Ubi Primum (Pio IX/2)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

VENERABILIBVS FRATRIBVS

PATRIARCHIS, PRIMATIBVS, ARCHIEPISCOPIS, ET EPISCOPIS TOTIVS CATHOLICI ORBIS.


VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM


Ubi primum nullis certe Nostris meritis, sed arcano divinae providentiae consilio ad sublimem Principis Apostolorum Cathedram evecti totius Ecclesiae gu bernacula tractanda suscepimus, summa quidem con solatione affecti fuimus, Venerabiles Fratres, cum no verimus quomodo in Pontificatu recol: me: Grego rii XVI Praedecessoris Nostri ardentissimum in ca tholico orbe mirifice revixerit desiderium, ut ab Apo stolica Sede tandem aliquando solemni judicio de cerneretur, Sanctissimam Dei Genitricem, omniura que nostrum amantissimam matrem Immaculatam Virginem Mariam absque labe originali fuisse con ceptam. Quod pientissimum desiderium clare aper teque testantur atque demonstrant postulationes tum ad eumdem Praedecessorem Nostrum, tum ad Nos ipsos continenter perlatae, quibus et clarissimi An tistites, et illustria Canonicorum Collegia , et Reli giosae Familiae , inter quas inclytus Praedicatorum Ordo certatim efflagitarunt, ut in Sacra Liturgia, ac praesertim in Praefatione Missae de Beatissimae Vir ginis Conceptione vocem illam Immaculatam palam publiceque enunciare et addere liceret. Quibus po


stolatioribus ab eodem Praedecessore Nostro, atque a Nobis ipsis quam libentissime fuit obsecundatum. Accedit etiam. Venerabiles Fratres, ut quamplurimi e vestro ordine suas litteras ad ipsum Decessorem Nostrum, et ad Nos dare non destiterint, per quas iteratis petitionibus, atque ingeminatis stadiis expo stularunt , ut veluti Catholicae Eoelesiae doctrinam definire vellemus, Beatissimae Virginis Mariae con ceptum immaculatum omnino fuisse, atque ab omni prorsus originalis culpae labe immunem. Neque vero hac nostra etiam aetate defuere viri ingenio, virtute, pietate, doctrina praestantes, qui doctis ac laborio sis eorum scriptis hujusmodi argumentum, pientis simamque sententiam ita illustrarunt, ut non pauoi mirentur, quod nondum ab Ecclesia, et Apostolica Sede hic Sanctissimae Virgini decernatur honor, quem communis fidelium pietas Virgini ipsi ex solemni ejus dem Ecelesiae et Sedis judicio, atque auctoritate tri bui tantopere exoptat Equidem hujusmodi vota per grata, perque jucunda Nobis fuere, qui vel a teneris annis nihil: potius, nihil antiquius habuimus, quam singulari pietate, et obsequio, atque intimo cordis affectu Beatissimam Virginem Mariam colere, et ea peragere, quae ad majorem ipsius Virginis gloriam, et laudem procurandam, cultumque promovendum eoudueere posse videantur. Itaque vel ab ipso su premi nostri Pontificatus exordio summa quidem ala critate in < tanti momenti negotium ouras oogitatio nesque Nostras serio oonvfeitimus, atque humiles fer vidasque Deo Optimo Maximo preces adhibere haud omisimus, ut coelestis suae gratiae lumine mentem Nostram eoUttstrare velit, quo cognoscere possimus quid in hac re a Nobis sit peragendum. Etenim ea


potissimam spe nitimur fore , ut Beatissima Virgo, quae meritorum verticem supra omnes Angelorum cho ros usque ad solium Deitatis erexit (1), atque antiqui serpentis caput virtutis pede contrivit, quaeque inter Christum et Ecclesiam constituta (2), ac tota suavis et plena gratiarum Christianum populum a maximis quibusque calamitatibus, omniumque hostium insi diis, et impetu semper eripuit, atque ab interitu vin dicavit, tristissimas quoque ac luctuosissimas nostras vicissitudines, acerbissimasque angustias, labores, ne cessitates amplissimo, quo solet, materni sui animi miserans affectu, velit praesentissimo, aeque ac po» tantissimo suo apud Deum patrocinio, et divinae ira cundiae flagella, quibus propter peccata nostra affli gimur, avertere, et turbulentissimas malorum pro cellas , quibus cum incredibili animi Nostri dolore ubique jactatur Ecclesia, compescere, dissipare et luctum Nostrum convertere in gaudium. Optime enim nostis, .Venerabiles Fratres, omnem fiduciae Nostrae rationem in Sanctissima Virgine esse collocatam; .quandoquidem Deus lotius boni plenitudinem posuit in Maria , ut proinde si quid spei in nobis est , si quid gratiae , si quid sahitis , ab Ea noverimus redundare.... .quia dic est voluntas Ejus, qui lotum nos habere w ■luil per Mariam (3).

Hinc aliquos ecclesiasticos viros pietate speefta tOs, ac theologicis disciplinis apprime excultos, et nonnullos Venerabiles Fratres Nostros Sanctae Ror manae Ecclesiae Cardinales virtute, religione, consi

* t 

(1) S. Gregor. Pap. de Exposit io libros Regum .

(2) S. Bernard. Serm. in cap. XII. Apocalype.

(3) S. Bernard. in NatMt, S» Mariae da Aquaeductu.



lio, prudentia,' ac rerum divinarum scientia illustre» selegimus, eisque commisimus, ut pro eorum pru dentia atque doctrina gravissimum argumentum omni ex parte accuratissime examinandum curarent, ac subinde eorum sententiam ad Nos diligentissime de ferrent. Dum autem ita se res habent, illustria De cessorum Nostrorum vestigia sectari, exempla aemu lari censuimus.

Quamobrem has Vobis, Venerabiles Fratres, scri bimus Litteras, quibus egregiam vestram' pietatem, atque, episcopalem sollicitudinem magnopere excita mus, Vobisque etiam, atque etiam inculcamus, ut quisque vestrum pro suo arbitrio, atque prudentia in propria Dioeeesi publicas preces .indicendas, ac per agendas curet, quo clementissimus luminum Pater Nossuperna divini sui Spiritus luce perfundere, nu mine afflare dignetur; ut in tanti momenti re illud consilium suscipere valeamus, quod ad majorem tum sancti sui Nominis gloriam, tum Beatissimae Virgi nis laudem, tum militantis Ecclesiae utilitatem possit pertinere. Optamus autem vehementer, ut majore, qua fieri potest, celeritate Nobis significare velitis, qua devotione vester Clerus, Populusque fidelis erga Immaculatae Virginis Conceptionem sit animatus, et quo desiderio flagret, ut ejusmodi res ab Apostolica Sede decernatur, atque in primis noscere vel maxi me cupimus quid Vos ipsi, Venerabiles Fratres, pro eximia vestra sapientia de re ipsa sentiatis quidque exoptetis. Et quoniam Romano Clero jam concessi mus, ut peculiares canonicas horas de Beatissimae Virginis Conceptione recentissime compositas, ac ty pis editas recitare valeat loco earum, quae in com


mani Breviario continentor, idcirco hisce Litteris fa cultatem Vobis tribuimus, Venerabiles Fratres, ut, si ita placuerit, universus vestrae Dioeeeseos Clerus easdem de Sanctissimae Virgiuis Conceptione cano nicas horas , quibus nunc Romanus utitur Clerus, persolvere libere et licite possit, quin ejusmodi ve niam a Nobis, vel a Nostra Sacrorum Rituum Con gregatione implorare debeatis.

Plane non dubitamus, Venerabiles Fratres, quin pro singulari vestra in Sanctissimam Virginem Ma riam pietate hisce Nostris desideriis omni oura et studio quam libentissime obsequi gaudeatis, atque opportuna responsa, quae a Vobis exposcimus, No bis dare properetis. Interim vero coelestium omnium munerum auspicem, et praecipuae Nostrae in Vos benevolentiae testem aoeipite Apostolicain Benedi ctionem, quam ex imo corde profectam Vobis ipsis. Venerabiles Fratres, cunctisque Clericis, Laicisque fidelibus vigilantiae vestrae commissis amantissime impertimur.

. Datum Cajetae die II februarii Anno MDCCCXLIX. Pontificatus Nostri Anno Tertio. .