Theologia scholarium/Prologus

E Wikisource
Liber primus 

Scholarium nostrorum petitioni, prout possumus, satisfacientes, aliquam sacrae eruditionis summam, quasi divinae Scripturae introductionem conscripsimus. Cum enim a nobis plurima de philosophicis studiis et saecularium litterarum scriptis studiose legissent, et eis admodum lecta placuissent; visum illis est, ut multo facilius divinae paginae intelligentiam, sive sacrae fidei rationes nostrum penetraret ingenium, quam Philosophicae abyssi puteos, ut aiunt, exhausisset. Addebant etiam nec me aliter philosophiae cursum consummare, nec ad ejus pervenire metam, aut aliquem ex ea me fructum colligere; nisi ejus studium ad Deum, ad quem omnia referri convenit, terminarem. Ad hoc quippe fidelibus saecularium artium scripta et libros gentilium legere permissum est; ut per ea locutionum et eloquentiae generibus, atque argumentationum modis, aut naturis rerum praecognitis, quidquid ad intelligentiam vel decorem sacrae Scripturae, sive ad defendendam vel astruendam veritatem ejus pertinet, assequi valeamus. Quo enim fides nostra, id est Christiana, inquiunt, difficilioribus implicita quaestionibus videtur, et ab humana ratione longius absistere; validioribus utique munienda est rationum praesidiis, maxime vero contra impugnationes eorum, qui se Philosophos profitentur. Quorum quanto subtilior videtur inquisitio, tanto difficilior ad solvendum, et ad perturbandam fidei nostrae simplicitatem facilior invenitur. Ad has itaque dissolvendas controversias cum me sufficere arbitrarentur, quem quasi ab ipsis cunabulis in philosophiae studiis, ac praecipue dialecticae, quae omnium magistra rationum videtur, conversatum sciant, atque experimento, ut aiunt, didicerint, unanimiter postulant ne talentum mihi a Domino commissum multiplicare differam; quod cum usuris utique districtus ille et horrendus Judex quando exigat ignoratur. Addunt etiam nostrae jam aetati ac professioni convenire, ut sicut mores et habitum, ita commutem et studium, et humanis divina praeferam volumina, qui ad Deum saeculo relicto totum me jam transferre proposui. Et quia olim studium ad lucrandam pecuniam institueram, nunc ad lucrandas animas hoc convertam. Ut saltem circa undecimam ad excolendam Dominicam vineam, prout possum, introeam. Haec et his similia discipulis nostris frequenter improperantibus, ut si non propter rationem, vel propter improbitatem nostrum assequerentur assensum; in hoc tandem consensimus, ut pro viribus nostris, imo divinae gratiae supplemento, quod postulant aggredi tentaremus; non tam nos veritatem dicere promittentes, quam opinionis nostrae sensum quem efflagitant, exponentes.

In quo quidem opere, si culpis meis exigentibus a Catholica, (quod absit!) exorbitavero intelligentia vel locutione, ignoscat ille mihi, qui ex intentione opera pensat, parato semper ad satisfactionem de male dictis vel corrigendis vel delendis, cum quis me fidelium vel virtute rationis, vel auctoritate Scripturae correxerit. Scio namque quod scriptum est: Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum (Psal. CXL, 5). Et in Proverbiis: Via vitae, increpatio disciplinae: qui autem odit increpationes, insipiens est (Prov. XII, 1). Et iterum: Qui custodit increpationes, astutior fiet; et qui increpationes odit, morietur (Prov. XV, 5). Et rursum: Non amat pestilens eum qui se corripit; si autem corripuerit sapientem, intelliget disciplinam (ibid., 12). Item: Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet interitus (Prov. XXIX, 1). Ad hoc autem et beatissimi Augustini exemplo provocamur, qui cum a Deo tantam eloquentiam ac sapientiam assecutus esset; plura tamen in scriptis suis erronee posita retractando atque corrigendo professus est, dicens: Neque enim quisquam nisi imprudens, ideo quia errata mea reprehendo, me reprehendere audebit. Ut volet quisque accipiat hoc quod facio, me tamen apostolicam illam sententiam intueri et in hac re oportuit, ubi ait: "Si nos ipsos judicaremus, a Domino non judicaremur (I Cor. XI. 31)." Illud etiam quod scriptum est: "Ex multiloquio non effugies peccatum (Prov. X, 19)." Item: Quem vero filiorum [al. fidelium] suorum non terruit Christus, ubi ait: "Omne verbum odiosum quoacunque dixerit homo, reddet rationem pro eo in die judicii (Matth. XII, 36)." Unde et apostolus Jacobus: "Sit, inquit," omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum (Jac. I, 19)." Et alio loco: "Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir (Jac. III, 2)." Ego hanc perfectionem mihi nec nunc arrogo cum sim senex, quanto minus cum juvenis coepi scribere? Tanti itaque viri instructus exemplo, si qua forte per errorem proferam, nulla in his per contemptionem defendam, aut per elationem praesumam. Ut si nondum ignorantiae vitio caream, haeresis tamen crimen non incurram. Non enim ignorantia haereticum facit, sed magis superbiae obstinatio, cum quis videlicet ex novitate aliqua nomen sibi comparare desiderans, aliquid inusitatum proferre gloriatur, quod adversus omnes defendere inopportune nititur, ut vel caeteris superior, vel nullis habeatur inferior. Unde Gennadius Marsiliensis episcopus de orthodoxa fide ecclesiasticorum dogmatum: Quolibet quis acquiescat modo, non est haereticus, nisi in contentione haereticus fiat; Augustinus in Epistola ad Optatum: Si de anima falsitatis assertio proferatur, et falsitas mendacem, et falsitatis inopportuna defensio haereticum facit. Rursus idem super Genesim: Non ob aliud sunt haeretici, nisi quod, Scripturas canonicas non recte intelligentes, suas falsas opiniones, contra earum veritatem pertinaciter asserunt. Qui et in libro De utilitate credendi, haereticum diligenter describens: Haereticus, inquit, est, ut mea fert opinio, qui alicujus temporalis commodi, et maxime gloriae causa falsas ac novas opiniones vel gignit, vel sequitur. Item idem in XVIII De civitate Dei: Qui in Ecclesia aliqua prava sapiunt, si correcti contumaciter resistunt, et sua pestifera dogmata emendare nolunt, sed et defendere persistunt, haeretici fiunt. Rursus idem De unico baptismo Lib. IV: Istum haereticum nondum dico, nisi manifestata sibi doctrina Catholica fidei resistere maluerit, et illud quod tenebat elegerit. Sed haec hactenus. Nunc ad propositum accedamus.

ARGUMENTUM OPERIS. Primus iste liber Theologiae breviter comprehendit summam totius praedicti tractatus, in fide scilicet, et charitate et sacramentis; quid sit fides, quid spes, quid charitas, quid sacramentum, quomodo proprie sive improprie Fides dicatur, quae sit fides Catholica. Positio sententiae de fide sanctae Trinitatis, sive unitatis. Quare solus Pater dicatur ingenitus. Quid velit distinctio trium personarum in una divinitatis essentia. Quod vocabulo Patris divina potentia specialiter designetur. Quare opera trium personarum indivisa dicantur. Quod nomine Filii seu Verbi divina sapientia exprimatur. Quod Spiritus sanctus divinae charitatis bonitas appelletur. Testimonia prophetarum de Trinitate. Testimonia philosophorum.

Secundus liber Theologiae disserit ea quae de Trinitate primus liber proposuit, et ad testimoniorum auctoritatem intelligentiae commendat rationem.

Tertius liber superposita replicando diligentius de potentia, et sapientia Dei, et bonitate, in quibus Trinitas consistit, perfectius inquirit ac disserit.

Liber primus