Jump to content

Summa contra Gentiles/Liber I/Caput LXXXVIII

Checked
E Wikisource
(Redirectum de Summa contra Gentiles Liber I Capita LXXXVIII)

 Capita LXXXVII Capita LXXXIX 

CAPUT 88

Quod in Deo est liberum arbitrium

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 88 n. 1 Ex praedictis autem ostendi potest quod in Deo liberum arbitrium invenitur.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 88 n. 2 Nam liberum arbitrium dicitur respectu eorum quae non necessitate quis vult, sed propria sponte: unde in nobis est liberum arbitrium respectu eius quod volumus currere vel ambulare. Deus autem alia a se non ex necessitate vult, ut supra ostensum est. Deo igitur liberum arbitrium habere competit.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 88 n. 3 Adhuc. Voluntas divina in his ad quae secundum suam naturam non determinatur, inclinatur quodammodo per suum intellectum, ut supra ostensum est. Sed ex hoc homo dicitur prae ceteris animalibus liberum arbitrium habere quod ad volendum iudicio rationis inclinatur, non impetu naturae sicut bruta. Ergo in Deo est liberum arbitrium.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 88 n. 4 Item. Secundum philosophum, in III Ethic., voluntas est finis, electio autem eorum quae ad finem sunt. Cum igitur Deus seipsum tanquam finem velit, alia vero sicut quae ad finem sunt, sequitur quod respectu sui habeat voluntatem tantum, respectu autem aliorum electionem. Electio autem semper per liberum arbitrium fit. Deo igitur liberum arbitrium competit.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 88 n. 5 Praeterea. Homo per hoc quod habet liberum arbitrium, dicitur suorum actuum dominus. Hoc autem maxime competit primo agenti, cuius actus ab alio non dependet. Ipse igitur Deus liberum arbitrium habet.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 88 n. 6 Hoc etiam ex ipsa nominis ratione haberi potest. Nam liberum est quod sui causa est, secundum philosophum, in principio metaphysicae. Hoc autem nulli magis competit quam primae causae, quae Deus est.

 Capita LXXXVII Capita LXXXIX