Tragoediae (Accius)/Oenomaus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

1. Forte ante auroram, radiorum ardentum indicem,
Cum e somno in segetem agrestis cornutos cient,
Vt rorulentas terras ferro fumidas
Proscindant glebasque arvo ex mollito excitent

2. (…) atque ea coniectura auguro

3. (...) praesto etiam adsum.–
Exprome quid fers: nam te longo <ab> itere cerno <huc> vadere.

4. Coniugium Pisis petere, at te itiner tendere

5. Horrida honestitudo Europae principium primo ex loco

6. Ego ut essem adfinis tibi, non ut te extinguerem,
Tuam petii gnatam: numero te expugnat timor.

7. Saxum id facit angustitatem, et sub eo saxo exuberans
Scatebra fluviae radit rupem.

8. Quemcumque institeram grummum aut praecisum iugum

9. Atque hanc postremo solis usuram cape!

10. Vos ite actutum atque opere magno edicite
Per urbem, ut omnes, qui arcem Alpheumque accolunt,
Cives ominibus faustis augustam adhibeant
Faventiam, ore obscena dicti segregent.