensibus corporis remota suae speciei similitudinem relinquit in memoria. Similitudinem autem non per imagines sicut cetera, sed sicut gaudium sine imagine reminiscimus.

13.8b. Dum obliuionem memoramus non per seipsam adest, quod, si per seipsam adesset, utique obliuisceremus.

13.9. Communem hominis animaliumque esse memoriam. Nullum autem animalis inrationalis intellectum inesse, nisi homini tantum praedito ratione. Ceteris enim in ipsa qualitate considerationis suae, sensus carnis, non intellegentia mentis est.


XIIII. De Christo.

14.1. Filii Dei perfecta natiuitas nec coepit esse, nec desiit, ne praeterita sit si desiit, et ne inperfecta, si adhuc fit; sed sit aeterna, sit et perfecta, quatenus in ea natiuitate aeternitas et perfectio habeatur.

14.2. Ex utero uirginis minor dicitur Patri Christus; dicitur iuxta humanam adsumptionem, non iuxta diuinitatem.

14.3a. Christus et in forma serui seruus, et in forma serui non seruus. In forma quippe serui Domini seruus, in forma serui hominum dominus.

14.3b. Christus in forma serui, propter conceptionis excellentiam, dominus est hominum, quia, etsi suscepit carnem, non tamen ex carnis libidinosa contagione.

14.4. Mediator Dei atque hominum, homo Christus Iesus,nequaquam alter in humanitate, alter in deitate est, sed in utraque natura idem unus est. Nec purus homo conceptus est, nec purus homo editus est; nec postea meritum ut Deus esset accepit, sed Deus Verbum, manente incommutabili essentia quae illi cum Patre et Spiritu Sancto est coaeterna, adsumpsit carnem pro salute humana, in qua et inpassibilis pati et inmortalis mori, et, aeternus ante saecula, temporalis possit ostendi.

14.5. Mediator Dei atque hominum, bomo Christus Iesus,quamuis aliud sit ex Patre, aliud ex Virgine, non tamen alius ex Patre, alius ex Virgine, sed ipse aeternus ex Patre, ipse temporalis ex matre. Ipse qui fecit, ipse qui factus est; ipse de Patre sine matre, ipse de matre sine Patre; ipse conditoris templum, ipse conditor templi; ipse auctor operis, ipse opus auctoris. Manens unus de utroque et in utraque natura nec naturarum copulatione confusus, nec naturarum distinctione geminatus.

14.6. Ideo Deus in homine uenit, quia per se ipsum ab hominibus cognosci non potuit. Sed unde nobis consuluit, inde despectionem tulit, quia infirmitatem quam pro nobis suscepit, homo superbus despexit. Ob hoc infirma et stulta mundi elegit, ut fortiora et sapientiora per qua non cognoscebatur confunderet.

14.7. Sicut cibum fortem inualidus infans capere non potest nisi a matre prius editum, in lactis sucum uertatur, ut, quod in cibo non potuit uti, sugendo potetur in lacte per carnem, ita et nos, dum essemus infirmi ad conspiciendam Verbi aeternitatem, factum est ipsum Verbum caro, ut enutriti per carnem fortioresque effecti, cibum solidum, id est uerum Deum, cum Patre sempiternum, contemplando, ut angeli, satiemur.

14.8. Prima Dei dona esse qua nos nobis reos esse ostendit, qui, dum iaceremus sub reatu culpae, iustos nos esse credebamus. Venit, patefecit uulnus, conposuit semetipsum et de sua morte nobis medicinam aptauit, ut non esset ostensor tantum uulneris, sed sanator.

14.9. Primum ad Hierusalem uenit Christus, sicut et ipse ait: Non sum missus nisi ad oues quae perierunt domus Israel. Ad populum enim Israel prius uenit, sed quod non essent credituri, propheta non tacuit dicens: Primus ad Sion dicit "ecce adsum" et Hierusalem euangelistam dabo, et uidi et non erat, neque ex istis, quisquam qui inierit consilium, et interrogatus responderet uerbum. Sed quia ad gentes transiuit, sequitur: Ecce seruus meus, suscipiam eum, electus meus; conplacuit sibi in illo anima mea. Dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus profert.

14.10. Quamuis ordinem nostrae liberationis nescierit diabolus, sciuit tamen quod pro saluatione hominum Christus aduenit, sed quod sua idem nos morte redimeret ignorauit; unde et eum occidit. Nam si ille Christum per mortem redimere humanum genus scisset, non eum utique peremisset.

14.11. Quod nouerit diabolus pro salute humani generis Christum uenisse euangelii testimonio docetur; quem ut uidit, cognoscendo pertimuit dicens: Quid nobis et tibi, fili Dei? uenisti ante tempus perdere nos.

14.12. Christus, sicut peccatum quod poena dignum est non admisit, ita poenam peccati nostri suscepit, ut per indebitam poenam suam, debitam ablueret culpam nostram, ut per hoc amitteret diabolus quos reos tenebat, dum unum interficit qui nihil peccati admiserat, ideoque quos iuste tenuit amisit, quia iniuste redemptorem nostrum occidit.

14.13. Inlusus est diabolus morte Domini quasi auis. Nam ostensa Christus suae carnis mortalitate quam interimeridam ille appetebat, abscondit diuinitatem, ut laqueum quo eum uelut auem inprouidam prudenti inretiret decipula. Nam si innox Christus non occideretur, homo, diabolo per praeuaricationem addictus, non absolueretur.

14.14. Diabolus, dum in Christo carnem humanitatis inpetit quae patebat, quasi hamo diuinitatis eius captus est qui latebat. Est enim in Christo hamus diuinitas; esca autem caro; linea, genealogia quae ex Euangelio recitatur. Tenens uero hanc lineam Deus Pater est, de quo dicit apostolus: Caput Christi Deus. Et Lucas lineam generationis Christi ab imis ad summa contexens, inchoat a loseph et consummat in Deum, dum dicit: Qui fuit Heli; et perficiens lineam generis dicit: Qui fuit Dei.

14.15. Idcirco Dominus in infernum descendit, ut his qui ab eo non poenaliter detinebantur, uiam aperiret reuertendi ad caelos, secundum testimonium Esaiae prophetae dicentis: Posuisti profundum maris uiam, ut transirent liberati. Viam quippe Christus in profundum maris posuit, quando in infernum descendens, sanctis iter ad caelos reuertendi monstrauit.

14.16. Sancti ex tempore resurrectionis Christi statim ut de corpore exeunt, mox ad caelestem habitationem ascendunt, quod antiquis patribus non dabatur. Nam ante aduentum saluatoris, quanquam sine poena supplicii, tamen non in caelo, sed in inferno sanctorum animae tenebantur. Pro quibus absoluendis Dominus in infernum descendit.

14.17. Christus in caelum ascendens discessit quidem carne, sed praesens est maiestate, secundum illud quod ait: Ecce ego uobiscum sum usque ad consummationem saeculi.

14.18. Sedet Christus ad dexteram Patris, non ut dexteram corpoream habeat Pater, sed dextera Patris beatitudo est sicut sinistra miseria.


XV. De Spiritu Sancto.

15.1. Spiritus Sanctus creator est sicut Pater et Verbum, testante propheta: Spiritus Domini fecit me et inspiraculum Omnipotentis uiuificauit me.

15.2a. Spiritus Sanctus Patris et Filii est, et inde unum sunt Pater et Filius, quia nihil habet Pater quod non habeat Filius. Non enim res una et duorum consubstantialis poterit semel ab eis procedere et simul inesse, nisi unum fuerint a quibus procedit.

15.2b. Spiritum Sanctum pignus accepit ecclesia, ut per eum uno corpore unum fierent credentes, per quem Pater et Filius unum essentialiter sunt, ipso saluatore ad Patrem dicente: Vt sint unum, sicut et nos unum sumus.

15.3. Christus non tantum a Patre sed etiam ab Spiritu Sancto se missum testatur, dicente propheta: Accedite ad me, et audite: non a principio in abscondito locutus sum. Ex tempore antequam fieret, ibi eram, et nunc Dominus misit me, et Spiritus eius.

15.4. Spiritus Sanctus pro eo quod consolator sit Paraclitus nuncupatur, nam latine paraclisis consolatio dicitur. Et reuera, dum dona sacramentorum distribuit, consolationem animae praebet. Credo equidem quod magnam laetitiam sentit, qui aliquid reuelante Spiritu dicit.

15.5. Donum Sancti Spiritus in membris ecclesiae singillatim diuiditur, et in singulis singula dona tribuuntur. Christus autem omnem plenitudinem gratiarum habuit, de quo ita legitur: Plenus gratia et ueritate. In Christo ergo omnis plenitudo gratiarum est, nam singulis electis singula tribuuntur dona.

15.6. In Spiritu Sancto omnis gratia donorum consistit. Ipse enim prout uult gratiam donorum largitur; aliis dans sermonem sapientiae, aliis scientiae, aliis fidem; atque ita unicuique uirtute Sancti Spiritus, diuisio gratiarum tribuitur, et in omnibus idem unus habetur. Ipse enim etiam ineffabilia docet, quae proferre humanus sermo non potest.

15.7. Ante aduentum Domini tantum prophetae et pauci ex omni populo iusti donum Sancti Spiritus merebantur. Post aduentum autem Domini, Spiritus Sanctus cunctis est credentibus distributus, iuxta quod per prophetam Dominus loquitur dicens: Et erit in nouissimis diebus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem. Cunctis enim nunc gentibus gratia Sancti Spiritus tradita est, neque in paruis ut in populo Israel, sed in omni credentium multitudine Spiritus Sancti gratia manet.

15.8. Aliquando non dignis et reprobis dona Sancti Spiritus conferuntur, sicut Sauli data est prophetia et Balaam. Vnde et multi in fine dicturi sunt Domino: Virtutes in tuo nomine fecimus. Quibus dicturus est Dominus: Nescio uos unde sitis.

15.9. Christi aduentum non tantum plebis iudeae sancti prophetantes expectauerunt, sed fuisse etiam in nationibus plerosque sanctos uiros prophetiae donum habentes, quibus per Spiritum Sanctum Christus reuelabatur et a quibus eius expectabatur aduentus, sicut Iob, sicut Balaam qui Christi utique praedicauerunt aduentum.

15.10. Conuersio gentium ueteri populo latebat, sed tamen in consilio Dei erat ut fieret. Et tunc a sanctis prophetis occulte per Spiritum Sanctum praedicabatur aduentus Christi, sicut dicit propheta: Cum adpropinquauerint anni, cognosceris; dum aduenerit tempus, ostenderis. Nunc uero reuelatum patet quod tunc carnalibus latebat, spiritalibus uero notum erat; nondum tamen manifeste dicebatur, eo quod tempus ostensionis non esset.

XVI. De ecclesia et heresibus.

16.1. Gemina est ecclesiae pulchritudo: una quam hic bene uiuendo consequitur, altera per quam illuc ex retributione glorificabitur.

16.2. Ecclesiae propter Christum geminae tribulationes existunt: id est siue quas a paganis pertulit in martyribus, siue quas ab hereticis perfert in diuersis concertationibus. Vtrosque autem per gratiam Dei exsuperat, partim ferendo, partim resistendo.

16.3. Sancta ecclesia catholica sicut male uiuentes in se patienter tolerat, ita male credentes a se repellit.

16.4. Sancta ecclesia contra gentilium atque hereticorum peruicaciam summopere sapientiam et patientiam studet, sed exercetur sapientia cum temptatur uerbis, exercetur patientia cum temptatur gladiis. [Nunc enim persecutionibus appetitur, nunc falsis assertionibus lacessitur].

16.5. Causa prauitatis hereticae doctrinis est propagata ecclesia, nam antea simplici tantumdem fide uigebat. Hereticorum igitur occasione, propagati sunt doctores in fide, et per acumine heresium, ecclesiae magistri creuerunt. Nam tunc clarius manifestatur ueritatis adsertio, quando patuerit quaelibet dissensio.

16.6a. Sancta ecclesia ideo dicitur catholica, pro eo quod uniuersaliter per omnem sit mundum diffusa. Nam hereticorum ecclesiae in partibus mundi coartantur; haec uero in toto orbe diffusa expanditur, Paulo adtestante apostolo: Gratias, inquit, ago Deo pro omnibus, quia fides uestra adnuntiatur in uniuerso mundo.

16.6b. Hereses aut in aliquem angulum mundi, aut in unam gentem inueniuntur uersari. Ecclesia uero catholica sicut per totum mundum extenditur, ita et omnium gentium societate construitur.

16.7. Qui sunt hereses, nisi qui relicta Dei ecclesia priuatas elegerunt societates? De quibus Dominus dicit: Duo mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae uiuae, et effoderunt sibi cisternas dissipatas quae continere non ualent aquas.

16.8. Causa heresis ob quam rem sit, id est ad exercitationem fidei. Vis uero per quam sit obscuritas est diuinarum scripturarum, in qua caligantes heretici aliud quam se res habet intellegunt; nec esse possunt, quia ipsud quod existunt hereses, iam non sunt. Male enim sentiendo, essentiam non adquirunt; ad nihilum enim tendunt.

16.9. Heretici ingenti studio mendacia sua discunt, et labore uehementi, ne ad unitatem ecclesiae ueniant decertantur. De quibus per prophetam congrue dicitur: Docuerunt linguam suam loqui mendacium, et ut inique agerent laborauerunt.

16.10a. Dum uicissim heretici mutuo se lacerant, quando alterutrum sese in proprias sectas inducent, sic tamen inuicem sese conlidunt, ut contra ecclesiam pari erroris spiritu decertentur et qui inuicem sunt diuisi, in aduersitate ecclesiae simul existunt uni.

16.10b. Eis qui, pro quod tantum ualeant hereses, uidentur habere ueritatem, hoc respondendum est: nunc ideo saluti proponendi sunt morbi, quia plerumque ita generaliter mundum occupant, ut parum saluti locum relinquant?

16.11. Non posse hereticos habere ueniam, nisi per ecclesiam catholicam, sicut et amici Iob non per se placare Deum sibi potuerunt, nisi pro eis Iob sacrificium obtulisset.

16.12. Opera bona quae heretici faciunt, et iustitia eorum nihil eis prodest, testante Domino per Hieremiam: Quia mei oblitus es, ecce ego adnuntiabo iustitiam tuam et opera tua non proderunt tibi.

16.13. Heretici quamuis legem et prophetas adimpleant, ex eo tamen quod catholici non sunt, non est Deus in eorum conuentibus, ipso Domino testante: Si steterit Moyses et Samuhel coram me, non est anima mea ad populum istum: eice eos a facie mea et egrediantur. Per Moysen quippe et Samuhel legem accipe et prophetas, quos quamuis heretici opere implere contendant, propter erroris tamen impietatem, a uultu Dei proiciuntur, et a iustorum coetibus separantur.

16.14. Paganus et hereticus, ille quia nunquam fuit cum Dei populo, iste quia recessit a Dei populo, uterque recedentes a Christo, ad diaboli pertinent corpus.

16.15. Qui ab idolatria ad iudaismum uel heresem transeunt, iuxta prophetam de malo ad malum labuntur, et Dominum non cognouerunt, quia de infidelitatis errore, in errorem alium transierunt.

16.16. Cuius doctrinam quisque sequitur, huius et filius nuncupatur; sicut et per prophetam Amorreum patrem et Cetheam matrem esse Israheli Dominus dicit, non utique nascendo, sed imitando, sic et, in meliorem partem, filii Dei nuncupantur qui praecepta Dei custodiunt. Vnde et nos non natura sed adoptione clamamus Deo dicentes: Pater noster qui es in caelis.

16.17. Non solum tantum natiuitate, sed etiam imitatione filios posse alicuius uocari; nam Iudaei secundum carnem filii Abrahae, secundum conuersationem filii diaboli nuncupantur. Ac per hoc illi sunt semen Abrahae qui eius imitantur fidem, non qui ex eius generati sunt carne.

16.18. De errore auctoris trahitur a quibusdam et nomen et culpa, ut ipsius uocabulo censeatur cuius errorem et sequitur, sicut ecclesiae Pergami in Apocalypsin dicitur: Habes tenentes doctrinam Balaam et Zezabel. Doctrinam igitur Balaam dicitur habere Tiatiris propter imitationem non propter praesentiam corporalem.


XVIII. De gentilibus.

17.1. Philosophi gentium, non sicut oportet Deum quaerentes, in angelos inciderunt praeuaricatores, factusque est illis mediator diabolus ad mortem, sicut nobis Christus ad uitam.

17.2. Multum mundi philosophi praedicantur in dimensione temporum cursuque siderum, ac discussione elementorum, et tamen hoc non nisi a Deo habuerunt. Volando enim superbe ut aues, aerem, et, emergentes in profundum, ut pisces, mare, et, ut pecora gradientes, terram descripserunt. Verumtamen tota mente auctorem eorum intellegere noluerunt.

17.3. Quare non possunt animalia bruta interrogare? quia nesciunt ratiocinare; ideo non dissimiles gentiles homines animalibus, qui talia non considerantes, et ipsa amplius diligentes, usque ad eorum cultum euanuerunt.

17.4. Via Christus est. Si quis in ea non graditur, non est quomodo ueniat ad Deum. Philosophi autem mundi utique Deum cognouerunt, sed quia displicuit illis humilitas Christi, in inuio transierunt, et non in uia. Ideoque euanescentes, gloriam Dei in mendacio mutauerunt, et rectitudinem uiae relinquentes, in anfractus inciderunt errorum.

17.5. Primum unicuique est scire quod appetat, secundum uero est ut id quod appetit adprehendat. Inperfecta quippe sapientia est quo tendas scire, et nescire iter per quod expediat ire. Quid enim prodest, si quis famis tempore ubertatis regionem uideat, et uiam per quam ad illam pergat ignorat? Ecce patriam quisque quaerit, sed uiam perdidit, errando graditur, non proficiendo, quantoque plus ambulat, tanto magis ab eo quod quaerit elongat.

17.6. Qui uiam regiam, hoc est Christum, deserit, etsi uideat ueritatem, a longe uidet, quia, nisi per uiam, non est quomodo ad eam propinquet. Quod si gradiens per desertum leonem incurrerit semetipsum redarguat, dum in diaboli faucibus haeserit.


XVIIII. De lege.

18.1. Item uia per quam itur ad Christum lex est, per quam uadunt ad Deum hii qui[bus], ut est, intellegunt eum.

18.2. Sanctarum scripturarum altitudo quasi montes pascuae sunt, ad quos, dum quisque iustorum conscendit, pascuae indeficientis refectionem inuenisse congaudet.

18.3. In scripturis sanctis, quasi in montibus excelsis, et uiri perfecti habent sublimia intellegentiae, quibus gressus contemplationis quasi cerui erigant, et simplices quasi parua animalia inueniunt modicos intellectus, ad quos humiles ipsi refugiant.

18.4. Scriptura sacra infirmis et sensu paruulis, secundum historiam, humilis uidetur in uerbis; cum excellentioribus autem uiris altius incedit, dum eis sua mysteria pandit, ac per hoc utrisque manet communis et paruulis et perfectis.

18.5. Scriptura sacra pro uniuscuiusque lectoris intellegentia uariatur, sicut manna quae populo ueteri pro singulorum delectatione uarium dabat saporem; iuxta sensuum enim capacitatem, singulis sermo dominicus congruit; et dum sit pro uniuscuiusque intellectu diuersus, in se tamen permanet unus.

18.6. Ideo in libris sanctis quaedam obscura, quaedam aperta repperiuntur ut intellectus lectoris et studium augeatur. Nam si cuncta paterent, statim intellecta uilescerent. Rursus, si cuncta clausa existerent, confestim diffidentiam gignerent. Ne ergo de obscuris desperatio fiat, ea quae manifesta sunt satiant, et ne de intellectis fastidium existat, ea quae clausa sunt desiderium excitant. Nam pleraque, quanto magis latent, tanto magis exercitium praebent.

18.7. In scripturis sanctis, saepe ea quae futura sunt, quasi facta narrantur, sicut est illud: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potauerunt me aceto. Sed cur futura quasi praeterita scribuntur, nisi quia ea quae adhuc facienda sunt in opere, iam facta sunt in diuina praedestinatione. Nobis igitur temporaliter accidunt, quae conditori omnium sine tempore prouidentur.

18.8. Propterea prophetia rerum futurarum gesta praesentibus miscet rebus, ut ita credantur ilia futura, quemadmodum ista cernuntur esse conpleta. More enim suo per praesentia de futuris loquitur, sicut in persona Hierusalem de ecclesia, et sicut in persona Effraim de hereticis.

18.9. Pro factis diuinis plerumque et dicta ponuntur, idcirco quia non operatione manuum Deus, sed dicendi imperio operatur, sicut scriptum est: Dixit et facta sunt, mandauit et creata sunt.

18.10. Quod in scripturis sacris una bis repetitur sententia, aut confirmationis causa est, aut mysterii, sicut lex et gratia, sicut initium et perfectio, sicut bonum et melius.

18.11. Lex diuina in tribus distinguitur partibus, id est in historia, in praeceptis et in prophetis. Historia est in his quae gesta sunt, praecepta in his quae iussa sunt, prophetia in his quae futura pronuntiata sunt.

18.12. Lex diuina triplici sentienda est modo: primo ut historice, secundo ut tropologice, tertio ut mystice intellegatur. Historice namque iuxta litteram, tropologice iuxta moralem scientiam, mystice iuxta spiritalem intellegentiam. Ergo sic historiae oportet fidem tenere, ut eam et moraliter debeamus interpretare, et spiritaliter intellegere.

18.13-14. Tria et septem, decem praecepta sunt, sed tria ad amorem Dei pertinent, septem ad homines. Illa tria quae ad Deum pertinent, in una tabula scripta fuerunt; reliqua septem in secunda. In prima tabula trium mandatorum hoc primum est: Diliges Dominum Deum tuum. In secunda: Honora patrem tuum et matrem. - Hinc est quod et Saluator scribae interroganti ait quod praeceptum est primum in lege: Audi Israhel, Dominus Deus tuus Deus unus est; hoc primum est. Secundum uero simile huic: diliges proximum tuum sicut teipsum. Vnum namque praeceptum de prima tabula dixit quod ad Dei pertinet amorem; alterum uero de alia tabula, quod ad hominis pertinet dilectionem.


XIX. De septem regulis legis.

19.1. Septem esse inter ceteras regulas locutionum sanctarum scripturarum quidam sapientes dixerunt.

19.2-3.Prima regula est de Domino et eius corpore. Quae de uno aut ad unum loquitur, atque in una persona, modo caput, modo corpus ostendit, sicut Esaias ait: Induit me uestimento salutari quasi sponsum decoratum corona,et quasi sponsam ornatam monilibus suis. In una enim persona duplici uocabulo nominata et caput, id est sponsum, et ecclesiam, id est sponsam, manifestauit. - Proinde notandum in scripturis quando specialiter caput scribitur, quando et caput et corpus, aut quando ex utroque transeat ad utrumque, aut ab altero ad alterum, sicque quid capiti, quid corpori conueniat prudens lector intellegat.

19.4-5. Secunda regula est de Domini corpore uero etpermixto: [Nam uidentur quaedam unius conuenire personae quod tamen non est unius. ut est illud: Puer meus es tu, Israhel, ecce deleui ut nubem iniquitates tuas. et sicut nebula peccata tiia. Conuertere ad me et redimam te. Hoc ad unum non congruit, - nam alters pars est cui peccata deleuit et cui dicit: Meus es tu, et altera cui dicit: Conuertere ad me et redimam te. Qui si conuertantur. peccata eorum delentur. Per hanc enim regulam] Sic enim ad omnes loquitur scriptura, ut et boni redarguantur cum malis, et mali laudentur pro bonis, sed quid ad quern pertineat, qui prudenter legerit discet.

19.6. Tertia regula est de littera et spiritu; id est de lege et gratia: lege per quam praecepta facienda admonemur, gratia per quam ut operemur iuuamur. Vel quod lex nontantum historice, sed etiam spiritaliter sentienda sit. Namque et historiae oportet fidem tenere, et spiritaliter legem intellegere.

19.7-9. Quarta regula est de specie et genere, per quam pars pro toto, et totum pro parte accipitur, ueluti si unius populo uel ciuitati loquatur Deus, et tamen intellegatur omnem contingere mundum. [Sicut in Psalmis: Et adorabunt,inquit, eum filiae Tyri in muneribus. Filiae Tyri, filiae gentium ab specie ad genus; per Tyrum enim, uicinum tunc huic terrae ubi prophetia erat, significabat omnes gentes credituras Christo. - Vnde et bene sequitur: Vultum tuum deprecabuntur omnes diuites terrae. Sic et per Esaiam prophetam dum aduersus Assyrium Dominus comminatur dicens: Conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum et Erit Babylon illa gloriosa, in regnis inclita, sicut subuertit Deus Sodomam et Gomorram. ]Nam licet aduersus unam ciuitatem Babyloniam per Esaiam prophetam Dominus comminetur, tamen dum contra eam loquitur, transit ad genus de specie, et conuertit contra totum mundum sermonem. - Certe si non diceret aduersus uniuersum orbem, non adderet infra generaliter: Et disperdam omnem terram et Visitabo super orbis mala, et cetera quae sequuntur ad internicionem mundi pertinentia. Vnde et dicit: Hoc est consilium quod cogitaui super omnem terram, et haec est manus extenta super omnes gentes.

19.10-11. Item postquam sub persona Babyloniae arguit uniuersum mundum, [dicens: Et disperdam, inquit, omnem terram, et uisitabo super urbes mala, et cetera quae sequuntur ad internicionem mundi pertinentia,] rursus ad eandem quasi de genere ad speciem reuertitur, dicens quae eidem ciuitati specialiter contigerunt: Ecce ego suscitabo super eos Medos. Nam regnante Balthasar, a Medis obtenta est Babylonia. - Sic et in onus Aegypti, ex persona eiusdem totum uult intellegere mundum dicendo: Et concurrere faciam Aegyptios aduersus Aegyptios, regnum aduersus regnum cum Aegyptus non multa regna, sed unum habuisse scribatur regnum.

19.12-13. Quinta regula est de temporibus, per quam aut pars maxima temporis per partem minorem inducitur, aut pars minima temporis per partem maiorem intellegitur. Sicut est de triduo dominicae sepulturae, dum nec tribus plenis diebus ac noctibus iacuerit in sepulchre, sed tamen a parte totum triduum accipitur. - [Item pars a toto, ut est illud: Et erunt dies uitae hominis anni centum uiginti, dum tantum centumusque ad diluuium inueniantur ex quo haec a Domino statuta sunt. ] Vel sicut illud quod quadringentis annis praedixerat Deus filios Israel in Aegypto seruituros, et sic inde egressuros. Qui tamen [quadringentis annis non seruierunt, quia] dominante Ioseph, Aegypto dominati sunt [ubi iterum a pane totum subiungitur, quia] nec statim post quadringentos annos egressi sunt, ut fuerat repromissum, sed quadringentis triginta peractis, ab Aegypto recesserunt.

19.14-15. [Est et illa de temporibus figura per quam quaedam quae futura sunt, quasi iam gesta narrantur, ut est illud: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea, et diuiserunt sibi uestimenta mea, et his similia, in quibus futura tamquam si iam facta sint, ita dicuntur. Sed cur quae adhuc facienda erant iam facta narrantur? - Quia quae nobis adhuc futura sunt, apud Dei aeternitatem iam facta sunt. Quapropter quando aliquid faciendum esse pronuntiatur, secundum nos dicitur. Quando uero quae futura sunt iam facta dicuntur, secundum Dei aeternitatem accipienda sunt, apud quem iam omnia facta sunt quae futura sunt. ] 19.16-17. Sexta regula est de recapitulatione. [Recapitulatio enim est dum scriptura redit ad illud cuius narratio iam transierat. Sicut cum filios filiorum Noe scriptura commemorasset, dixit illos tuisse in linguis et gentibus suis et tamen postea, quasi hoc etiam in hoc ordine temporum sequeretur: Et erat, inquit, omnis terra labium unum, et uox una omnibus erat. Quomodo ergo secundum suas gentes, et secundum suas linguas erant, si una lingua erat omnibus, nisi quia ad illud quod iamtransierat, recapitulando est reuersa narratio?] - Recapitulatioenim est dum rerum praeteritarum causae futuris miscuntur gestis. Sicut in Genesi, dum sexto die hominem dicit fuisse factum, denuo recapitulat formatum dicens: Formauit Dominus Deus hominem ad imaginem suam. Necnon et ubi expletis omnibus operibus, dum Deum dicit septima die requieuisse, recapitulando subiungit: Istae generationes caeli et terrae, quando creatae sunt, in die qua creauit Deus caelum et terram, et omne uirgultum agri, antequam oriretur super terram; nondum enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram, sed fons ascendebat de terra irrigans uniuersam superficiem terrae. Haec omnia recapitulando in serie narrationis rebus futuris nectuntur, cum intra sex dies etiam haec patrata uideantur.

19.18-19. Septima regula est de diabolo et eius corpore, qua saepe dicuntur ipsius capiti, quae suo magis conueniant corpori. Saepe uero eius uidentur dicta membrorum, et nonnisi capiti congruunt. Sicut in Esaia, ubi, dum contra Babyloniam, hoc est contra diaboli corpus, multa dixisset sermo propheticus, rursus ad caput, id est ad diabolum, oraculi sententiam deriuat dicens: Quomodo cecidisti de caelo Lucifer, qui mane oriebaris? Et cetera [Ex nomine quippe corporis intellegitur caput, ut est illud in euangelio de zizaniis tritico admixtis, dicente Domino: Inimicus homo hoc fecit, hominem ipsum diabolum uocans et ex nomine corporis caput designans. Item ex nomine capitis significatur corpus, sicut in Euangelio dicitur: Duodecim uos elegi, sed unus ex uobis diabolus est, Iudam utique indicans, quia diaboli corpus fuit. Apostata quippe angelus omnium caput est iniquorum, et huius capitis corpus sunt omnes iniqui. Sicque cum membris suis unitus est, ut saepe quod corpori eius dicitur, ad eum potius referatur. Rursum quod illi, ad membra iterum ipsius deriuetur. ]


XX. De differentia testamentorum.

20.1-2. Quidam ideo non recipiunt uetus testamentum, pro eo quod aliud in tempore prisco, aliud agatur in nouo, non intellegentes quod Deus quid cuique congruent tempori magna quadam distributione concesserit, sicut in lege imperat nuptias, in euangelio uirginitatem; in lege oculum pro oculo auferri, in euangelio alteram praebere percutienti maxillam. - Sed illa pro tempore fragili populo, ista uero perfecto. Vtroque tamen pro tempore, sua quaeque conuenientia commodans et tamen pro ista mutatione non est credendus Deus mutabilis, sed potius inde admirabilis praedicandus est, quia, manens incommutabilis, quid cuique, ut diximus, tempori commodum ruit, magna cum distributione concessit.

20.3. Sub ueteri testamento minoris culpae erant peccata, quia in eo non ipsa ueritas sed umbra ueritatis aderat. Nam in testamento nouo praeceptis altioribus manifesta facta quaedam, quae in illo populo umbrae ueritatis deseruierant, deserenda nobis praecipiuntur. Illuc enim fornicatio et retributio iniuriae permissa sunt, nec nocebant; in testamento autem nouo, graui animaduersione damnantur si admittantur.


XXI. Symbolo et oratione.

21.1-2. Fidei symbolum et dominica oratio pro tota lege paruulis ecclesiae ad caelorum regna sufficit capescenda. Omnis enim latitudo scripturarum in eadem oratione dominica et symboli breuitate concluditur. Vnde et propheta Esaias dicit: Adbreuiationem audiui a Domino Deo exercituum super uniuersam terram. Adtendite et audite eloquium meum. - Sed haec adbreuiatio aut illud intellegitur quod Dominus dicit omnem legem et prophetas in duobus praeceptis dilectionis Dei et proximi pendere, aut propter ipsam orationem dominicam uel symboli breuitatem, in quibus, ut praedictum est, omnem scripturarum coarctari latitudinem.


XXII. De baptismo et communione.

22.1. Solam ecclesiam catholicam habere baptismum ad salutem Zacharias propheta testatur: In die, inquit, illa erit fons patens domus Dauid, et habitantibus in Hierusalem, in ablutione peccatoris et menstruatae. Domus quippe Dauid et Hierusalem Christi ecclesia est in qua manet fons in ablutione peccatorum. Heretici autem id solum imagi-naria ostentatione faciunt, ideoque illis baptismum non ad remissionem peccatorum, sed ad supplicii testimonium datur.

22.2. Pro solo reatu originali luunt in inferno nuper nati infantuli poenas, si renouati per lauacrum non fuerint. Proinde cum causa nuper natus damnatur infans, si non regeneratur, quia originis noxietate perimitur.

22.3. Cur paruuli peccatum originale carentes per baptismum, et necdum proprium habentes delictum, a bestiis poenisque ceteris laniantur? Haec igitur causa est: baptismum enim a poena aeterna, non a praesentis uitae supplicio liberat, quod, si a poena praesenti homines liberarentur per baptismum, ipsud putarent baptismi praemium, non illud aeternum. Ergo, soluto reatu peccati, manet tamen quaedam temporalis poena, ut illa uita feruentius requiratur, quae erit a poenis omnibus aliena.

22.4. Nullus negat fidelium etiam post baptismum quo peccata delentur, cotidie quamdiu in isto saeculo sumus, ad Deum nos debere conuerti. Quod, quamuis sine intermissione sit cotidie agendum, nunquam tamen fecisse sufficiet.

22.5. Qui in maternis uteris sunt, ideo cum matre baptizari non possunt, quia, qui natus adhuc secundum Adam non est, renasci secundum Christum non potest, neque enim dici regeneratio in eum poterit, quem generatio non praecessit.

22.6. [Qui intra ecclesiam non ex dignitate ecclesiae uiuunt, sed fidem quam uerbo tenent operibus destruunt, de ipsis legitur: Multiplicati sunt super numerum, ut subaudias in regno praedestinatorum. ]

22.7. Qui scelerate uiuunt in ecclesia, et communicare non desinunt, putantes se tali communione mundari, discant nihil ad emundationem proficere sibi, dicente propheta: Quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas? Et apostolus: Probet, inquit, se homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat.


XXIII. De martyrio.

23.1. Dei seruus aduersitate ulla non frangitur, sed pro ueritatis defensione ultro se certamini offert, nec unquam pro ueritate diffidit.

23.2. Saepe ex discipulis ad martyrium eliguntur qui suos doctores ad coronam praecedunt, et qui sunt ordine postremi fiunt nonnumquam in certamine primi.

23.3. Vir sanctus ultro se in agone pro certamine debet offerre iustitiae. Sed tamen si agonis fructum uident uberrimum, non debent declinare laboris periculum. Quod si maior est labor quam animarum lucrum, declinandus est labor quem minimum comitatur augmentum. Vtrumque enim facit apostolus qui et periculis se ultro dedit ubi maximum animae lucrum uidit, et sapienter se periculo abstulit, in quo potiorem laborem quam lucrum esse praespexit. Vltro se Paulus apud Ephesum periculis obtulit, quia potiorem periculo lucrum uidit. Damasceno autem ideo a periculo subtrahit semetipsum, quia nullum periculi ipsius arbitratus est fructum.

23.4. Disce quomodo se ad martyrium offerat quisque ultro, uel quomodo, iuxta sententiam Dei, cingatur ab altero, et quo non uult ipse ducatur, nisi quod et propter gloriam futuram de certamine iustus gaudet, et propter passionis uiolentiam refugit subire quod dolet.

23.5. Accipe exemplum adeundi sub trepidatione martyrii de usu bellandi, in quo exercitatus quisque in proelio et per audaciam certamen adgreditur, et per timorem cunctatione mouetur.

23.6. Item accipe exemplum martyrii de reparatione humani corporis ad salutem, dum quisque et de spe reparationis gaudet, et de incisionibus seu amarissimis poculis maeret.


XXIIII. De sanctorum miraculis.

24.1. Etsi apostolis irtus data est signorum propter fidem gentium nutriendam, ecclesiae tamen data est uirtus operum pro eandem fidem ornandam, et tamen in ipsis apostolis plus erat mirabilis uirtus operum quam uirtus signorum. Ita nunc et in ecclesia plus est bene uiuere quam signa facere.

24.2. Quod nunc ecclesia non ea miracula faciat quae sub apostolis faciebat, ea causa est quia tunc oportebat mundum miraculis credere, nunc uero iam credentem oportet bonis operibus coruscare, nam ideo tunc signa fiebant exterius, ut interius fides roboraretur.

24.3. Iam in fide miracula quicumque requirit, uanam gloriam ut laudetur quaerit. Scriptum est enim: Linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus. Ecce signum non est fidelibus necessarium qui iam crediderunt, sed infidelibus ut conuertantur. Nam Paulus, pro non credentium infidelitate patrem Publii de infirmitate febrium uirtutibus curat; infirmantem uero Timotheum fidelem, non oratione sed medicinaliter temperat, ut noueris miracula pro incredulis, non pro fidelibus fieri.

24.4a. Antequam Antichristus appareat, uirtutes ab ecclesia et signa cessabunt, quatenus eam quasi abiectiorem persequatur audacius.

24.4b. Ob hanc utilitatem cessabunt sub Antichristo ab ecclesia miracula et uirtutes,ut per hoc sanctorum clareat patientia et reproborum qui scandalizabuntur leuitas ostendatur, et persequentium audacia ferocior efficiatur.


XXV. De Antichristo et eius signis.

25.1-2. Omnis qui secundum professionis suae normam aut non uiuit aut aliter docet, Antichristus est. - Plerique autem Antichristi tempora non uisuri sunt, et tamen in membris Antichristi inueniendi sunt.

25.3. Antequam ueniat Antichristus, multa eius membra praecesserunt, et prauae actionis merito caput proprium praeuenerunt secundum apostoli sententiam qui iam iniquitatis mysterium operare illum adfirmat, etiam antequam reueletur.

25.4. Magnitudo signorum faciet sub Antichristo ut electi, si fieri potest, in errorem mittantur. Sed si electi, quomodo sunt in errorem mittendi? Ergo ibunt in errorem titubationis ad modicum pro multitudine prodigiorum, non tamen deiciendi sunt ab stabilitate sua terrorum inpulsu atque signorum. Vnde et ideo ponitur si fieri potest, quia electi perire non possunt, sed cito resipiscentes, cordis errorem religione coercebunt, scientes praedictum a Domino esse ut, dum hoc fecerint aduersarii, non conturbentur sancti.

25.5. Tam mira facturus est prodigia et signa dum uenerit Antichristus, ut etiam electis quoddam cordis gignatur scrupulum. Quod tamen cito exsuperet in illis ratio, per quam scient in deceptione reproborum et electorum probatione eadem fieri signa. In quo tempore per patientiam gloriosi erunt sancti, non per miracula sicut martyres fuerunt priores. Illi enim et persecutores sustinebunt et facientes prodigia. Proinde et durius bellum sustinebunt, quia non solum contra persequentes, sed etiam contra miraculis coruscantes dimicaturi sunt.

25.6. Grauius sub Antichristi temporibus contra ecclesiam desaeuiet synagoga quam in ipso aduentu saluatoris christianos est persecuta.

25.7. Dum in martyres diabolus iam exercuerit magnam crudelitatem etiam ligatus, crudelior tamen erit sub Antichristi temporibus, quando etiam erit soluendus. Nam si tanta ligatus facere potuit, quanta solutus faciet?

25.8. Quanto propinquius finem mundi diabolus uidet, tanto crudelius persecutiones exercet, ut, quia se continuo damnandum conspicit, socios sibi multiplicet, cum quibus gehennae ignibus addicatur.

25.9. Quanto breue tempus uidet sibi restare diabolus ut damnetur, tanto in magna persecutionis ira mouetur, diuina iustitia permittente, ut glorificentur iusti, sordidentur iniqui, et ut diabolo durior crescat damnationis sententia.


XXVI. De resurrectione.

26.1. Inchoatio pacis sanctorum est in hac uita, non perfectio. Tunc autem erit plenitudo pacis, dum ad Dei contemplationem, absorta carnis infirmitate, conualuerint.

26.2. Resurrectio mortuorum, ut apostolus ait, in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi futura est, in aetate scillicet iuuentutis, quae profectum non indiget, et absque inclinatione defectus, in perfectione ex utraque parte, et plena est et robusta.

26.3. Quamuis nunc filiorum Dei nomine homines fideles uocentur, tamen ex eo quod hanc seruitutem corruptionis patiuntur, adhuc iugo seruitutis addicti, sunt accepturi plenam filiorum Dei libertatem, dum corruptibile hoc induerit incorruptionem.

26.4. Nunc Deus per speculum agnoscitur; in futuro autem quisque electus facie ad faciem praesentabitur, ut ipsam speciem contempletur, quam nunc per speculum uidere conatur.

26.5. In hac uita electorum numerum ad dexteram pertinentium et reproborum qui ad sinistram ituri sunt ecclesiam Dei conpleri. In fine autem saeculi zizaniam a frumento disiungi.


XXVII. De iudicio.

27.1. Iudicii diem nouit Christus, sed in euangelio dicere et scire discipulos noluit. Nam dum dicat idem Dominus per prophetam: Dies ultionis in corde meo, indicat se non nescire, sed nolle indicare.

27.2. De domo Domini, sicut scriptum est, incipit iudicium, quando electi, id est domus Dei, hic per flagella iudicantur. Impii uero illuc ad damnationem iudicandi sunt. Vnde et sequitur: Si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non crediderunt?

27.3. Ad districti examen iudicis, nec iustitia iusti secura est, nisi pietate diuina, ut et ipsa iustitia qua quisque iustus est, Deo iustificante, iustificetur. Alioquin apud Deum et ipsa peccatum est. Inde est quod ait Iob: Et innocentem et impium ipse consumit. Consumitur quippe a Deo innox, quando ipsa innocentia liquidius requisita et diuinae innocentiae conparata nihil efficitur, nisi et ibi misericordiae pietate homo iustificetur. Consumitur item a Deo impius, quando examinis diuini subtilitate requiritur, eiusque detecta impietas iudicata damnatur.

27.4. Consumitur innox et impius simul fine carnis, non poena damnationis.

27.5. Doctus pariter et indoctus moriuntur, sed morte carnis, non poena damnationis. Omnia autem pergunt ad unum locum, dum morte corporali in terram et iustus et impius reuertuntur. Retributio autem dissimilis, sicuti per eundem Salomonem dicitur: Quid plus habet sapiens ab stulto, nisi quod illuc pergit ubi uita est? Ergo omnes in terram pariter redeunt, nam ubi uita est, non pariter pergunt.

27.6. [Gemina punitur sententia impius, dum aut hic pro suis meritis mentis caecitate percutitur, ne ueritatem uideat; aut dum in fine damnabitur, ut debitas poenas exsoluat. ]

27.7. Geminum est diuinum iudicium: unum quo et hic iudicantur homines et in futuro; alterum quo propterea hic iudicantur, ne illuc iudicentur. Ideoque quibusdam ad purgationem temporalis proficit poena; quibusdam uero hic inchoat damnatio, et illuc perfecta speratur perditio.

27.8. In iudicio, reprobi humanitatem Christi, in qua iudicatus est, uidebunt ut doleant. Diuinitatem uero eius non uidebunt ne gaudeant. Quibus enim diuinitas ostenditur, utique ad gaudium demonstratur.

27.9. Pro diuersitate conscientiarum et mitis apparebit in iudicio Christus electis et terribilis reprobis. Nam qualem quisque conscientiam tulerit, talem et iudicem habebit, ut manente in sua tranquillitate Christo, illis solis terribilis apareat quos conscientia in malis accusat.

27.10-11. Duae sunt differentiae uel ordines hominum in iudicio, hoc est electorum et reproborum. Qui tamen diuiduntur in quattuor. Perfectorum ordo unus est qui cum Domino iudicat, et alius qui iudicatur. Vtrique tamen cum Christo regnabunt. Similiter ordo reproborum partitur in duobus, dum hii, qui intra ecclesiam sunt mali, iudicandi sunt et damnandi. Qui uero extra ecclesiam inueniendi sunt, non sunt iudicandi, sed tantum damnandi. - Primus igitur ordo eorum qui iudicantur et pereunt opponitur illi ordini bonorum de quo sunt qui iudicantur et regnant. Secundus ordo eorum qui non iudicantur et pereunt opponitur illius ordini perfectorum in quo sunt hii qui non iudicantur et regnant. Tertius ordo eorum qui iudicantur et regnant illius ordini est contrarius de quo sunt qui iudicantur et pereunt. Quartus ordo eorum qui non iudicantur et regnant opponitur illi contrario ordini quo illi sunt qui non iudicantur et pereunt.

27.6. Gemina punitur sententia impius, dum aut hic pro suis meritis mentis caecitate percutitur, ne ueritatem uideat, aut, dum in fine damnabitur, ut debitas poenas exsoluat.


XXVIII. De gehenna.

28.1. Duplex damnatorum poena est in gehenna, quorum et mentem urit tristitia, et corpus flamma iuxta uicissitudinem ut qui mente tractauerunt quod perficerent corpore, simul et animo puniantur et corpore.

28.2. Ignem gehennae ad aliquid lumen habere, ad aliquid non habere, hoc est habere lumen ad damnationem, ut uideant impii unde doleant, et non habere ad consolationem, ne uideant unde gaudeant.

28.3. Apta fit conparatio de camino trium puerorum ad exemplum ignis gehennae. Nam sicut ille ignis non arsit ad trium puerorum supplicium, et arsit ad conburenda ligamina uinculorum, ita ignis gehennae et lucebit miseris ad augmentum poenarum, ut uideant unde doleant, et non lucebit ad consolationem, ne uideant unde gaudeant.

28.4. Inter huius uitae et futurae infelicitatis miseriam multa discretio est. Illuc enim et miseria est propter cruciationem dolorum, et tenebrae propter lucis auersionem. Quorum unum in hac uita, id est miseria, est, aliud non est; in inferno autem utrumque est.


XXIIII. De poenis impiorum.

29.1. Sicut fasciculi lignorum ad conbustionem de similibus conligantur, ita in iudicii diem similis culpae reos suis similibus iungere, ut ex aequo poena constringat, quasi in fasciculum, quos actio similes fecit in malum.

29.2. Sicut unusquisque sanctus in futuro iudicio pro quantitate uirtutum glorificabitur, ita et unusquisque impius pro quantitate facinorum condemnabitur. Nec deerit in supplicio futurus damnationis ordo, sed iuxta qualitatem criminum discretio erit poenarum, propheta firmante.

29.3. De carorum quoque suorum suppliciis additur etiam poena defunctis, sicut apud inferos diuiti sermo praedicat euangelicus. Sicut pro augenda Iudae supplicia dicit etiam psalmus: Commoti amoueantur filii eius et mendicent.

29.4. Impii ex hoc durius in iudicio puniendi sunt mentis dolore, ex quo uisuri sunt iustos gloriae beatitudinem meruisse.

29.5. Cunctis uidentibus est praecipitandus diabolus, quando sub aspectu omnium bonorum angelorum et hominum, cum eis qui de parte eius erunt, in ignem aeternum mittendus est

29.6. Dum sublatus fuerit diabolus ut damnetur, multi electi, qui in corpore sunt inueniendi, Domino ad iudicium ueniente, metu concutiendi sunt, uidentes tali sententia impium esse punitum. Quo terrore purgandi sunt, quia, si quid eis ex corpore adhuc peccati remanserit, metu ipso quo diabolum damnari conspiciunt, purgabuntur. Hinc est quod ait Iob: Cum sublatus fuerit, timebunt angeli et exterriti purgabuntur.

29.7. Multos posse perire ex eis in die iudicii, qui nunc electi esse uidentur et sancti, docente propheta: Vocabit Dominus iudicium ad ignem, et deuorabit abyssum multam, et comedet partem domus. Pars quippe domus deuorabitur, quia illos etiam infernus obsorbebit, qui nunc se in praeceptis caelestibus gloriantur. De quibus et Dominus dicit: Multi dicent mihi in illa die: "Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetauimus et in tuo nomine demonia eiecimus, uirtutes multas fecimus?" Tunc confitebor illis: "quia nunquam noui uos, discedite a me qui operamini iniquitatem, nescio qui estis".


XXX. De gloria sanctorum.

30.1. Non faciet in futurum cor miserum iustorum conpassione damnatorum condolendi affectio, ubi tantum erit sanctorum de Dei contemplatione gaudium, ut tristitiae nullum tribuatur introitum.

30.2-3. Sicut conparatus color candidus nigro colori fit pulchrior, ita et sanctorum requies, conparata damnationi malorum, gloriosior erit; - sic iustitia iniustitiae; sic uirtus uitio. Crescit ergo sanctorum gloria, dum debita damnantur impii poena.

30.4. Post resurrectionem, sanctis in carne promissa est caelorum ascensio, dicente ad Patrem Christo: Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. Si enim membra capitis sumus et unus in se et in nobis est Christus, utique ubi ipse ascendit et nos ascensuri sumus.

Explicit Liber Primus.

Liber II Fairytale right blue.png