Tragoediae (Accius)/Philocteta

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

1. Inclute, parva prodite patria,
Nomine celebri claroque potens
Pectore, Achivis classibus ductor,
Gravis Dardaniis gentibus ultor,
Laertiade!

2. (...) Lemnia praesto
Litora rara, et celsa Cabirum
Delubra tenes, mysteria quae
Pristina castis concepta sacris
  * * *
Volcania <iam> templa sub ipsis
Collibus, in quos delatus locos
Dicitur alto ab limine caeli
  * * *
Nemus expirante vapore vides,
Vnde ignis cluet mortalibus clam
Divisus: eum dictus Prometheus
Clepsisse dolo poenasque Iovi
Fato expendisse supremo.

3. (...) ubi habet? urbe agrone? (...) .

4. Quem neque tueri contra neque fari queas.

5. Configit tardus celeris, stans volatilis.
  * * *
Pro veste pinnis membra textis contegit.

6. Contra est eundum cautim et captandum mihi.

7. (...) cui potestas <si> detur, tua
Cupienter malis membra discerpat suis.

8. (…) caprigenum trita ungulis

9. Reciproca tendens nervo equino concita
Tela

10. Philocteta (...) pinnigero, non armigero in corpore
Tela exercentur haec abiecta gloria.

11. (…) iaceo in tecto umido,
Quod eiulatu questu gemitu fremitibus
Resonando mutum flebilis voces refert.

12. E viperino morsu venae viscerum
Veneno inbutae taetros cruciatus cient.

13. Quis tu es mortalis, qui in deserta et tesqua te adportes loca?

14. (…) quod te obsecro, aspernabilem
Ne haec taetritudo mea me inculta faxsit (...) .

15. Contempla hanc sedem, in qua ego novem hiemes saxo stratus pertuli.

16. (…) heu Mulciber!
<Non> arma ignavo invicta es fabricatus manu.

17. (...) Phrygiam miti more esse, animo inmani Graeciam

18. Philocteta Pari dyspari, dispar si esses tibi, ego nunc non essem miser.

19. Philocteta Heu! qui salsis fluctibus mandet
Me ex sublimo vertice saxi?
Iam iam absumor: conficit animam
Vis volneris, ulceris aestus.

20. Sub axe posita ad stellas septem, unde horrifer
Aquiloni' stridor gelidas molitur nives.

21. Agite ac vulnus ne succusset gressus, caute ingredimini.

22. dracontem