Tragoediae (Accius)/Myrmidones

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

1. Tu pertinaciam esse, Antiloche, hanc praedicas,
Ego pervicaciam aio et ea me uti volo:
Haec fortis sequitur, illam indocti possident.
Tu addis quod vitio est, demis quod laudi datur.
Nam pervicacem dici me esse et vincere
Perfacile patior, pertinacem nil moror.

2. Classis trahere in salum <me> et vela ventorum animae immittere

3. Mea facta in acie obliti (...) .

4. Quodsi, ut decuit, stares mecum aut meus <te> maestaret dolor,
Iam diu inflammari Atridae navis vidissent suas.

5. Iram infrenes, obstes animis, reprimas confidentiam.

6. Tua honestitudo Danaos decepit diu.

7. Ego me non peccasse plane ostendam aut poenas sufferam.

8. Regnum tibi permitti malunt? cernant: tradam exercitus.

9. Nolo equidem: sed tu huic, quem scis quali in te siet
Fidelitate, ob fidam naturam viri
Ignosce.