Jump to content

Tragoediae (Accius)/Ex incertis fabulis

Unchecked
E Wikisource
Ex incertis fabulis fragmenta

<poem>1. Multi iniqui atque infideles regno, pauci benivoli.

2. (…) fulguri praefervido Ardor iniectus Iunonis dextera ingenti incidit.

3. Iovis Dardanum progenuit, Troum Dardanus, Trousque Assaracum et Ilum et Catamitum [creat], Capis ex Assaraco (...) <Alumento ex Ilo> satus qui statuit Pergamum, Alumento Priamum, Capis autem Ancisem edidit.

4. (...) cum virginali mundo clam patre

5. Video sepulcra duo duorum corporum.

6. (...) mulier una duom virum

7. Quinam Tantalidarum internecioni modus Paretur? aut quaenam umquam ob mortem Myrtili Poenis luendis dabitur satias supplici?

8. Hinc colomen alte geminis aptum cornibus

9. Nam neque pretio neque amicitia neque vi impelli neque prece Quitus sum.

10. An haec iam obliti sunt Phryges?

11. (...) non calida latice lautus (...) .

12. Achilles Immo enim vero corpus Priamo reddidi, Hectorem abstuli.

13. Iam hanc urbem ferro vastam faciet Peleus.

14. quadrurbem

15. (...) quorum genitor fertur esse ops gentibus

16. In monte Oetaeo <sunt> inlatae lampades.

  *   *   *

(...) in domum aeternam patris

17. Scindens dolore identidem intonsam comam

18. Iamque auroram rutilare procul Cerno

19. Vnde estis, nautae, huc hieme delati? (...) .

20. Pervade polum, splendida mundi Sidera binis continuis sex Picti spoliis.

21. multa inventa expertaque ex hoc sunt bona.

22. Repudio eiecta ab Argis iam dudum exsulo.

23. Nullum est ingenium tantum neque cor tam ferum, Quod non labascat lingua, mitiscat malo.

24. Neque vi tanta quisquam est neque tam abundans fortunis, ferox

25. Pars frena tensae atque ori equorum accommodant.

26. (...) mystica ad dextram vada Praetervecti

27. (...) recte perfectis sacris

28. (…) multis nomen Vestrum numenque ciendo

29. Citius Orion pallescit (...)

30. (…) fallaciloquae malitiae

31. <Si> rite ad pa<triam sospes rediis>set <suam>

32. (…) residuos, somn<o deditos>

33. Hectora

34. termen

35. inimicitiam

36. alvus

37. Iovis

38. status