Tragoediae (Accius)/Tereus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

1. Atque id ego semper sic mecum agito et comparo,
Quo pacto magnam molem minuam (...) .

2. Tereus indomito more atque animo barbaro
Conspexit ut eam, amore vecors flammeo,
Depositus facinus pessimum ex dementia
Confingit.

3. (...) <o> suavem linguae sonitum! o dulcitas
Conspirantum animae!

4. Deum Cadmogena natum Semela adfare et famulanter pete.

5. Famae iam nobilitas late ex stirpe praeclara evagat.

6. (…) novus novo dabunt
Advena animo audaci in medium proripit sese ferox.

7. Alia hic sanctitudo est, aliud nomen et numen Iovis.

8. Video ego te, mulier, more multarum utier,
Vt vim contendas tuam ad maiestatem viri.

9. Set nisi clamaris regem, auferre puerum ab regina occupo.