Tragoediae (Accius)/Medea

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

1. (…) Pastor tanta moles labitur
Fremibunda ex alto ingenti sonitu et spiritu.
Prae se undas volvit, vertices vi suscitat:
Ruit prolapsa, pelagus respargit reflat.
Ita dum interruptum credas nimbum volvier,
Dum quod sublime ventis expulsum rapi
Saxum aut procellis, vel globosos turbines
Existere ictos undis concursantibus:
Nisi quas terrestris pontus strages conciet,
Aut forte Triton fuscina evertens specus
Supter radices penitus undante in freto
Molem ex profundo saxeam ad caelum erigit.

2., 3. Sicut lascivi atque alacres rostris perfremunt
Delphini, item alto mulcta Silvani melo
Consimilem ad auris cantum et auditum refert.

4. Ego me extollo in abietem, alte ex tuto prospectum aucupo.

5. Apud vetustam turrem

6. Vagant, pavore pecuda in tumulis deserunt.
<A!> qui vos pascet postea?

7. Prima ex immani victum ad mansuetum applicans

8. (…) ut tristis turbinum
Toleraret hiemes, mare cum horreret fluctibus.

9. Nisi ut astu ingenium lingua laudem et dictis lactem lenibus

10. Exul inter hostis, exspes expers desertus vagus

11. Perite in stabulo frenos immittens feris

12. Tun dia Mede's, cuius aditum exspectans pervixi usque adhuc?

13. Qui potis est refelli quisquam, ubi nullust causandi locus?

14. Principio extispicium ex prodigiis congruens ars te arguit.

15. Lavere salsis vultum lacrumis (...)

16. Pernici orbificor liberorum leto et tabificabili.

17. Fors dominatur, neque vita ulli
Propria in vita est.