Jump to content

Vita S. Amalbergae viduae

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita sanctae Amalbergae viduae
inter 1033-1048
editio: incognita
fons: incognitus


Beata Amalberga illustrissimis exorta natalibus, sed moribus elegantioribus adornata, Sanctas oppidum excoluit: cujus ductrix et Domina usque ad assumptam religionis beatitudinem jure hereditario extitit. Quae parentum orbata solatio, tenera licet aetate, familiam, quae successione hereditaria sibi inhaeserat, pervigili cura, suaviterque tractabat, non quia servorum aut ancillarum numerosa turba, quod inter mortales primum putatur, delectaretur, sed quia injustum esse putabat, si paternum censum avide retinens, fame et inedia quemlibet eorum pateretur perire. Non ipsa puellares jocos, non amatoria carmina, non ludicra quaelibet, ac frivola audire, vel videre curabat, sed quasi Maria secus pedes Domini residens, quod actura fuerat, actu et habitu praemonstrabat.

[2] At vero inimicus castitatis diabolus puellarem admiratus continentiam, spe tamen fraudatus inani, ad ejusdem puellae matrimonium instigat parentes; denominatur renitenti maritus: et tandem a fratre suo Pipino, patre sanctae Gertrudis, Vuitgero, totius Lotharingiae Ducatus officium gerenti marito traditur, aequali genere, nec dispari meritis. Dedit autem Deus eis sobolem sanctissimam Aldebertum, sanctae Cameracensis ecclesiae pastorem beatissimum, cujus gesta plena miraculis atque virtutibus in eadem ecclesia usque in hodiernum florent; quatuorque dicatas Deo sorores, quarum una Reyneldis, altera Pharaildis, tertia Ermelindis, altera Pharaildis, quarta Gudila fuit.

[3] Cumque oppressione junioris, sanctae videlicet Gudilae, ante paucos dies uterini partus materno ritu angustiaretur, indictum est ei ab angelo hujusmodi solatium: Paries filiam Deo siquidem dilectam, summaeque continentiae et castitatis flore praeornatum; haec omnibus diebus vitae suae Deo gratum exhibebit obsequium, tu vero post ipsam, alteram non concipies filiam, sed ex eo die in castitate manens, cum viro tuo, mutatis vestibus, acceptoque monachali habitu, vosmetipsos gratas immolabitis Deo hostias, atque in sancta conversatione in finem usque perdurabitis: natam vero filiam trades sanctae Gertrudi, lavacro salutari suscipiendam, et in Christo verbi divini lacte (ut Apostolus monet fieri debere) enutriendam.

[4] Tunc illa, Gratias, inquit, ago tibi Domine Jesu Christe, qui ad consolationem angelum tuum de caelis mittere dignatus es. His et aliis vocibus hujusmodi caelum pulsans, se Domino precibus commendabat. At vero ceterae ipsius filiae cum ab infantia sua vitam castissimam ducere proposuissent, multique illas regni primores (ob nobilitatem et divitias) copulari sibi in conjugio cuperent, placuit eis in virginitate permanentibus, sponso caelesti magis adhaerere toto desiderio animi, quam mortalium conjugiis copulari; placuit denique etiam patri et matri seculum deserere, quo Christo possent liberius militare. Nam Vuitgerus rex prudentissimus, sicut ab angelo praenuntiatum fuerat, monasticae regulae disciplinae se subdidit; uxor vero illius Amalberga, sacro velamine suscepto ab Autberto Cameracensi Episcopo, se Domino dedicavit.

[5] Igitur sanctissima Amalberga, sicut ab ineunte aetatis suae tenerae primaevo flore moribus bonis composita, divinis operibus attentius in reliquo desudare decrevit, moxque ad haec totis viribus conversa, incredibile dictu est quantae se abstinentiae dederit, quam assidue jejuniis et orationibus corpus suum afflixerit. Cumque in dies magis ac magis carnem domando, spiritum roboraret, disponente Deo tanto ejus labori finem imponere, febre correpta est, et incidens in gravissimam invaletudinem, id quod desiderabat adepta est, scilicet ut Domino copiosius uniretur. Sentiens itaque prudentissima feminarum diem suae vocationis adesse, quasi quae humana despiceret et ad suos jam invitaretur, usque ad exspirationem animae istos versiculos susurrabat: Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae. Adsunt denique sancti beatorum spiritus, ejus animam ad caelum usque deferentes.

[6] Toti ad funus ejus Malbodiensis turba convenit; omnis inopum multitudo matrem et nutriculam se perdidisse clamabat. Tanta vero dignitas ejus ora compleverat, ut cunctis liquido claresceret, quia aerumnas beatitudine, labores requie commutaverat. Verum quia tunc temporis Malbodii nulla spectabilium personarum sepulturae tradita fuerat, sed neque beata Aldegundis, quae eumdem locum a fundamento extruxerat, majores natu ecclesiae quid facto opus sit consulunt, et quonam loco sanctum corpus sepulturae tradi oporteat, alternatim colloquentes, nihil certi statuunt. Tandem salutari reperto consilio Laubiense monasterium sepulturae corporis Dei famulae constituitur, quod quia divinae considerationis ordinatione gestum fuit, ab omnibus unanimiter concreditur.

[7] In eodem autem tum temporis coenobio non minima monachorum, Deo sub jugo regulae beati Benedicti militantium, continebatur congregatio, et in divini cultus profectibus sanctitatis florebat religio, et quamplurima beatorum Christi Confessorum inibi quiescentium corpora non minimam venerationem conferebant eidem monasterio: accepto itaque ab omnibus consilio, beatissimum corpus condigna sui veneratione, sanctimonialibus cum canticis et hymnis prosequentibus, effertur, laudibusque delatum, quanta debuit cum devotione ab Abbate loci, fratribusque decenter suscipitur, et in ecclesia sanctae Dei Genitricis Mariae, beatorumque Confessorum Christi Ursmari et Ermini, cum ceteris plurimorum Sanctorum pignoribus sepulturae traditur. In conspectu vero summae pietatis quanti cujusque meriti fuerit beatissima Christi famula, testantur ad tumulum ejusdem, orationibus ejus, diversorum languorum multiplicibus curationibus, per gratiam Dei facta miracula. Requievit autem Christi famula beata Amalberga sexto Idus Julii in pace, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et cetera.