Jump to content

Tragoediae (Accius)/Eurysaces

Unchecked
E Wikisource

1a. Nunc per terras vagus, extorris,
Regno exturbatus, mari (...)

1b. Super Oceani stagna alta patris
Terrarum anfracta revisam.

2. Numquam erit tam inmanis, cum <non> mea opera extinctum sciat,
Quin fragescat.

3. (...) pro di inmortales! speciem humanam (...) .
Invisitatam egregiam, indignam clade et squalitudine.

4. (...) atque ut vides, non tenui de loco

5. Apud ipsum adstas.

6. Tu autem quod quaero enoda et qui sis explica.

7. Nam ea <demum> oblectat spes aerumnosum hospitem,
Dum illud quod miser est clam esse censet alteros.

8. Heu me miserum, cum haec recordor, cum illos reminiscor dies!

9. (…) (...) discidia amantem scindere
Turbat vulgum, evitat <vitam multis,> moeros disicit.

10. Persvasit maeror anxitudo error dolor.

11. Disertim id unum incommodis defit meis.

12. (…) ei mihi,
Vt etiam aerumna haec mihi luctum addit luctibus!–
Quid <te> miseraris, <Telamo,> et Eurysacem <taces>,
Tuam solitatem memorans, formidans tibi?–
Te conmiserabam magis quam miserebar mei.

13. (...) qui rem publicam animo certo adiuverit,
Statuerit, steterit cum Achivis
  * * *
Re dubia
Haut dubitarit vitam offerre nec capiti pepercerit.
  * * *
[summum amicum, summum in bello, summo ingenio praeditum]
  * * *
O ingratifici Argivi, inmoenes Grai, inmemores benefici,
Exulare sinitis, sistis pelli, pulsum patimini.

14. Tot tropaea transdes, summam gloriam evorti sines
Tam desubito?

15. (...) iam <ut> potero petere incipiam, et si <flecti> nequit,
Vi contendam ut hinc compote tecum <una> Salaminem aveham.

16. Nihil est: si autem ad te res tardat, socium in portu est copia,
Quae subsistat: modo tute ipse ted offirma et compara.

17. ilico, inquam, habitato Iovis quam propitius

18. (...) sed ut atratus taetra veste et vastitudine
Deformatus

19. (…) ille orbus, exspes liberum

20. Opinione factum est, quanto mitius
Stirpem educabant, tanto ut reremur magis
Severos esse

21. Quem admodum impetum occupemus facere ultro in regem (...) .

22. Reprime parumper vim citatum quadrupedum.

23. Sed memet calvor: vos istum, ut iussi, ocius
Abstrahite.