Tragoediae (Accius)/Astyanax

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

1. Qui nostra per vim patria populavit bona.

2. Nunc in consilio id reges Argivum aucupant,
Id quaerunt

3. Vtinam unicam mi antistitam Arquitenens suam
Tutetur!

4. Nil credo auguribus, qui auris verbis divitant
Alienas, suas ut auro locupletent domos.

5. Nunc, Calcas, finem religionum fac: desiste exercitum
Morari meque ab domuitione arcere tuo obsceno omine.

6. Ferum feroci contundendum imperiost, saevum saeviter.

7. Te propter tot tantasque habemus vastitatis funerum.

8. Quorum crudelitatem numquam ulla explet satias sanguinis.

9. (…) in celsis montibus
Pecua atque inter colles pascunt Danai in Froegiae terminis.

10. (…) itera, in
Quibus partibus (namque audire volo,
Si est quem exopto) et quo captus modo,
Fortunane an forte repertus

11. Hic per matutinum lumen tardo procedens gradu
Derepente aspicio ex nemore pavidum et properantem egredi.

12. Troia est testis: quaere ex aliis, qui illius miseritudine
Nomen clarum in humili saxo multis memorant vocibus.

13. Abducite intro: nam mihi miseritudine
Commovit animum excelsa aspecti dignitas.