Treaty of Kyakhta (1727)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Traitė conclu à Kiakhta le 21 octobre 1727.

Examplar Tractatus ex parte Russorum

Maudato Totius Russiae Imperatricis etc. etc. etc. Legatus Sava Vladislavich Illyricus Comes missus ad renovandam, magisque firmandam pacem, quae iam pridem Nypkou [Nercinski] inter utrumque Imperium inita fuerat, convenit cum Imperatoris Imperii Tai-tscim dicti constitutis Magnatibus, scilicet cum Regis a Consiliis Magnate, Tribunalis Mandarinorum Praeside, nee non interioris Palatii negotia regente Chabhra; cum regis a consiliis magnate, Tribunalisque exteras Provincias guberuantis Praeside, nee non vexilli Rubri magnate Tegute; cum Tribunalis militum secundario Praeside Tulescin; determinaverun(t)que quae sequuntur.

l us articulus.

Haec nova pactio expresse facta est inter utrumque Imperium ut pax firmior sit, ac aeterna, et ab Me die unumquodque Dominium suos subditos regat et coerceat, pacemque plurimi faciendo, quisque severe suos recolligat, comprimatque, ita ut nullum malum negocium excitare possint.

2 us articulus.

Nunc consequenter ad renovationem pacis nulla amplius fiet mentio antiquorum inter utrumque Imperium negociorum, nee repetentur fugitivi, qui antea fugerunt, sed relinquantur ut prius; in posterum autem si qui fugerint nullo modo retinebuntur, sed ex utraque parte diligenter requisiti, captique tradentur hominibus, qui sedent in limitibus.

3 us articulus.

Russorum Legatus Comes Illyricus Sava Vladislavich, et Magnates Sinenses simul sic deliberaverunt:

Limites utriusque Imperii sunt quid valde essentiale; si loca non inspiciantur fieri nequit: ideirco Kussiae Legatus Comes Illyricus Sava Vladislavich ivit ad locum limitum illicque eonvenit cum Kegni Sinensis Generali Chasac toroi, Kun vam hoxoi efou tscerim, ac cum Peseke magnate Regiae custodiae, ac cum Tuligen Tribunalis Militum secundario Praeside, et utriusque Imperii limites, ac extremitates determinaverunt uti sequitur.

Inter Russorum vigiliarum domos, quae sunt apud rivulum Kjachta, et acervum lapidum vigiliarum Sinensium, quae sunt supra raontem Orogoitu; inter inquam, istos duos terminos quidquid est spatii intermedii divisum fuit in duas partes aequales, et in medio factus est acervus lapidum in signum divisionis, illicque constitutus est locus commercii utriusque Dominii, et ab illo loco pro limite constituto, missi fuere cormnissarii ad determinandas extremitates.

Et incipiendo ab eodem praedicto loco eundo versus orientem per apices montium Bnrgutei usque ad vigilias Kiran dictas, et a Kiran vigiliis per Ciktai, Arahudara, Arahadain usu e regione illarura quatuor vigiliariuin pars ilia fluvii Cikoia pro limitibus constituta fuit.

Et ab Arahadain usu usque ad acervum vigiliarum loci dicti Eberhadain usu et ab Eberhadain usu usque ad acervum vigiliarum mongolinorum loci Zagan ola omnia vacua loca inter terras occupatas a subditis Russorum, et acervos mongolinorum Regni Sinensis subditorum divisa fuere in duas partes aequales, sicut factum est in loco Kiahta dicto, ita ut quando reperti fuerunt montes monticuli, rivulique prope loca habitata a subditis Russorum positi fuerunt pro limitibus, et vicissim quando reperti fuerunt montes, monticuli, et rivuli prope acervos vigiliarum mungalorum, positi fuerunt pro limitibus, et in locis planis sine montibus, et fluviolis facta est divisio per medium, illicque factus fuit acervus pro limitibus. Utriusque Dominii bomines, qui ab acervo vigiliarum loci Zagan ola dicti iverunt ad ripam rivi Argun et aspicientes terras, quae sunt extra acervos Mongolinorum unanimi consensu pro limitibus constituere.

Incipiendo vero ab acervo, qui positus fuit pro limite intra duo loca Kjahta, et Orogoitu eundo versus occidentem per montes Orogoitu Tymen Covyohou, Biciktu hosciogu, Bulesotu olo, Kuku Celotuin, Hongor obo, Janhor ola, Bogosiun ama, Gudzan ola, Hutugaitu, ola, Covi moulou, Bugutu dabaga (id est transitus), Ecouten chaoy moulou Doscitu dabaga, Kysiniktu dabaga, Curbi dabaga, Nukutu dabaga, JCrgik targak, Kenge mada, Honin dabaga, Kem kerncik Bora, Sciabina dabaga, per cacumina istorum raontium facta fuit divisio in partes aequales per medium, et pro liraitibus constituta fuit, ac toto illo spatio, qui reperti fuerunt trausversales montes, et rivi similiter in duas partes divisi sunt, ita ut pars borealis pertineat ad Dominium B-ussorum, et pars meridionalis pertineat ad Dominium Sinense, et qui missi fuerunt ex utraque parte homines, divisiones clare scripserunt, depinxerunt, sibique invicem mutuo datis scriptis, et descriptionibus quisque ad suos magnates attulit: Dumque sic determinarentur utriusque Imperii limites, viles homines, qui clanculum intrarunt, terras occupaverunt, domosque aedificaverunt requisiti fuerunt, et ad proprias terras reducti. Qui similiter ex utroque Dominio iugressi, et egressi hinc, et inde trans versaliter habitant's fuerunt requisiti, et ad proprias terras reducti ad habitandum; sicque locus limitum purificatus, et elucidatus fuit.

Oriunhai vero, qui utrique parti dant quinque zibellinos relicti sunt sicut prius propriis dominis, qui vero unicam tantum dabant in poster urn ab illis non accipietur in aeternum incipiendo ab ilia die, qua" finitus fuit contractus limitum, et quidquid sic fuit deliberatura, ratumque testimonium scripto datum fuit utrique parti.

4 us articulus.

Hunc semel determinatis limitibus utriusque Dominii non oportet hiuc, et inde retiuere fugitivos, et consequenter ad renovationem pads, prout deliberatum est cum Russiae Legato Sava Vladislavich Illyrico Cornite, commercium erit liberum inter utrumque Imperium, numerusque mercatorum sicut prius iam deterrainatum fuit non excedat ducentos homines, qui elapsis tribus quoque annis venient una vice Pekinum, et cum non sint nisi mercatores non ipsis dabuntur sicut prius commestibilia, nullumque vectigal neque a vendentibus, neque ab ementibus accipietur. Quando mercatores pervenerint ad limites de adventu suo monebunt per epistolas, quibus acceptis mandarini mittentur, qui occurrant, introducantque ad faciendum commercium. Quod si mercatores in itinere velint emere camelos, equos, victualia, et conducere baiulos suis propriis sumptibus emant, et conducant.

Mandarinus vero, seu Praefectus qui praeest turmae mercatorum, eos regat, coerceat, et si aliqua oriatur altercatio illam ex aequitate, componat; cum autem iste Praefectus, seu Dux sit alicuius dignitatis, cum honore habebitur: Res cuiuscumque generis poterunt vendi, et emi exceptis illis, quae legibus utriusque Imperii prohibitae sunt. Si quis inscio duce vellet se creto remanere non ipsi permittetur, si quis autem morbo intereat quidquid reliquerit cuiuscumque generis sit hoc ipsum tradetur hominibus alterius Imperii prout Russiae Legatus Sava Vladislavich Conies Illyricus deliberavit. Et praeter commercium inter utrumque Dominium, in limitibus adhuc pro miuori commercio seligetur optimus locus apud Nipkou (Nercinski) Selengaeque Kjahta, in quo aedificabuntur domus, circumdabuntur muro, vel clathris, prout videbitur, et quicumque voluerint ire ad hunc locum commercii gratia" eant, sed via recta; quod si aliqui ab ilia deflexerint, girando, vel ad alia loca iverint commercii causa, fisco dabuntur eorum merces. Hinc et inde par numerus militum collocabitur, quibus praeherunt duces eiusdem dignitatis, qui uno animo locum custodiant, controversiasque dirimant, sicut deliberatum fuit cum Legato Russiae Sava Vladislavich Illyrico Comite.

5 us articulus.

Koen, seu domus, quae modo est Pekini pro Russis, in posterum quicumque venerint Russi, ipsi incolent hanc domum; quod autem Russiae Legatus Sava Vladislavich Illyricus Comes dixit de templo faciendo, factum est in hac ipsa domo adiuvantibus magnatibus, qui curam habent de negociis Russorum. In hoc habitabit unus Lama (sacerdos) qui modo est Pekini, et addentur tres alii Lama (sacerdotes) venturi, sicut deliberatum est, quando autera pervenerint dabuntur illis victualia, sicut dantur illi, qui prius venerat, et in hoc Templo collocabuntur: Non impedientur Russi recitare et colere suuin Deum suo modo. Praeterea quatuor pueri Russi scholastici, et duo alii provectioris aetatis scientes linguam latinam, et russam, quos legatus Russiae Sava Vladislavich Comes Illyricus vult relinquere Pekiui ad discendas linguas, habitabunt etiam in hac domo; ipsis ministrabuntur victualia expensis regiis, absolutis autem studiis reducat eos ad libitum.

6 us articulus.

Ad communicationem inter utrumque Imperium cum litterae sigillo munitae valde sint necessariae, idcirco quando ex Dominio Russorum ad Dominium Sinense mittentur epistolae, dabuntur eiusmodi epistolae sigillo munitae a Senatu, seu Tribunali Russorum, et urbis Tobolskae Gubernatore ad Tribunal Sinense exteras Provincias gubernans; quando vero a Dominio Sinense ad Russorum Dominium mittentur epistolae dabuntur sicut prius sigillo munitae a Tribunali exteras Provincias gubernante ad Senatum, seu Tribunal Russorum, et urbis Tobolskae Guberuatorem.

Quod si e limitibus, vicinioribusque locis mittendae sunt epistolae propter fugitivos, aliaque huius generis negocia, tunc qui sunt in limitibus Russorum urbium Praefecti, et qui sunt in limitibus Sinensium, scilicet Tuscetu Han, Ovanjan Torgi, Ovan Tamgin Torgi invicem sibi dabunt epistolas propria manu subscriptas, et sigillo munitas in testimonium; et quando Russi scribent ad Tuscetu Han, Ovamjam Torgi, ovam tamgin torgi, et isti etiam ex sua parte scribent epistolas ad praedictos omnes cursores, qui eas portabunt incedent per solam viam Kjahta dictam; quod si vere foret urgens, ac magni momenti negocium, tunc quacumque vi& breviori licebit ire: Sed si quis de industrial (quia via per Kjahta longa est) expresse arriperet breviorem, tune urbium Praefecti, Ducesque Russiae, et Reguli Sinenses qui sedent in limitibus debent sibi invicem dare epistolas, et postquam negocium fuerit elucidatum quisque debet punire suos.

7 us articulus.

Quod spectat ad fluvium Outi, huiusquemodi loca legatus Pheodorus Alexievitz convenit una cum interioris Palatii Magnate Som-go-tn, dixerun(t)que: hoc punctum interim maneat indeterminatum, postea determinabitur vel per epistolas, vel per legatos, hocque scriptum est in codicibus: Itaque cum magnates sinenses dixissent Russiae Legato Sava Vladislavich Illyrico Comiti: Tu siquidem ab Imperatrice missus fuisti cum plena, potestate determinandi omnia negocia, de hoc puncto tractare debemus; nam cum vestri homines adhuc transiliant limites in loco nostro dicto Himcou Tugurik, si hoc punctum modo non determinemus, periculum est maximum, ne utriusque Dominii subditi, qui in limitibus habitant inter se iurgia, et conteutiones excitent; cumque hoc maxime adversetur paci, ac unioni, hac vice definiendum est. Russiae Legatus Sava VJadislavich Illyricus Comes respondit: Terra baec orientalis non solum non fuit mihi ab Imperatrice commissa, sed nee ego hanc terrain - distincte novi; maneat adhuc sicut fuit prius dictum, quod si aliqui e nostris transiliant limites coercebo, et prohibebo. Ad hoc dixerunt Magnates Sinenses: Siquidem Imperatrix non tibi commisit partem orientalem, ut de ea tractares nos non urgebimus amplius, interim sic relinquere cogimur, sed redeundo stricte praecipias vestris, nam si qui e vestris transiverint limites, arreptique fuerint, procul dubio a nobis castigabuntur, nee propterea tunc dici a vobis poterit nos pacem violasse, quod si nostri vestros limites transiliant vos etiam eos castigate: Itaque cum modo non tractetur de fluvio Outi, caeterisque huiusmodi fluviis, relinquetur interim sicut prius, sed vestri homines non debent ulterius occupare ad habitandum. Russiae Legatus Sava Vladislavich Illyricus Comes quando rediverit, haec omnia clare referat Imperatrici, illique explicet quomodo conveniat illuc mittere simul homines, qui terras noverint, simulque videant ad aliquid determinandum; hoc optimum foret; quod si omittatur huiusmodi parvum negocium male sonaret cum pace utriusque Dominii: Circa huiusmodi puncta data est epistola ad vestrum Senatum.

8 us articulus.

Utriusque Imperii Praefecti qui in limitibus sunt debent statim, et ex aequitate quodlibet negocium finire, quod si intercedat dilatio propter privatum emolumentum tunc quodlibet Dominium puniet suos secundum leges proprias.

9 us articulus.

Si ab uno ad alterum Imperium propter negocia publica mittatur sive parvus, sive magnus Legatus, quando pervenerit ad limites, monueritque de suo negocio, et de sua" dignitate exspectabit paulisper in limitibus, donee aliquis occurrat ad introducendum, et tunc ipsi dabuntur citati equi, commestibilia, et cumcura adducetur; post vero eius adventum dabitur ipsi domus, cibariaque ministrabuutur, quod si Legatus veniat eo anno, quo non intromittitur commercium, merces cum illo non introducentur; quod si autem propter urgens negocium unus, aut alter cursor advenerit, tunc ostensis suis sigillo munitis litteris, mandarini limitum nulla praevia monitione statim dabunt equos, cibaria, conductors, sicut Legatus Russiae Sava Vladislavich Comes Illyricus deliberavit sic ratum est.

Cum ab uno ad alterum Imperium, epistolas scribere, homines mittere sit quid valde necessarium, nullo modo retardari debet; si itaque in posterum retardentur epistolae, vexenturque homines missi, non detur responsum, vel diferatur terendo tempus, cum hoc minime sit paci consentaneum, tunc Legati, et commercium non poterunt admitti, sed interim utrumque detinebitur usque dum fuerit elucidatum, quo facto admittentur sicut prius.

10 us articulus.

In posterum ex subiectis utriusque Dominii si quis fugerit, occidatur in ipso loco, ubi fuerit depraehensus: Si qui vero armati transeant liurites, furta, homicidia patrando, simili modo morte puniantur: qui vero armati sine litteris sigillo munitis transiverint limites etiam si neminem occiderint, nee quidquam furati fuerint, punientur tamen uti conveniet. Si aliquis milesaut quis alter Domini sui rebus furto ablatis fu, gerit, et sit russicae ditionis strangulabitur, si vero sit sinicae ditionis capite minuetur in ipso loco, quo fuerit captus, resque furto captae restituentur proprio Domino. Si quis transiverit limites et camelos, aliaque animalia furatus fuerit, proprio Domino tradatur iudicandus, sicque iudicabitur: pro prim£ vice decuplum furti, pro secunda vice bis decuplum exigetur, tertia autem vice mactabitur. Quicumque non longe a limitibus vaenantur, si quis eorum lucri desiderio in aliorum loco vaenatus fuerit, eius praeda non solum fisco dabitur, sed et ipse paenas dabit ex Judicis sententiâ.

Infimae sortis homines, qui absque litteris transiverint limites etiam punientur sicut Russiae Legatus Sava Vladislavich Comes Illyricus deliberavit.

11 us articulus.

Instrumentura renovationis pacis inter utrumque Imperium sic fuit invicem traditum utrique parti. Legatus Russiae Sava Vladislavich Comes Illyricus Russico, et Latino sermone scriptum, subscriptione propria, et sigillo munitum Sinensis Dominii Magnatibus tradidit asservandum: Sinenses vero Magnates Mancheo, seu Tatarico, Russico, et Latino sermone scriptum, parique modo subscriptione propria" et sigillo munitum tradiderunt Russiae Legato Sava Vladislavich Illyrico Comiti asservandum.

Huius autem instrumenti exemplaria typis mandata omnibus, qui in limitibus morantur distributa fuere, ut sciant qua de re agatur.

Anno Domini 1727 die 21 mensis octobris, Petri autem secundi Russorum Imperatoris etc. etc. etc. Dominatus anno primo. Invicem permutatum in Kjahtd mense July die 14 anno 1728.

In originali tempore permutationis subscriptum sic

Co. Sava Vladislavich.

Secretarius Legationis Ivan Glasunow.