Jump to content

Ubi primum (Pius IX 1849)

Checked
E Wikisource
(Redirectum de Ubi Primum (Pius IX 1849))
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ubi Primum
1849

editio: Acta - Pius IX
fons: p. 162

VENERABILIBVS FRATRIBVS

PATRIARCHIS, PRIMATIBVS, ARCHIEPISCOPIS, ET EPISCOPIS TOTIVS CATHOLICI ORBIS.


VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Ubi primum nullis certe Nostris meritis, sed arcano divinae providentiae consilio ad sublimem Principis Apostolorum Cathedram evecti totius Ecclesiae gubernacula tractanda suscepimus, summa quidem consolatione affecti fuimus, Venerabiles Fratres, cum noverimus quomodo in Pontificatu recol: me: Gregorii XVI Praedecessoris Nostri ardentissimum in catholico orbe mirifice revixerit desiderium, ut ab Apostolica Sede tandem aliquando solemni judicio decerneretur, Sanctissimam Dei Genitricem, omniura que nostrum amantissimam matrem Immaculatam Virginem Mariam absque labe originali fuisse conceptam. Quod pientissimum desiderium clare aperteque testantur atque demonstrant postulationes tum ad eumdem Praedecessorem Nostrum, tum ad Nos ipsos continenter perlatae, quibus et clarissimi Antistites, et illustria Canonicorum Collegia , et Religiosae Familiae , inter quas inclytus Praedicatorum Ordo certatim efflagitarunt, ut in Sacra Liturgia, ac praesertim in Praefatione Missae de Beatissimae Virginis Conceptione vocem illam Immaculatam palam publiceque enunciare et addere liceret. Quibus postolatioribus ab eodem Praedecessore Nostro, atque a Nobis ipsis quam libentissime fuit obsecundatum. Accedit etiam. Venerabiles Fratres, ut quamplurimi e vestro ordine suas litteras ad ipsum Decessorem Nostrum, et ad Nos dare non destiterint, per quas iteratis petitionibus, atque ingeminatis stadiis expostularunt , ut veluti Catholicae Eoelesiae doctrinam definire vellemus, Beatissimae Virginis Mariae conceptum immaculatum omnino fuisse, atque ab omni prorsus originalis culpae labe immunem. Neque vero hac nostra etiam aetate defuere viri ingenio, virtute, pietate, doctrina praestantes, qui doctis ac laboriosis eorum scriptis hujusmodi argumentum, pientis simamque sententiam ita illustrarunt, ut non pauci mirentur, quod nondum ab Ecclesia, et Apostolica Sede hic Sanctissimae Virgini decernatur honor, quem communis fidelium pietas Virgini ipsi ex solemni ejus dem Ecelesiae et Sedis judicio, atque auctoritate tribui tantopere exoptat Equidem hujusmodi vota pergrata, perque jucunda Nobis fuere, qui vel a teneris annis nihil: potius, nihil antiquius habuimus, quam singulari pietate, et obsequio, atque intimo cordis affectu Beatissimam Virginem Mariam colere, et ea peragere, quae ad majorem ipsius Virginis gloriam, et laudem procurandam, cultumque promovendum eoudueere posse videantur. Itaque vel ab ipso supremi nostri Pontificatus exordio summa quidem alacritate in tanti momenti negotium ouras oogitatio nesque Nostras serio convfeitimus, atque humiles fervidasque Deo Optimo Maximo preces adhibere haud omisimus, ut coelestis suae gratiae lumine mentem Nostram eoUttstrare velit, quo cognoscere possimus quid in hac re a Nobis sit peragendum. Etenim ea potissimam spe nitimur fore , ut Beatissima Virgo, quae meritorum verticem supra omnes Angelorum choros usque ad solium Deitatis erexit [1], atque antiqui serpentis caput virtutis pede contrivit, quaeque inter Christum et Ecclesiam constituta [2](2), ac tota suavis et plena gratiarum Christianum populum a maximis quibusque calamitatibus, omniumque hostium insi diis, et impetu semper eripuit, atque ab interitu vin dicavit, tristissimas quoque ac luctuosissimas nostras vicissitudines, acerbissimasque angustias, labores, ne cessitates amplissimo, quo solet, materni sui animi miserans affectu, velit praesentissimo, aeque ac po» tantissimo suo apud Deum patrocinio, et divinae ira cundiae flagella, quibus propter peccata nostra affligimur, avertere, et turbulentissimas malorum pro cellas , quibus cum incredibili animi Nostri dolore ubique jactatur Ecclesia, compescere, dissipare et luctum Nostrum convertere in gaudium. Optime enim nostis, .Venerabiles Fratres, omnem fiduciae Nostrae rationem in Sanctissima Virgine esse collocatam; .quandoquidem Deus lotius boni plenitudinem posuit in Maria , ut proinde si quid spei in nobis est , si quid gratiae , si quid sahitis , ab Ea noverimus redundare.... .quia dic est voluntas Ejus, qui lotum nos habere luil per Mariam [3](3).

Hinc aliquos ecclesiasticos viros pietate speefta tOs, ac theologicis disciplinis apprime excultos, et nonnullos Venerabiles Fratres Nostros Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales virtute, religione, consilio, prudentia,' ac rerum divinarum scientia illustre» selegimus, eisque commisimus, ut pro eorum prudentia atque doctrina gravissimum argumentum omni ex parte accuratissime examinandum curarent, ac subinde eorum sententiam ad Nos diligentissime deferrent. Dum autem ita se res habent, illustria De cessorum Nostrorum vestigia sectari, exempla aemulari censuimus.

Quamobrem has Vobis, Venerabiles Fratres, scribimus Litteras, quibus egregiam vestram' pietatem, atque, episcopalem sollicitudinem magnopere excitamus, Vobisque etiam, atque etiam inculcamus, ut quisque vestrum pro suo arbitrio, atque prudentia in propria Dioecesi publicas preces indicendas, ac per agendas curet, quo clementissimus luminum Pater Nossuperna divini sui Spiritus luce perfundere, numine afflare dignetur; ut in tanti momenti re illud consilium suscipere valeamus, quod ad majorem tum sancti sui Nominis gloriam, tum Beatissimae Virginis laudem, tum militantis Ecclesiae utilitatem possit pertinere. Optamus autem vehementer, ut majore, qua fieri potest, celeritate Nobis significare velitis, qua devotione vester Clerus, Populusque fidelis erga Immaculatae Virginis Conceptionem sit animatus, et quo desiderio flagret, ut ejusmodi res ab Apostolica Sede decernatur, atque in primis noscere vel maxime cupimus quid Vos ipsi, Venerabiles Fratres, pro eximia vestra sapientia de re ipsa sentiatis quidque exoptetis. Et quoniam Romano Clero jam concessimus, ut peculiares canonicas horas de Beatissimae Virginis Conceptione recentissime compositas, ac typis editas recitare valeat loco earum, quae in commani Breviario continentor, idcirco hisce Litteris facultatem Vobis tribuimus, Venerabiles Fratres, ut, si ita placuerit, universus vestrae Dioeeeseos Clerus easdem de Sanctissimae Virgiuis Conceptione canonicas horas , quibus nunc Romanus utitur Clerus, persolvere libere et licite possit, quin ejusmodi veniam a Nobis, vel a Nostra Sacrorum Rituum Congregatione implorare debeatis.

Plane non dubitamus, Venerabiles Fratres, quin pro singulari vestra in Sanctissimam Virginem Mariam pietate hisce Nostris desideriis omni oura et studio quam libentissime obsequi gaudeatis, atque opportuna responsa, quae a Vobis exposcimus, Nobis dare properetis. Interim vero coelestium omnium munerum auspicem, et praecipuae Nostrae in Vos benevolentiae testem aoeipite Apostolicain Benedictionem, quam ex imo corde profectam Vobis ipsis. Venerabiles Fratres, cunctisque Clericis, Laicisque fidelibus vigilantiae vestrae commissis amantissime impertimur.

. Datum Cajetae die II februarii Anno MDCCCXLIX. Pontificatus Nostri Anno Tertio. .

  1. S. Gregor. Pap. de Exposit io libros Regum .
  2. S. Bernard. Serm. in cap. XII. Apocalype
  3. S. Bernard. in NatMt, S» Mariae da Aquaeductu.