Capita XCVI | Capita XCVIII |
CAPUT 97
Quod Deus est vivens
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 97 n. 1 Ex his autem quae iam ostensa sunt, de necessitate habetur quod Deus est vivens.
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 97 n. 2 Ostensum est enim Deum esse intelligentem et volentem. Intelligere autem et velle non nisi viventis est. Est igitur Deus vivens.
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 97 n. 3 Adhuc. Vivere secundum hoc aliquibus attributum est quod visa sunt per se, non ab alio moveri. Et propter hoc illa quae videntur per se moveri, quorum motores vulgus non percipit, per similitudinem dicimus vivere: sicut aquam vivam fontis fluentis, non autem cisternae vel stagni stantis; et argentum vivum, quod motum quendam habere videtur. Proprie enim illa sola per se moventur quae movent seipsa, composita ex motore et moto, sicut animata. Unde haec sola proprie vivere dicimus: alia vero omnia ab aliquo exteriori moventur, vel generante, vel removente prohibens, vel impellente. Et quia operationes sensibiles cum motu sunt, ulterius omne illud quod agit se ad proprias operationes, quamvis non sint cum motu, dicitur vivere: unde intelligere, appetere et sentire actiones vitae sunt. Sed Deus maxime non ab alio, sed a seipso operatur: cum sit prima causa agens. Maxime igitur ei competit vivere.
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 97 n. 4 Item. Divinum esse omnem perfectionem essendi comprehendit, ut supra ostensum est. Vivere autem est quoddam esse perfectum: unde viventia in ordine entium non viventibus praeferuntur. Divinum igitur esse est vivere. Ipse igitur est vivens.
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 97 n. 5 Hoc etiam auctoritate divinae Scripturae confirmatur. Dicitur enim Deut. 32-40, ex ore domini: dicam, vivo ego in aeternum; et in Psalmo: cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum.
Capita XCVI | Capita XCVIII |