Jump to content

Summa contra Gentiles/Liber I/Caput XIX

Checked
E Wikisource
(Redirectum de Summa contra Gentiles Liber I Capita XIX)

 Capita XVIII Capita XX 

Caput 19

Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

lib. 1 cap. 19 n. 1 Ex hoc autem philosophus concludit quod in Deo nihil potest esse violentum neque extra naturam. Omne enim illud in quo aliquid violentum et praeter naturam invenitur, aliquid sibi additum habet: nam quod est de substantia rei non potest esse violentum neque praeter naturam. Nullum autem simplex habet in se aliquid additum: ex hoc enim compositio relinqueretur. Cum igitur Deus sit simplex, ut ostensum est, nihil in eo potest esse violentum neque praeter naturam.

lib. 1 cap. 19 n. 2 Amplius. Necessitas coactionis est necessitas ex alio. In Deo autem non est necessitas ex alio, sed est per seipsum necessarium, et causa necessitatis aliis. Igitur nihil in eo est coactum.

lib. 1 cap. 19 n. 3 Adhuc. Ubicumque est aliquid violentum, ibi potest esse aliquid praeter id quod rei per se convenit: nam violentum contrariatur ei quod est secundum naturam. Sed in Deo non est possibile esse aliquid praeter id quod secundum se ei convenit: cum secundum se sit necesse-esse, ut ostensum est. Non potest igitur in eo esse aliquid violentum.

lib. 1 cap. 19 n. 4 Item. Omne in quo est aliquid violentum vel innaturale, natum est ab alio moveri: nam violentum est cuius principium est extra nil conferente vim passo. Deus autem est omnino immobilis, ut ostensum est. Igitur non potest in eo esse aliquid violentum vel innaturale.

 Capita XVIII Capita XX