The seven great hymns of the mediaeval church/Veni Sancte Spiritus/Robert

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Fairytale left blue.png Veni Sancte Spiritus Veni Sancte Spiritus (Winkworth) Fairytale right blue.png
VENI SANCTE SPIRITUS.
ROBERT II.

I.

VENI, Sancte Spiritus,
Et emitte cœlitus,
Lucis tuæ radium.

II.

Veni, pater pauperum,
Veni, dator munerum,
Veni, lumen cordium.

III.

Consolator optime,
Dulcis hospes animæ,
Dulce refrigerium.

IV.

In labore requies,
In æstu temperies,
In fletu solatium.

V.

O lux beatissima!
Reple cordis intima,
Tuorum fidelium.

VI.

Sine tuo numine,
Nihil est in homine,
Nihil est innoxium.

VII.

Lava quod est sordidum,
Riga quod est aridum,
Sana quod est saucium.

VIII.

Flecte quod est rigidum,
Fove quod est frigidum,
Rege quod est devium.

IX.

Da tuis fidelibus,
In te confidentibus,
Sacrum septenarium.

X.

Da virtutis meritum,
Da salutis exitum,
Da perenne gaudium.

Fairytale left blue.png Veni Sancte Spiritus Veni Sancte Spiritus (Winkworth) Fairytale right blue.png

Vide etiam