Tragoediae (Accius)/Amphitruo

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

1. Cum patre parvos patrium hostifice
Sanguine sanguen miscere suo

2. Vt tam obstinatod animo confisus tuo

3. An malad aetate mavis male mulcari exemplis omnibus?

4. Sed quaenam haec est mulier funesta veste, tonsu lugubri?

5. Si satis recte aut vera ratione augurem

6. Tamen et staturae gracilitudo propemodum et luctus facit,
Ne dubitem.

7. Quin meum senium cum dolore tuo coniungam et comparem

8. Pertolerarem vitam cladesque exanclarem inpetibilis.

9. Cedo, ecquid ei redhostit? viam cometem obbitet facilius

10. Si forte paulo quam tu veniam setius

11. Miseret lacrimarum luctuum orbitudinis.

12. Non parvolam rem ordibor.–Ne retice, obsecro!

13. Hocinest, quod tam temeriter tu meam benivolentiam
Interisse es ratus?