Tragoediae (Accius)/Andromeda

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

1. Quot luna circlos annuo in cursu institit

2. Cum ninxerint caelestium molem mihi

3. Nisi quid tua facultas nobis tulat opem, peream (...)

4. Nec quei te adiutem invenio: hortari pudet, non prodesse id piget.

5. Muliebre ingenium, prolubium, occasio (...) .

6. (…) namque ut dicam te metu
Aut segnitate adiuvere dubitare, haut meum est.

7. Multi iniquo, mulier, animo sibi mala auxere in malis,
Quibus natura prava magis quam fors aut fortuna obfuit.

8. Misera obvalla saxo sento, paedore alguque et fame

9. Qui neque terraest datus, nec cineris causa umquam evasit vapos.

10. Immane te habet templum obvallatum ossibus.

11. Alui educavi: id facite gratum ut sit seni.

12. Quod beneficium haut sterili in segete, rex, te obsesse intelleges.

13. Donec tu auxilium, Perseu, tetulisti mihi.

14. Nosque ut sevorsum dividos leto offeres

15. Nam posquam parvos vos oppressit famulitas