Tragoediae (Accius)/Athamas

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

1. Prius quam infans facinus oculi vescuntur tui

2. Veritus sum arbitros, atque utinam memet possim obliscier!

3. Ah dubito quid agis: cave ne in turbam te inplices.

4. Hostem ut profugiens inimici invadam in manus?

5. Cuius sit vita indecoris, mortem fugere turpem haut convenit.

6. <Tuis> beneficiis hostimentum gratum peperisti et grave.

7. Atque ita de illis merui, ut iure haec numquam miserarent mala.