Tragoediae (Accius)/Nyctegresia

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

1. (…) classis aditu occluditur:
Fervit

2. Scindit oras, laterum texta <flamma> Vulcani vorax.

3. Cuius vos tumulti causa accierim et quid parem, <animum> advortito.

4. Aut ego illim eripiam aut illi poenas sufferam.

5. (…) id quod facis gratum et grave est.

6. An ego Vlixem obliscar umquam aut quemquam praeponi velim?

7. Iuve nunc adtemptare, iuve nunc, anime, ruspari Phrygas!

8. Cuncta expedibo: id modo ius iurandum date.

9. Tun quod superest socium mittis leto? an lucti paenitet?

10. Illos suapte induxit virtus, tu laudem illorum levas.