Tragoediae (Accius)/Clutemestra

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

1. (...) sed valvae resonunt regiae.

2. omnes gaudent facere recte, male pigrent.

3. Deum regnator nocte caeca caelum e conspectu abstulit.

4. Flucti inmisericordes iacere, taetra ad saxa adlidere

5. Pectore incohatum fulmen flammam ostentabat Iovis.

6. Cur me miseram inridet, magnis compotem et multis malis?

7. Scibam hanc mihi supremam lucem et serviti finem dari.

8. (...) ut quae tum absentem rebus dubiis coniugem
Tetinerit, nunc prodat ultorem?

9. (...) seras potiuntur plagas.

10. Matrem ob iure factum incilas, genitorem iniustum adprobas.