Tragoediae (Accius)/Bacchae

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

1. Deinde omni stirpe cum incluta Cadmeide
Vagant matronae percitatae insania.

2. Et nunc silvicolae ignota invisentes loca

3. (...) aericrepitantes melos

4. Agite modico gradu! iacite thyrsos levis!

5. (…) o Dionyse, optime
Pater, vitisator, Semela genitus, euhie!

6. (...) ubi sanctus Cithaeron
Frondet viridantibus fetis.

7. Quia neque vetustas neque mos neque grandaevitas

8. Ei lanugo flora nunc demum inrigat

9. (...) neque sat fingi neque dici potest
Pro magnitate.

10. Laetum in Parnaso inter pinos tripudiantem in circulis
Ludere (...) atque taedis fulgere

11. (...) praesens praesto irridens <leniter>
Nobis stupe<factis sese> ultro ostentum obtulit.

12. Formae figurae nitiditatem, hospes, geris.

13. Nam flori crines, video, ei propessi iacent.

14. Tunc silvestrum exuvias laevo pictas lateri accommodant.

15. Deinde ab iugulo pectus glauco pampino obnexae obtegunt.

16. (…) indecorabiliter alienos alunt.

17. Quanta in venando affecta est laetitudine.

18. (...) splendet saepe, ast idem nimbis interdum nigret.

19. ec<quem stipitem abi>eg<n>um aut al<neum (...) >us.