Summa contra Gentiles Liber I Capita LXXV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png Capita LXXIV Capita LXXVI Fairytale right blue.png

CAPUT 75

Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 75 n. 1 Hinc autem ostendi potest quod, volendo se, vult etiam alia.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 75 n. 2 Cuius enim est velle finem principaliter, eius est velle ea quae sunt ad finem ratione finis. Est autem ipse Deus ultimus rerum finis, ut ex praedictis aliquatenus patet. Ex hoc igitur quod vult se esse, etiam alia vult, quae in ipsum sicut in finem ordinantur.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 75 n. 3 Item. Unusquisque eius quod est propter ipsum ab ipso volitum et amatum, perfectionem desiderat: quae enim propter se amamus, volumus esse optima, et semper meliorari et multiplicari, quantum possibile est. Ipse autem Deus essentiam suam propter seipsam vult et amat. Non autem secundum se augmentabilis et multiplicabilis est, ut ex supra dictis est manifestum: sed solum multiplicabilis est secundum suam similitudinem, quae a multis participatur. Vult igitur Deus rerum multitudinem ex hoc quod suam essentiam et perfectionem vult et amat.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 75 n. 4 Amplius. Quicumque amat aliquid secundum se et propter ipsum, amat per consequens omnia in quibus illud invenitur: ut qui amat dulcedinem propter ipsam, oportet quod omnia dulcia amet. Sed Deus suum esse secundum se et propter ipsum vult et amat, ut supra ostensum est. Omne autem aliud esse est quaedam sui esse secundum similitudinem participatio, ut ex praedictis aliquatenus patet. Relinquitur igitur quod Deus, ex hoc ipso quod vult et amat se, vult et amat alia.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 75 n. 5 Adhuc. Deus, volendo se, vult omnia quae in ipso sunt. Omnia autem quodammodo praeexistunt in ipso per proprias rationes, ut supra ostensum est. Deus igitur, volendo se, etiam alia vult.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 75 n. 6 Item. Quanto aliquid est perfectioris virtutis, tanto sua causalitas ad plura se extendit et in magis remotum, ut supra dictum est. Causalitas autem finis in hoc consistit quod propter ipsum alia desiderantur. Quanto igitur finis est perfectior et magis volitus, tanto voluntas volentis finem ad plura extenditur ratione finis illius. Divina autem essentia est perfectissima in ratione bonitatis et finis. Igitur diffundet suam causalitatem maxime ad multa, ut propter ipsam multa sint volita; et praecipue a Deo, qui eam secundum totam suam virtutem perfecte vult.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 75 n. 7 Praeterea. Voluntas consequitur intellectum. Sed Deus intellectu suo intelligit se principaliter et in se intelligit alia. Igitur similiter principaliter vult se, et, volendo se, vult omnia alia.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 75 n. 8 Hoc autem auctoritate sacrae Scripturae confirmatur. Dicitur enim Sap. 11-25: diligis enim omnia quae sunt, et nihil eorum odisti quae fecisti.

Fairytale left blue.png Capita LXXIV Capita LXXVI Fairytale right blue.png