Jump to content

Vita S. Leodegarii (Walafridus Strabo)

Checked
E Wikisource
(Redirectum de Vita S. Leodegarii (Walafridus Strabo)))
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Leodegarii
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 114

Documenta Catholica Omnia pdf

Vita S. Leodegarii

Vita S. Leodegarii (Auctor incertus (Walafridus Strabo?)), J. P. Migne 114.1152A

I. Prologus. 114.1131A|


Carmina plura nitent, studio florente peracta,
Quae ingenio clari composuere viri.
Dulcifluo haec pascunt dociles modulamine mentes,
Infundunt plectris dulcia mella suis.
Materiem ut libuit sumebat quisque magister,
Proferat ut purum hinc opus egregium.
Hic Evangelii historiam, resonante camaena
Dulci, texebat; carmina vera dedit.
Hic vetus atque novum mira promiscuit arte,
Floribus ornatum, composuitque librum.
Alter apostolicos depromserat ore labores,
Expressitque actus versibus egregios.
Nec minus et patrum vitalia gesta peracta
Christicolae eloquio composuere pio.
Occidui tantum quantum pars distat (ab ortu?),
Ut stellas (praestat?) Phoebus et ignicomas,
Fago vel humiles gliscunt superante genistae,
Excellit densos fraxinus et corylos;
  114.1131B| Vers. 18
114.1132A| Sic superatus ego sophorum dogmate, dicta
Dum scrutor, jaceo corde benigna meo.
At, si magnarum cedrorum carpere poma
Tardus non valeo vertice frondifera,
Nec fructus teneros trudit quos cortice palma,
Est satis umbriferis mere cubare locis,
Unde meo gremio recidentia poma recondam,
Sufficit insuavidam jam saturare famem.
Me patronus agit noster vel dicere pauca,
Annali propere nunc redeunte die,
Orbita dum reducem revocaverat undique turbam,
Quae celebrat sacrum sanguine martyrium.
Quisquis amas recitare meos ex ordine versus,
Littera si sordet, syllaba vel titubat,
Nec solito lapsu decurrit scansia metri,
Tempus non propria continet, atque loca,
Corrige raucisona, recto duc ordine calles;
Pumice, scalpello tolle terente tuo.

  Vers. 36.

LIBER PRIMUS. VITA LEODEGARII MARTYRIS.
114.1131|
II. De ecclesiastici anni vicibus.
114.1131C|
Tempora temporibus cedunt, vadit rota saecli
(Turbinibus) rapidis, nec ullum ferre recursum,
More fluentis aquae, novit, quae currit eundo
114.1131D| In praeceps raptim, vasta crepitante ruina.
Annuus ordo meat, rector quem flectit habenis
Currum per volucrem, varia radiante figura;
Partibus inseritur paribus huic apta corona,
Haud unquam tardant duodenis mensibus anni.
Tempora bis bina: bis miscentur brumaque verque,
Curribus aequatis autumnus currit et aestas.
Ver tellure novo vernantia lilia promit;
  Vers. 47.
114.1132C| Aestas eque sinu flaventes trudit aristas;
Autumno gravidis incumbit vinitor uvis;
Tristis hiems calidum vulcanum spargit ad auras.
Quodque suo gaudet ditatum munere tempus,
Sideream prolem, summus quam misit ab astris,
114.1132D| Bruma fovet genitor, felici sorte quiescens,
Luciferi reditum redigit, quo victor ab imis
Sedibus infausti barathri ver gaudet adesse.
Sole sub ardenti recubans in flatibus aestas,
Culmen apostolicum clara sinuamine gestat.
Autumnus, meritis scandunt qui celsa polorum,
Tribula spernentes gaudent, insignis habetur.

  Vers. 59.

III. S. Leodegarii laus, ac pia vatis adprecatio.
114.1133A|
Annua vota refert autumnus, martyris almi
Incipiente die, primam post luce secunda,
Octimbris medium mensis qui dividit illum,
Egregium victor fletum quo reddidit astris.
Quem colimus laeti, meritis qui fulget ubique,
Quo mare protendit, seu quidquid cingitur undis
Oceani, una omnes clarum testantur alumnum
Pro Domino proprium plebes fudisse cruorem.
Nunc igitur Dominus coeli mea coepta secundet;
Tempus adest aptum dari quo facta retexam
Martyris egregii. Linguae clustella resolve,
Qui Verbum Genitoris ades; da munera linguae,
Linguam qui dederas, dederasque exordia vitae;
Barbara sed reboet quamvis compressa labellis,
Namque potes; poteras quondam qui guttura aselli
Humanis formans labiis similare loquendo.
Mens mea jam gestit tanti depromere laudes
Vatis; sed graciles vires torpore tepescunt.
114.1133B| Non adeo sum desperans, quin omnia possis;
Gnaro nam memini scriptum pandente propheta:
Ora dehisce libens, ego donis illa replebo.
IV. S. Leodegarii ortus nobilis, et pueritia studio florens.

Progeniem claram clari genuere parentes,
Francorum procerum magna de gente creati:
Hunc LEUDEGARUM vocitavit cura parentum,
Tempore quo regni Francorum sceptra tenebat
Hlotharus rex, dives opum, qui fidus et armis.
Dum primaevus adhuc tenero pubesceretaevo,
Jungitur obsequiis duri parere tyranni,
Vultibus utque frequens possit consistere coram.
At rex ingenio docilem commisit alendum
Tum puerum vati, ante alios qui dogmate claro
Pollebat; juvenis tandem nil jussa moratus,
Divinasque docendus, adit sine fraude palestras.
Hic vates juvenis memoratur avunculus esse.
114.1133C| Adfuit et tenero extemplo sapientia Christi,
Cordis et hospitium replevit lumine claro;
Ingenio eloquiisque piis fulgescere coepit,
Maturos postquam doctus pervenit ad annos.
Ut fertur, fuerat prestanti corpore pollens,
Doctiloquus, prudens, castae virtutis amator,
Cujus in aspectu species radiavit amoena;
Cujus haud unquam fuscavit spurca libido
Membra, sed innocuus permansit virgo per aevum.
Virginibus junctus, sequitur nunc candidus Agnum,
Agnus et hunc rexit ducendo ad amoena vireta,
Quae paradisus alit, florente sorte beata.
V. S. Leodegarius archidiaconus et abbas.

Da, Deus, ut possim tantas proferre loquela
Virtutes, mea fecundis arentia donis
Corda riga, vatis ne tanta fluenta restringat
Haustus exiguus veniens de paupere lympha.
Accessere dies, aetas advolvitur annis
Bis denis, rapido jam jam remeante recursu.
114.1133D| Interea levita pias defertur ad aras;
Jura ministerii sacri tractanda replentur;
Continuo sancto spiramine crescere coepit.
Laudibus almificis cunctos jam fama respersit;
Emicat et subito populis dum lichinus ardens,
Mentibus ex multis depellens nocte tenebras.
Effectus levita pius, tum jussa facessit
Pontificis Pictavensis, qui culmina rexit
Ecclesiae sacrae; per plebem sic semina spargit,
  Vers. 120.
114.1134A| Squallida rura means, spinis mundavit ademtis,
Messis ut esse queat Domini, ne gramina saeva
Urant culta pio cultro plantata novella.
Quae loca jure sibi vates commissa tenebat
Impiger, et celeri gressu super cuncta cucurrit;
Solatur moestos, curam quoque gessit egentum;
Erigit hic humiles imis, mersatque superbos:
Blanda piis prestare parat, sed et aspera pravis.
Omnibus ipse pater cupiens medicamine blanda,
Diruta restaurans melius, renovatque vetusta;
Quae neglecta prius, purgata sorde, nitescunt.
Ibat opima viri redolens jam fama per omnes;
Haec lampas furvis tenebris ne mersa tepescat,
Ignicomas jaculat flammas. Sed ad aetheris alta
Ipse etiam, meritis crescentibus, archiminister
Efficitur; populis fulget jam clara lucerna.
Sed dum forte pater quidam suprema tulisset,
Atque diem solitum clausisset sorte suprema,
Qui quondam tenuit fratrum rexitque catervam,
Ne deserta diu auxilio rectoris egeret
114.1134B| Ipsa cohors, melius monitis sed cresceret aucta,
Illius regimen, claro mandante magistro,
Suscepit levita pius: quam rexerat annis
Bis ternis caste, atque opibus ditavit opimis.

VI. Leodegarius a palatio ad sedem Augustodunensem evehitur.

Tum magis atque magis late respersit odorem
Fama pium; populus preconia sancta frequentat.
Nec minus interea regis defertur ad aures
Rumor dulcifluus, puro de fonte redundans,
Jura dabat populis celsus qui tempore in illo.
Tum pariter proceres, et jam sine nomine vulgus,
Obsequiis illum meritis adsistere regis
Dignum collaudant. Complentur vota petentum;
Protinus adductus, celso mandante tyranno,
Sistitur, atque suo vultu parere minister
Jussus, adest; dudum remeavit pignus amoris:
114.1134C| Denique sic altis Leudegar jungitur aulis.
A cunctis colitur miris affectibus illic;
Illum quisque patrem gaudens et quisque magistrum
Gestit habere pium, pariter juvenesque senesque.
Urbs fuit antiquo gentis de more vocata,
Aedua, dives opum, necnon insignis et armis,
Aetas quam junior vocitavit, nomine verso,
Augustidunam, cecidit quo pastor ab oris
Supremis. Subito proceres dum calle citato
Undique conveniunt, regique haec pectore promunt;
Praesul ut esse queat Leudegar, clarus alumnus,
Rex jubeat celsus. Post haec, nil vota morantur,
Sed citius, cunctis miro dilectus amore,
Ecclesiae Christi praesul praefertur ovanti,
Aedua quam gestit nutrix sinuamine pulchro.
Horrentem veluti mundat dum cultor agellum,
Aptus ut esse queat segeti, silvasque nocentes
Abscidit, sulcis committens dulcia farra,
Accumulata queat culmis ut surgere messis;
114.1134D| Haud aliter vates, divini cultor agelli,
Judicio placidus, largus, vultuque serenus
Pastor ovans, rectus, nulli pietate secundus,
Quemque supervacuis radicibus orta rescindit
Christicolae plebis peccamina falce loquelae;
Virtutes nutrit, nutrimina prava coercet;
Centenos capiunt coelestia moenia fructus,
Dum tonat ore pio Biblorum dogmata vates.
  Vers. 182.

VII. Hildericus rex, curante Leodegario, in solium sublimatur, ac Ebroinus exsulat Luxovii: qui locus perinde describitur.
114.1135A|
His pollens praesul, decimus jam fluxerat annus:
Luctifico interea crepitavit buccina cantu,
Hlotharum subito regem decedere vita
Pandit, et exstinctum tristi celebrarier urna:
His gestis, dubiis pendebat machina rebus,
Et titubans status regni. Tunc undique lecti
Conveniunt socii, veloci calle viantes.
Ocius et vates notam repedavit ad aulam;
Congregat ac socios similes, quibus haec ait ore
Armipotens miles, regni qui sceptra tenebat,
« Occubat en vester: citius succurrite, dixit.
O socii, fessis nunc nunc succurrite rebus;
Praecipitate moras: regni qui sceptra gubernet
Jam subeat. » Bini forsan mansere relicti
Fratres, nam senior Theothrich, junior quoque Hiltrich,
114.1135B| Regules nati. Titubans dum turba remansit,
Pars certat sceptris seniorem, parsque minorem
Jungere; pars vincit quam fulsit episcopus almus.
Irrita pars remanet, tandem quam schismatis auctor
Duxit in adversum, tenuit qui culmina regni,
Princeps qui procerum fuerat, qui a rege secundus:
Ebroinus enim tandem dispectus habetur.
Sed quid agat? trepidus partes se versat in omnes;
Coram nam genibus regis prosternitur, arvis
Ora quatit lacrymans, plantis et basia figit
Singultans, supplex artus vitamque precatur,
Et petit ut monachi liceat sibi sumere formam.
Intercessor adest praesul. Tum protinus ille
Luxoviense petit rapidis sub gressibus agmen,
Agminibus socius humilis conjungitur illis,
Atque comam capitis citius deponere certat.
Hocque monasterium dudum de lumine dictum
Luxovium fertur, lucens quod pascit ovile;
Undique quod tegitur silvis frondentibus altis,
114.1135C| Passim per gyrum, vernantum flore venusto,
Pratorum species spectantum mulcet ocellos.
Per medium fluvius rapido torrente susurrat
Lignifer, et gestans squammosos gurgite pisces.
At sterili tellus quam viscum cespite degat,
Sed latices tamen ardentes de faucibus imis
Eructat, quae membra lavant, praestantque medelam.
Christicolae hic jugiter Domino famulantur ovantes,
Angelicis clarum juncti concentibus hymnum
Ore sonant laeti dulci modulamine fratres.
VIII. Leodegarius regni gubernacula capessit.

Tunc apicem regni, firmatis undique rebus,
Sortitur Hiltrich, regali ac stemmate fulget.
Germanus Theotrich cauto custode tenetur.
Alternis vicibus remeat fortuna duorum:
Alter enim pollet laetis successibus, alter
Decrescit: vates sublimis in arce locatur,
Princeps et procerum Francorum more vocatur;
114.1135D| Quippe domus Major penitus, rectorque creatus,
Antistes meritis suscepit jura regenda
Aulae post regem. Populus tum laetus ubique
Laudibus et regem claris vatemque frequentat;
Exsultant tales sibimet meruisse patronos,
Sceptrorum regni sapiens quod flectat habenas,
Rex pariter praesulque palatia celsa gubernet.
Regimine suscepto, vates, rogitante senatu,
Nititur ad statum regnum revocare priorem.
Pax patriae, pietas plebi, cultusque decorus
  Vers. 243.
114.1136A| Christicolis crevit; simul amplificantur honore
Fines imperii; veterum monimenta patescunt.
Prudentes proceres, quorum mens conscia recti
Pollebat, tentans numquam quos vana cupido
Delusit patriae fines, qui regna tueri
Sunt soliti, semper satagens imitarier heros.

IX. Praesul in suam civitatem cum rege revertitur vitaeque periculum obit.

His rebus regni penitus feliciter actis,
Annorum remeat terris jam tertius ordo:
Nec poterat spectare oculis aut cernere vultu hoc
Daemon jam dudum pavitantia corda volutans.
Namque dolos reparans antiquos mente maligna,
Atque duos inter sparsit, vatemque ducemque,
Infausti lolii maculantia semina pacem,
Tales et fraudes trux mentis in arma vocavit.
Forte dies aderat paschalis pulcher, ab omni
Qui colitur populo, mundus quo sanguine Christi
Ereptus: vates regi depromsit ab ore
114.1136B| Has voces: « Jubeat (supplex tua jura reposco,
O rex), paschalem celebrare diem tua namque
Clara potestas, Augustiduno. » Citius rex
Verba petentis agit. Post haec, nil vota morantur,
Sed pariter laeti, magna comitante caterva,
Urbem perveniunt quam rexit episcopus almus;
Illic et statuunt festas celebrare serenas.
Has medias inter saevo mittente inimico,
Vir malus accessit dubio sic infit ab ore:
« Est opus, antistes, cauta te sorte tueri.
Rex mediis tenebris, dulci dum pectore somnum
Captabis, jugulis saevis te tradere gestit,
Membris perfossis, animam quo sanguine fundas.
Tu ne verba putes vacuas volitare per auras.
Nocte meis dictis certus jam terminus instat. »
His dictis, vates tenuit suppressa dolore
Corda moerens, quid agat, curas sub pectore versat
Ingentes, tacitus singultis viscera pulsat.
Huc animum celerem spargit, seu dividit illuc;
114.1136C| Nec sibi valde timens, sed regis turpia facta
Horrescit, potius cautus cui parcere curat,
Crimine ne tanto festi foedaret honorem.
Haec secum: vultum populis monstrabat alacrem,
Donec cuncta Deo solemnia rite peregit.
His gestis, Dominum supplex in vota vocavit:
« Da, Deus, ut possim soli tibi solvere vota,
Nec tenear mundi fallentis imagine captus;
Sed liceat nocuos saecli disrumpere nexus. »
Haec fatus, famulos fidos delegit ab omni
Conventu, quibus haec vates ex ordine pandit:
« Maturate fugam, chari, ne perfidus ille,
Inquit, pontificem truncet, fundatque cruorem,
Pontificis maculet nece maxima festa quotannis. »
X. Invidiae locum cedens, Leodegarius se Luxovii recepit, ac paulo post in urbem suam revocatur.

Deseruit tandem mundi retinacula cuncta.
Per noctis spatium properans volat axe citato;
114.1136D| Donec lux tenebras furvas umbramque fugavit,
Pallentis Phoebi roseis cum curribus arva
Perflabat. Nimium tristis rex ipse remansit,
Illius abscessu querelis et tecta replevit:
« Quid facimus? properate, viri: cur linquitis? inquit;
Arma viri sumant, juvenum vis tela capessat:
Hunc equites cernent, celeres armate maniplos.
Currite post vatem: quae nos dementia cepit? »
Undique turba ruit, properant revocare magistrum.
  Vers. 304.
114.1137A| Ipse tamen precibus supplex absolvier orat;
Luxoviense petit rapidis sub gressibus agmen.
Clericus hic equidem jam Ebroinus in ordine mansit
Sacro; tum pariter pacem, veniamque petentes,
Et lacrymis faciem largis profundit uterque,
Inque vicem peccatorum sic vincula rumpunt.
Quos pater egregius monitis instruxit amicis,
Qui sacrum studio monachorum rexerat agmen,
Et docuit Domini quae sint mandata tenenda;
Quos tamen ad tempus disjunxerat ordine certo,
Dum penitus mentes discordes pax pia jungat,
Sic demum monuit jungant ut corpora secum.
Qui patris egregii studiose jussa facessunt,
Ac tandem formam monachi sumsere benignam.
Tempore non alio produxerat ultima metam
Hora ducis vitae Hiltrici: funera saeva
Plebs celebrat; furvis conduntur membra sepulcris.
Theodricus tandem populorum jura capessit,
E claustris missus strictis, quibus ante manebat.
114.1137B| Ecce autem populus, diversa parte propinquans,
Regem adit: « [Oramus] humiles ne sperne petentes,
Ut reduces jubeas nostros remeare patronos. »
Ardor inest cunctis amborum cernere vultum,
Sedibus ut priscis laetus reddatur uterque,
Ebroinus enim necnon et episcopus almus
Leudegar. Placidus contra sic orsa respondit:
« Ite, viris claris citius mea dicta referte:
Sit fas ad proprias sedes remeasse patronos. »
Confestim proceres, veloci calle viantes,
Usque monasterium tali cum voce recurrunt:
« Redde, pater, notos patres nunc redde, rogamus,
Queis sine pertaesum est supera jam vescier aura.
Cerne fatigatos, imus per longa viarum
Huc spatia. » His dictis, mansit pater obstupefactus.
« Ne me, ne ad tales constringite causas,
Dixerat, ut cogam famulos remeare retrorsum
Christicolas. » Tandem spatium concessit eundi
Invitus precibus rogitantum, sed magis illi
Inviti cessere loco. Benedixit euntes
114.1137C| Attamen egregius: « Pax vos nunc summa sequatur;
Concordes animos jugiterque tenere necesse est;
Cordibus in vestris exsultet pax pia semper. »

XI. Dum cives Leodegarium ovantes excipiunt, Ebroinus novas fraudes molitus, palatium repetit.

Progressi pariter pergunt, urbique propinquant,
Quam quondam monitis clarus sacraverat almis.
Nec mora, fama citat populos, ruit undique turba,
Urbs populosa sonat, jaculatur clamor Olympo:
Pergit in occursum, magno comitante triumpho,
Plebs; pariter properat laetus majorque minorque,
Patres ac juvenes, pueri, innuptaeque puellae,
Matres conjunctae, matrumque sub ubere nati;
Aetas cuncta volat, laetis resonantibus hymnis,
Suscipit egregium patrem, quem planxerat olim,
Abscessum sua de sede, quievit ab isto
Actu turba; dehinc socii incubuere serenis
Jam dapibus, pariter convivia laeta frequentant;
114.1137D| Instructas epulas certant circumdare mensas:
Sicque diem laetum ducunt, dum vesper Olympum
Clausit; suadebantque cadentia sidera somnum.
At ferus ista tuens Ebroinus mente sinistra,
Livida corda premit diris infecta venenis.
Haud poterat placida per haec consistere mente,
Aut membris solitam noctis praestare quietem,
Quin potius fraudem celaverat ore sereno:
Donec obtectus tenebris aufugit iniquis,
Incomitatus abit, magno fraudatus honore.
  Vers. 369.
114.1138A| Quem voluit vates censu donare benigno,
Aedibus et propriis comitatu reddere laetum:
--Cur mediis tacitus tenebris te tollis et aufers?
Ergo, age, dic, sodes, dederas nec membra quieti:
Paulisper satius fuerat per lucis amoena
Pergere; latrones noctis sed tempora quaerunt:
Filius ast lucis devitat noctis opaca.
An fraudes tractas, fugiendo mente maligna?--
Redditus at propriis Ebroinus, foedera pacis
His mandat primum tenuit quos ante inimicos,
Offensis tandem sic se sociavit amicum.
Haec sed cuncta gerit simulator corde sinistro:
Hoc probat et finis; nam post haec, ipse malignos
Congessit socios regi; se praebuit ultro,
Inque priore gradu, magno mandante tyranno,
Susceptus, Majorque domus dehinc ipse creatur,
Princeps et procerum, firmatur rege secundus.

XII. Ebroinus per cuncta nefanda tyrannice grassatur, et Leodegarium opprimendum statuit.

114.1138B| Mox furibundus agit stimulos sub pectore nigro,
Ut lupus infestus, siccis dum faucibus aret,
Molle pecus vastans avidus manditque trahitque;
Territat imbellesque feras leo vocibus atris,
Irarum plenus, trepidantia colla fatigans
Erigit, aut aliter furiis jactatus et ira,
Caedibus insistens diris, funditque cruorem
Innocuum - homines prostrantur more duelli.
Nam plures procerum vita spoliavit et armis,
Finibus et patriis multos depellere certat,
Divitiis alios proceres proscripsit amatis.
Tale scelus patrans, actu bacchatur iniquo.
Interea vates residens, urbemque gubernans
Commissam sibi, seu monitis sacraverat almis.
Confestim infelix Ebroinus, pectore torvo,
Sedibus et propriis tractat detrudere vatem.
« Ille meis, inquit, palmis illaesus abibit,
Qui toties contra mecum conflixit eundo,
Ut non percipiat meritis quae gesserat olim?
114.1138C| Percipiet potius, vindictam sentiet ille!
Illum propter, compulsus sum perdere crinem,
Depulsus regno, monachalem sumere formam.
Conjugis amplexus dulces et basia liqui,
Oscula nec prolis collo suspensa tenebam.
O mihi si quisquam fidus hanc vindicet iram!
Huc ades, o quisquis cernens injuria qualis. »
Talia tractanti astabant duo mente nefanda,
His tristem blandis dictis mulcere feruntur:
« Nunc miseras voces, princeps, jactare per auras
Desine, pande libens quae sit sententia cordis:
Dic, age, nos dictis ultro paremus ovantes;
Ecce sumus jamjam famuli complere quod optas. »
Diddo unus dictus, necnon Wegemarus et alter:
« Ecce meos, dilecta manus, miserati dolores;
Semper vos firmos tenui. Nunc ite, parate
Insidias, dixit; vatem depellite sede. »
XIII. Augustodunum armis obsidetur.

114.1138D| Ocius ast illi certant implere jubentis
Imperium saevum, velox ruit undique turba,
Ferro armante minax duro, vel fustibus atris.
Pars lituo resonat vacuo, pars vocibus altis;
Pars clipeis onerata ruit post terga rotundis.
Ast alii palmis gestant hastilia lata:
Pars levibus plantis fidit, pars flectere colla
Alipedum, feretrisque cavis et spicula trudit.
Tantis turba furens armis ac bella lacessens,
Ibat per campos, urbemque tenebat.
  Vers. 432.
114.1139A| Hortantur semet socii: « Circumdate muros
Vallo, seu scalis altis nunc scandite tecta.
Pars quatiat subtus crebro fundamina muri
Ariete; pars etiam nervis jactata sagittas:
Qui melior jaculis, adsit; date fortia tela.
Nunc opus est coepti, juvenes: concurrite cuncti. »
Senserat ista Dei famulus. Tum congregat omnem
Cum crucibus cunctum cereis lampadibus atque
Clerum: « Ferte cruces, claras ornate lucernas;
Ducite relliquias sanctas, cineresque piorum.
Exemplum Domini splendens imitemur ovantes:
Obvius ipse prior turbis processerat, et nos
Intrepidi citius turbas properemus ad istas. »
Dixerat. Innocuos voluit servare bidentes,
Martyrii ad palmam laetus se praebuit ultro.

XIV. Leodegarius, dire excaecatus, iterum in monasterio per biennium includitur.

At non carnificis mucro tunc praebuit ictum,
114.1139B| Tempore quo voluit coelestem carpere sertum:
Martyrii dilata est, non subtracta corona.
Attamen infausta! spreta reverentia christi,
Factio perniciosa manus injecerat illi,
Atque oculos claros nimium sub fronte serena
Eruit ac strictim telo terebravit acuto.
Ille igitur laudes Domino gratesque rependit.
Nam fertur precibus summum laudasse Tonantem:
« Sit tibi, magne, salus, virtus et gratia, Christe,
Glorificare hodie tantum qui me voluisti. »
Cumque forent vacuae patula sub fronte fenestrae,
Lux tamen interior micuit clarissima semper.
Saeva manus penitus carnales clausit ocellos,
Summa manus cordis rutilos reseravit ocellos.
Vir humilis, patiens, orator, cultor, amator
Permansit jugiter, palmam quo carperet almam.
Rebus, heu! nimium sceleratis his ita gestis,
Cauto coenobio quodam custode tenetur
Vates, dum binis arcum sol volvitur annis:
Hic latuit patiens, multis exempla ministrans.
XV. S. Garinus, Leodegarii frater, lapidibus obrutus, martyrii gemmis decoratur.
114.1139C|
Huic germanus erat, Garinus nomine dictus,
Quique metu propriis fuerat depulsus ab oris,
Huc profugusque illuc, incertis passibus errans.
Interea profugi propriis remeare jubentur,
Servitiisque sui solitis insistere regis:
Quos inter pariter Garinus jussus adesse.
Nec minus et vates post haec adhibetur ad aulam.
Quosque tuens princeps Ebroinus mente maligna,
Blasphemiis fratrem variis irrisit utrumque:
« En meritis, dixit, vestris adsistite turpes. »
His motus dictis fertur dixisse beatus,
Longa trahens tacitus mentis suspiria, vates:
« Nostris haec meritis patimur, quia crimina multa
Gessimus ante Deum, quorum nunc damna luemus,
Major adest istis semper clementia Christi,
Nos qui dignatur vita donare perenni.
114.1139D| Infelix Ebroine, tuis jam desine factis:
Ecce, neci multos stricto mucrone parasti;
Tu, potius, miserande, subis tormenta severa:
En tibi porta patet subtus ferventis averni,
Flammarum socii flentes et parta gehenna,
Factis ni citius veniam merearis ab istis. »
His, magis, auditis, furiis incensus et ira,
Mox Ebroinus ait: « Quae vos dementia fallit?
Hinc procul ite citi; citius propellite tales;
Tales desistant sermones ferre per auras:
Colloquiis vanis pariter verbisque fruuntur.
Garinus citius plectatur grandine saxi.
  Vers. 496.
114.1140A| Festinate, viri, tandem damnate superbum;
Adstrictum sudibus duris lorisque ligate. »
Cernens hoc vates, promens has pectore voces:
« O decus, o germane mihi lectissime semper
Huc aurem monitis paucis adverte, docebo;
Chare mihi, frater, firmum nunc pectus habeto.
Est opus, ista brevis currens vehit omnia finis;
Nos quia mortis amara tenet sententia, constat
Suppliciis Christi pro nomine subdere corpus.
Nos tamen exspectat coelorum in culmine clara
Vita manens, quae fine caret, quae permanet alma.
Ne timeas; quo regnemus, properemus ovantes. »
Nec mora: per ventos certant effundere vestes,
Impia turba ruit, pedibus vix ultima tangit;
Aera per tenuem, subductis acta lacertis
Saxa volant: subito nubes densatur acerba,
Saxea grando cadit; furor impius arma ministrat;
Et roseo duri sparguntur sanguine cautes.
Ille inter Dominum crepitantia saxa precatur,
Palmis expansis: « Qui me dignaris ab ista
114.1140B| Auferri vita, cruciatum martyris instar,
O Deus, perpetuae vitae mihi redde coronam. »
Optat et ipse simul vates cum fratre coronam
Percipere, et fragilis vitae jam claudere metam,
Ut simul in coelis fruerentur civibus almis.

XVI. Leodegarius variis tormentis afficitur, ac Waningo custodiendus traditur.

Distulit infelix Ebroinus martyris almi
Accelerare diem; voluit differe coronam
Partam, blasphemis Dominum quo carperet acris,
Neu possit meritis sanctorum aequalis haberi:
Quam Dominus famulo devoto servat habendam,
Impietas humana cupit subducere quantum
Altis e sedibus fratres, pietas tamen illos
Cum coelis sociat tantum divina per aevum.
Ergo putat demens divinam flectere, more
Humano, mentem: sed non Deus flectitur ulla
Fraude, pia a servis qui numquam avertitur aure.
114.1140C| Inde, ubi conspexit vatis praecordia firma,
Ingemuit, nigro stimulos sub pectore versans
Mens infecta malis; ardens furor addidit iram.
Tum mitem, humilem, patientem, corde venusto,
Piscinam quamdam nudis incedere plantis
Jussit (quae vasta sub gurgite gestat acutos
In morem, lapides, clavorum) figere gressus.
Quo jussus, nudis pedibus calcaverat amnem,
Dum cruor horrendus scissa de pelle cucurrit,
Et roseis rivis bibulam perfudit arenam.
Jam fatigatus pedibus vel corpore fessus,
Substitit, et trepidos crebris quatit ictibus artus.
Compulsus latis tandem prosternitur arvis,
Dum labia abscidi ferro vel lingua jubentur:
Ablatis oculis, lingua geminisque labellis,
Gressibus ille fatigatis, seu corpore toto,
Officiis solitis summum laudare Tonantem
Nequivit; laudes Domino sed mente gerebat
Supplex, atque pias Christi direxit ad aures.
114.1140D| Sed, cum praesidium humanum sibi crevit abesse,
Auxilium Christi sibi constans optat adesse.
Tunc, pietate carens Ebroinus, corda veneno
Plena gerens, sensu vacuus, ferus, asper, amarus,
Accersit quemdam citius; cui denique dixit:
« Cernebas quondam, tumida cape mente superbum,
Arctis hunc claustris vinclorum necte, Waninge.
Parcere nec eures; veniet mea jussio, quae illum
Poenali meritis damnabit sorte suprema.
Perge citus. » Pergit velox, qui jussa facessens,
Usque monasterium caute perducere certat,
Olim Fiscamnum constat quod nomine dictum;
Virgineum examen mansit quo matre sub una,
  Vers. 564.
114.1141A| Actibus illa piis pollens per tempora cuncta,
Quo jugiter Domino modulatis vocibus hymnum
Percrepuit; degens ubi martyr tempore quanto,
Supplex altithronum Dominum veneratur adorans.
Parcens namque cibo, sumens vel pocula pauca,
Raro seu membris concessit stramina lassis,
Saepe etiam acclinis parieti membra reponit:
Intentus facie, manibus, vel corpore toto,
Astrorum regem summo conamine poscens,
Crimina quo laxet, veniam det, noxa remittat.
Impiger antistes haec gessit nocte dieque.
Ecce labiis subito abscissis linguaeve tacenti,
Munere divino, verborum reddita vox est:
Organa continuo remeant et guttura; fauces
Instant officiis solitis, et reddere certant
Nec mora, dulcifluo funduntur dogmata ab ore,
Virgineoque gregi panduntur famina sacra.
Virginibus sanctis pandebat dogmata quando,
Cordibus illarum infundit ceu dulcia mella.
114.1141B| Floriferi ruris, primo sub tempore verni,
Germina procedunt, coelo dum spargitur imber,
Aptis temporibus, lentus, gliscuntque fruteta,
Et plenis culmis gravidae cumulantur aristae.
Haud secus corda rigans antistes Christicolarum,
Doctrinam fundit puro de fonte fluentem.
Illinc permulti spernebant acta sinistra;
Ad melioris opus vitae se reddere gaudent,
Perpetuum monitis sese evasisse periclum.
Undique conveniunt avidi quae verba salutis
Precipiant populi, dulci quae sanctus ab ore
Depromsit, laetus cunctis alimenta ministrans.

XVII. Leodegarius, instigante Ebroino, spoliatur a dignitate et capite damnatur.

Tempore concilium statuit rex nam sub eodem.
Pontifices veniunt, veniunt simul undique plebes,
Theodricus, clarus princeps, Ebroinus et idem;
Huc etiam venit properans expulsor uterque,
114.1141C| Wagemarus fallax, nec non et Diddo malignus,
Wagemari socius, parilis quos culpa ligavit;
Conveniunt alii, velox quos ultio justa
Haud impune tulit. Primus projectus ab illo
Concilio, factusque reus, jam Diddo ruebat,
Militibus irrisus, vatem qui sede rejecit
E propria quondam, et damnatur proditor amens.
Inde etiam meritis depellitur exul ab auris
Dulcibus, et mortis miserum sententia mulctat.
Wagemar infelix, simili dejectus honore,
Tum sequitur socius sceleris, seu fautor iniquus
Exstitit in causa justi, qui denique fertur
Verberibus tritus trucibus, quem factio cernit
Turpiter affectum poenis, qui sumsit honorem
Immeritus. Nutu summi rectoris Olympi
Creditur effectum: nam post haec guttura nectit
Infelix laqueo, mortis properavit ad umbras,
Tartareamque petit sedem, multatus amare.
Hac mercede suos Ebroinus donat amicos
114.1141D| Qui vatem propria justum de sede tulere.
Nunc extrema manent justo certamina palmae
Exsuperanda, quibus jam victor scandit Olympum.
Ducitur e claustris strictis, quibus ante manebat,
Virgineas aures ubi sanctus dogmate sacrat.
Principis ad vultum, jussus, simul atque Ebroini
Pervenit. Statuunt extra quam parte sub una
Concilium, abstrusas res quaerunt atque futuras,
  Vers. 626.
114.1142A| Attentando pium; pandit quibus ordine cuncta
Illos quae maneat sententia praescia rerum,
Aut alios; citius finis haec cuncta probavit,
Quem contra torvus verbis sic fatur iniquis:
« Quid toties verbis te jactas, improbe, vanis?
Martyrii palmam speras te posse mereri?
Ut fueris dignus, sertam palmamque capessis.
Nulla corona datur vitae pro talibus actis,
Nec dignor tali te munere claudere metam
Claudis enim vitam properata morte, superbe. »
Dixerat infelix Ebroinus, mente revolvens
Illum quo dudum mundi destruxit honore,
Sic etiam coeli penitus depellit ab oris,
Illum quo mercede pia depellere gestit;
Longius aeternis adeo sed sanctus adhaesit.
Inde virum quemdam crebrata voce ciebat:
« Accipe, vinclorum claustris, Rotberte, ligare
Hunc studeas, inquit; veniet jam tempus ut illum,
Ut meruit, dignis poenis sub tartara mittam. »
Concitus ille capit parenda jussa jubentis,
114.1142B| Adque domum propriam cautus perducere certat.

XVIII. Quomodo beatus vir, vel ante martyrium, coelesti lumine donatur.

Passibus alternis certant dum carpere callem,
Protinus hunc fessum pedibus membrisque solutum,
Cerneret in mediis subito subsistere campis.
Cui miserans fert auxilium, seu pocula libat,
Dum pincerna parat placidum libare liquorem.
Splendidus artus enim veniens cum lumine magno,
E coelis radians flammis lux missa cucurrit,
Martyrisque caput supra blandita resedit;
Illaesos tetigit sancti, servatque capillos.
Hoc viso, timuere viri, vox faucibus haesit,
Erectae steteruntque comae, tremor occupat artus,
Singultisque crebris flatus seu viscera pulsat.
At se reversi rumpunt has pectore voces:
« Jam tandem, cultor Domini, dic, optime, nobis;
Ecce repente viam gradimur non passibus aequis,
114.1142C| Dum lux ecce volat labens a cardine coeli,
Nuncque tuum supra caput est fulgore corusco:
Territat haec cunctos, pedibus titubamus et omnes,
Nec simile e coelo signum conspeximus unquam,
In modum circli flagrans tua tempora cingit. »
Audiit hoc martyr, pronus prosternitur arvis,
Has Domino voces supplex, gratesque rependit:
« Arcibus aethereis resides qui regna tuendo,
Qui coeli fabricator ades, qui conditor orbis,
Orbem qui quadrum summa ditione gubernas;
Te veneror, tibi vota libens gratesque rependo,
Cujus haec jussu coelo lux missa cucurrit,
Tantum quod signum dignaris ferre super me. »
His animata piis plebes precordia mollit
Vocibus; ad Dominum toto cum corde reversi
Tribula spernentes, penitus meliora secuti,
Mortis iter vitant, coelestia regna requirunt.
Hos Domini famulus docuit quae sint pia jussa:
« Cernitis, o nati, instabilis quo machina rerum
114.1142D| Versatur, volitans liquidas ceu fumus in auras;
Sic pomposa ruit florentibus gloria mundi.
Nos vocat aula Dei cunctos, sedesque beata;
Angelici cupiunt sinibus gremiisque fovere
Nos propriis cives, ni mens nunc tarda tepescat.
Temnentes Dominum miseri sub tartara tendunt. »
Tunc famuli famulaeque simul, Rotpertus et uxor,
Tota domus, vatem casto venerantur amore;
  Vers. 689.
114.1143A| Errorem cuncti penitus sprevere priorem.
Actibus insistunt sanctis, Christumque frequentant.

XIX. Ultima sancti martyris passio ac viciorta.

Haec faciens martyr, post haec, non tempore longo,
At mortem sitiens justi mens effera semper
Nec furor insanus caedis, nec ira quievit,
Donec membra pii vatis mucrone feriret,
Artus atque neci tradat, fundatque cruorem.
Venit enim suprema dies, et passio sacra
Venit, quo famulum Dominus ditarier almis
Disposuit regnis, sanctum quoque ferret ad astra
Flatum, perciperet meritis ubi praemia sacra.
Ecce equites mittens Ebroinus prepete cursu,
Post tergum clypeis sancti ferroque minaces.
Dat sonitum tellus, altum quatit ungula putrem;
Frendit equus frenis, et concutit ora cruenta;
Exit aquosus humor, fervescit et ossibus ignis.
Usque domum properant Roberti quattuor apti,
114.1143B| Ut caperent vatem sanctum, quem denique captum,
Per nemora alta vehunt furtivis passibus, atque
Collibus ignotis repedant, ducuntque beatum.
Dum haec agerent, martyr subito compescuit illos;
Haec ait: « O nati spatiis ne erretis in istis;
Ecce fatigati, toties desistite tandem:
Adsum haud ignarus enim; consumite jussum,
Cursum hic ponam vitae finemque laborum.
Tempus adest citius; nati, nil jussa morate. »
Ecce repente ruunt, quarto superante superbo,
Ad plantas humiles terni, veniamque precantur:
« Criminibus nostris nunc indulgere rogamus,
Aiunt, nos benedic etiam, venerande sacerdos. »
Protinus ille manu extenta benedixerat illis.
Increpat hos quartus: « Procul hinc absistite, victi,
« Dixit. Sed quid agam? timida nunc canite mente.
Tende caput jugulo, dixit, vel cernua colla. »
Arduus ipse stetit, stricto mucrone coruscans.
Protinus ille genu fixit, palmasque tetendit,
Haec supplex precibus rogitans et sidera pulsans:
114.1143C| « Alme pater, genitum direxti ut crimina mundi
Tolleret, atque cruore pia jam vulnera sanet;
  Vers. 729.
114.1144A| Per quem te meruit mundus cognoscere verum
Auctorem, cuncto sublato errore vetusto.
Error abit vanus, caedunt figmenta deorum;
Gratia promta redit, venit cultura fidelis,
Orbis ubique colit, tellus quoque, pontus et astra:
Te pecudes, volucres, pisces qui flumina tranant,
Factorem verum testantur cuncta creasse.
Da veniam cunctis miserans, et parce inimicis
Omnibus atque istis, veri quia nescia corda
Gestant, saeva etiam ponunt tormenta necemque.
Haec propter, claris conspectibus, alme Redemtor,
Credo tuis me praesentari, et carpere vitam
Perpetuam hanc: animum placidis nunc accipe palmis. »
Armiger, his dictis, stricto caput abstulit ense:
Infaustis manibus sacrato sanguine terram
Perfudit. Victor clarum sic aethera scandit.
Continuo Dominus miracula magna peregit;
Ut Psalmista canit: « cuncti nunc cernite vultu.
Ecce suum Dominus sanctum magno ornat honore. »
114.1144B| Et, capite abscisso, superabat corpus in altum
Erectum, ut fertur, spatioso tempore, quantum
Unius horae metam sol scandit in axe.
Vividus ardor erat membris, calor ossa tenebat:
Impatiens homicida suis nam calcibus illum
Percussit, citius terra quo membra jacerent.
--Ensifer infelix, roseo maculate cruore
Martyris, et sacrum corpus qui calce petisti,
Nec licuit has te poenas impune tulisse,
Sed mox multiplici constrictus peste teneris
Daemonis, ac mediis flammis injectus anhelas.--
Fugit ab ore cinis, donec properavit ad umbras.
Conjugibus placuit, post haec clam membra sepulcris.
Tradere, praedictis, una cum veste respersa
Sanguine. Basilica conduntur membra sacrata
In modica; juxta fuerunt quo circiter annis
Binis, tecta solo latitantia mensibus et sex.
Ista die, certis jam signis gesta, secunda
Octoribus mensis, sollemnia credite vere.
Ingenio exiguo quaedam jam portio facta est
114.1144C| Florigerae vitae. Nunc libri terminus adsit
Hujus, et alterius demum repetatur origo.

  Vers. 768.

LIBER SECUNDUS. DE S. LEODEGARII MIRACULIS.
114.1143|
I. De miraculis sancti martyris ante ipsius corporis elevationem.
114.1143D|
Continet ille prior sacrati gesta libellus
Martyris, in carnis placidus quae tegmine gessit:
Exutus spoliis carnalibus, ecce secundus
Miris quae gessit virtutibus implicat acta.
Hactenus expressi vatis pia munera justi,
Arenti sermone quidem, sed pinguia gesta;
At plus illa sonant, calcatis, victor Olympo
Jam residens, vitiis, Domino tribuente, peregit,
Quae diversa piis signis manifesta tenentur.
Sermo, meae, formans, torpenti illabere linguae,
Cuncta prius, hominis labris, quam lingua sonaret
Carmine, quo passim multis ex pauca referret.
Saltim basilicae parvae servaverat aedes
Pervigil excubiis devota mente sacerdos.
Eminus aspiciens noctu, lanterna refulgens
  Vers. 783.
114.1144D| Apparet; hominum nullo subnixa ministro,
Ecce repente suis se flammis prodidit ultro.
Protinus hinc atque inde fluunt rumore venusto,
Martyris et nitido celebrant sermone sepulcrum:
Sed majora dehinc radiabant signa secuta.
Luminibus rediit caecatis munus amatum,
Et solido claudis firmantur robore plantae,
Auribus et gratus remeaverat aeris ictus;
Larva ruens atrox obsessi corporis artus
Liquerat, abscessu corpus mentemque levabat.
Claruit his primum virtutibus almus ubique.
Interea ecclesiae vigili duravit amore
Ad tumbam custos vatis; cui denique latro,
Nocte tenebrosa, rapuit res arte maligna,
Antea quae proprio congesserat ipse labore.
Illius et vacuas abiens fur deserit aedes,
Queiscum, quem tenuit reverenter, calceus unus

  Vers. 800.
114.1145A| Martyris ablatus fertur; sed clericus idem
Dum remeat, proprias mature ut viseret aedes,
Repperit exuviis spoliatam haspe acerram.
Concitus ille petit rediens veneranda sepulcra,
Crinibus extractis, et pugnis pectora tundens;
Nec caruere genae lacrymis, nec guttura pulsu;
Vociferans, lacrymans, nimio clamore ruebat,
Persistens supplex precibus, horisque diurnis
Addidit et noctem, rogitans sibi reddere censum.
Fur fessus rediit demens, onerante cothurno,
Invitus domino tandem spolia ampla rejecit.
At dominus servi patrat perjuria falsa:
Digna sed immitem sequitur mox ultio utrumque;
Nam dominus vitam celeri cum fine reliquit,
Et servus raptor poena damnatur acerba.

II. Ebroino nuntiantur miracula, ejusque invidia ac mors inopina referuntur.

Nec latuere diu crescentia signa dolosum
Diversa in populis Ebroinum; rumor ubique
114.1145B| Indiciis certis manifestat quod prius ille,
Invidia faciente, mala celaverat arte.
--Adspice, cum Domino martyr jam regnat in arce,
Invidiose, rapax, homicida, immitis, adulter:
Fulgescunt, radiant, flagrant, monstrantur, amantur
Signa pii vatis; virtus decorata nitescit.
Nunc, quid haec poteris falsa proferre loquela?
Quid, nisi corde gemis, tacitus pavitans, Ebroine.
Optatam e tumulo certat captare medelam
Quisque suis membris: sanis nam callibus iste,
Ille oculis radios gaudet remeasse serenos,
Expulsis tenebris, nocuo caruisse colore.
Ast alius triste exultat vomuisse venenum
Daemonis, et cunctos curat concessa potestas.
Indicio est regnare polo, cui tartara saeva
Promittis voluisse, tua est depulsa potestas.--
Talibus attonitus doluit signis Ebroinus;
Haec ait, ex imo rumpens hanc pectore vocem,
His questus lacrymis, dicens uxoris ad aures:
114.1145C| « Heu mihi! quid tantum populos celebrare sepulcrum
Audio? quid tantus plebis concursus ad illud
Pervehitur? Verum, conjux, an falsa videntur?
Estimo falsa magis vulgares ire per aures,
Martyra (quam?) dignas talem meruisse coronas:
Talibus auspiciis, credo, est delusa caterva.
Sed tamen, ut certos faciat nos, nuntius adsit,
Quique eat et redeat rapidis sub gressibus; ad nos
Certa ferens, dubios curet dissolvere nodos.
Unde, age, care comes, aliquis mittatur alumnus,
Pergat, et ad tumulum veniat qui cuncta requirat. »
Portitor, ad tumulum gradiens, se dicere jussit
Custodes, istis quae sit sententia firma
Rebus, quae populus resonat, qui vera fatentur.
Nuntius ille miser sanctum celebrare sepulcrum
Distulit, ac vacuas depromserat ore loquelas:
« Mortuus hic recubans vili sub cespite tectus,
Inquit, non poterit validam praestare medelam. »
Haec fatus vecors, pedibus mox perculit urnam
114.1145D| Despiciens, abiit. Confestim pestis iniqua
Corripit hunc, donec lacerans ac viscera torquens,
Tristibus exequiis vitam cum fine reliquit.
Non risere tuo adventu, nec gaudia portas,
His laetus dominis qui te misere, viator.
Disce tuis poenis nullum contemnere sanctum:
Sanctos qui temnit, dominum contemnere certum est;
Poplitibus melius flexis orasse beatum
Namque foret, plantis quam sacram tundere tumbam.
Pendulus expectans Ebroinus, portitor ad se
Quid ferat, et dubius, varia cum mente nutabat;
Ac secum tristis tacita cum voce susurrat:
« Cur cessat toties famulus qui missus abibat?
Cur etiam tardat remeans? vel non sine causa?
Aut istum suprema tulit sors, ut prius illum
  Vers. 870.
114.1146A| Qui caput ante suo vatis mucrone peremsit:
Illius in cineres extemplo membra redacta
Comperimus. Simili hic etiam nunc sorte tenetur.
Forsan poena sequax redeuntem perculit istum,
Et parili damno perduxerat usque favillam.
Quid facimus? late cujus nunc gloria crescit,
Nostra etiam nimium turpantur gesta priora.
Fama volat hujus, redolens rumore corusco;
Nosque rei, ferimur cunctorum vocibus acti.
Sed, ne forte magis placido sermone redundet
Hujus fama viri, conemur sorte sinistra
Objectare malas illi falsasque loquelas,
Ne nostrae in populo minuatur gloria laudis. »
Talia tractantem, maturis cursibus illum
Mors rapuit; saeva condebat fauce baratri,
Multos qui ad mortem stricto mucrone coegit:
Fervidus hunc gladius vita spoliavit et armis.
Est completa Dei veris sententia dictis,
Ut, cujus quicunque furens maculaverit artus,
Fundat et ipse suum, gladio feriente, cruorem.
114.1146B| Tali sed tandem multatum fine tyrannum
Sufficiat dixisse; dehinc jam caetera dicam.

III. Oritur tres inter episcopos de sancto martyre levando disputatio.

His ita transactis, virtus jam proditur alma
Martyris, et toto fragrabat fervida regno.
Utque focis cum thura calent, vel trita sinapis
Semina depromunt nitidum fragranter odorem,
Aut pilis gravidis herbae tunduntur olentes,
Et preciosa micant vasis unguenta cavatis;
Haud aliter rumore pio per quosque recurrens
Fama volat; populi miracula magna frequentant,
Aemula quae a multis celabat perfidia ante.
Interea regis magni defertur ad aures
Cunctorum vatum procerum quoque fama beata.
Occurrunt alacres certatim calle citato
Pontifices, clerus, monachi, majorque minorque:
114.1146C| Unanimis celebrat virtutes sexus uterque.
Clara salutiferi miracula martyris omnes
Laudibus astrigero jungunt trans nubila circlo.
Pontifices terni surgunt ex agmine tanto,
Vincianus et Ansoaldus et Ermanacharius,
Quorum quisque sui corpus decreverat esse
Juris, et e tumulo cupiunt auferre beatum:
« Ecce mei juris tellus tenet ossa sacrata,
Primus ait; requiem, hic dum sanctus astra petivit,
Ceperat, hic primum signis est proditus almis. »
« Talibus, alter ait, contendere desine verbis,
Frater; amata mihi manifestum est carne propinquum
Hunc fore; hunc aluit parochia quam rego praesul;
Hinc oriundus erat, sumsit primordia vitae:
Quare, jure mihi martyr conceditur almus. »
Tertius, his dictis, vatem compescit utrumque:
« Talibus adstantem verbis onerare catervam
Jam sinite, et potius tandem mea dicta tenete.
114.1146D| Quam praesul tenuit sedem, quam dogmate sacro
Instruxit felix, hanc sacrent membra beata,
Haec decet alterius sedis quo in sorte quiescat. »
Conticuere omnes, digitis simul ora premebant.
His dictis, melioris opem nanciscier optant
Consilii: statuunt precibus jejunia jungi.
His pariter certant summum pulsare Tonantem,
Cujus hunc meritis potius concedere vellet.
Totus namque dies hymnis extenditur almis,
Pervigili excubiis cura nox ipsa tenetur.
Post, ventura dies sacram cui tradere palmam
Depulsis, vellet tenebris, aurora rubebat:
Interea, et Phoebus rutilo surrexit ab ortu.
Pontifices aras ornant missasque celebrant,
Intentum populum sacro libamine pascunt,
  Vers. 943.
114.1147A| Inque tribus cartis et nomina scripta tenentur,
Quaeque sui vatis specialis epistola gestat
Nomen, et altaris medio sub tegmine tecta
Servantur. Sacris missis jam rite peractis,
Ignaro pariter solum jussere ministro
Pandere, quam meritis voluisset prendere cartam:
Cujuscumque Deus; citius qui jussa peregit.
Declarat prima Ansoaldum reddita luci
Pagina, ditatum tali mansisse talento.
Vocibus hunc cuncti dignum testantur honore
Tam caro, fuerat qui munera nactus;
Huic palmam laeti pariter dextramque dedere:
Indubii tandem litis retinacula linquunt.

IV. Quanta miracula per translationem sacri corporis, Pictavium usque, peracta.

Tunc famulus Domini fido mandavit alumno,
Olim quem martyr cauto nutrimine vexit,
Qui monachos rexit, martyr quos rexerat ante,
114.1147B| Audulfum vocitat quem nomine cura parentum,
Officium peragat laetus, vel jussa ministret,
Usque solum Pictavensem pia membra verenter
Ducat. « Perge celer, fratrum duc agmina tecum;
Precipitate moram, dixit; utrumque patronum
Hymnis ad propriam sedem portate canoris;
Ast ego forte domum miram requiemque dicabo. »
Perrexere citi, pastoris jussa jubentis
Perficiunt: onerant sacratis ossa canistris:
Optatis redeunt gaudenter callibus omnes.
Mox motis membris virtus non defuit ampla;
Sanati abscedunt diversis pestibus aegri,
Languida membra diu optatam tenuere medelam.
Altithrono grates, miracula tanta tuentes,
Adstantes referunt, et coeptum carpere callem
Disponunt. Sequitur vulgus seu turba pedestris
Quoque ruit, sanctis devota mente ministris
Se junxit, alacrisque cucurrit sexus uterque.
Illius ardebant sancta virtute beati,
Dignis martyrii ac meritis cupiunt benedici,
114.1147C| Qui feretri partem, sacrum qui tangere velum
Certabant, possint humeris quoque ferre beatum,
Luminibus, crucibus plures, clarisque lucernis,
Partibus alternis properabant Christicolarum;
Civibus angelicis aequant ac sidera pulsant,
Laudes thurifero nitidas fragrantur odore;
Quem validus morbus pressit, vel languor iniquus.
Aut quicunque diu vexatur peste gravante,
Si sacrum tetigit velum, sanctumque feretrum,
Sanatis rediit membris ac sospite gressu.
Vera fides faveat, si, falso errore remoto,
Dum vehitur spatiis veloci corpus ab ipsis
Cursu. Cujusdam vici jam tecta petebant,
Vultibus admoesti properabant ecce parentes,
Gestantes ulnis caecato lumine natam:
Temporibus septem vocis dispendia muta
Senserat, et membris jacuit defessa puella;
Quamque triplex jugiter damnabat corpore languor.
Dum cupiunt natam sancti vel fila feretri
114.1147D| Tangere, caeruleis properans nox venerat alis.
Illic interea fessam sopor altus habebat.
Advenisse viros narrat splendente colore
Huc geminos, aegram tali firmasse loquela:
« Ecce salus optata tibi, nec credere tardes,
Adveniet. » Sequitur medicina protinus illam.
Evigilans, oculos, gressum linguamque tenebat.
Mox sanata Deo laudes gratesque rependit
Quod meritis, vitae praesentis tempora longa,
Martyris, acciperet, veteri languore fugato.
Nec tibi parva salus, mulier, medicante beato
Martyre, daemonii, convenit, qui pectoris antra
Jam dudum tenuit, stringes, fugiente furore,
Dum traheris palmis geminis, geminisque lacertis
Vinclatis, feretri possis quo tangere peplum.
  Vers. 1013.
114.1148A| Nec paveas demens tanto languore resultans
Millia dona tamen currebant; ecce repente
Per sanctum Christi famulum, tangendo feretrum,
Spiritus infestus citius tua membra reliquit.
Inde viri variis laeti successibus aucti,
Urbis jam Toronum fulgentia tecta subibant:
Hinc praesul promtus, magna comitante caterva,
Obvius amplifico meritis processit honore,
Urbem per mediam nitens perducere corpus
Laudibus excelsis altus pulsatur olympus.
En mulier trahitur duris constricta catenis,
Insimulata viri proprii pro morte nefanda,
Amissura cito caram de corpore vitam,
Auxilium Dominus ni ferret forte misellae.
Martyris ecce pii cernens gestare feretrum,
Pervalido clamore boans hanc pectore vocem
Rumpens: « ecce meas poenas nunc respice clemens,
Leudegar, miseram digneris solvere vinclis
Injustis, ac tolle minas auferque malignam
114.1148B| Quae imminet injuste damnatae nunc mihi mortem.
Auxiliare, precor, veniam da, audique rogantem.
Tendo meas, martyr, supplex ad sidera palmas. »
Talibus illa tonans lacrymis: nam lora repente
Dissiliunt, collo palmis cedere catenae:
Obstupuere viri tortores atque recedunt;
Hinc procul innocuam tandem liquere puellam.
Hoc populus factum crebro sermone frequentat.

V. Tot prodigia, ac praecipue in agro Pictaviensi, quot vix sermo explicare queat.

Otia longa trahens animus torpendo tabescit;
Faucibus in mediis, pigris compressa labellis,
Lingua jacet; calamum digiti tractare venustum
Haud poterunt; oculi furvaque caligine mersi;
Flatibus aucta nimis terrenis mens manet ipsa.
Excute torporem, segnem depelle teporem;
Officium digiti solitum vel lingua loquelam
Da, Deus, ut captent; spiramina nota recurrant
Per venias ructant praecordia carmina sacra.
114.1148C| Non canimus pugnas acres, aut triste duellum
Hectoris infausti, pariterque immitis Achilli,
Quando argiva manus regnum destruxit avitum
Pergameum; diro maculatas sanguine taedas
Vel canimus, gemino statuunt quas carpere ferro
Turnus et Aeneas, falsos duxisse penates
Qui fertur, latus tenuit dum regna Latinus:
Sed potius canimus sanctorum sacra trophaea,
Sanguine qui proprio stabilem mereantur honorem.
Martyris intermissa diu miracula narrem,
Qui geminos propero cursu curavit egenos?
Claudus erat plantis, multis lassatus ab annis;
Pigrior atque diu marcescens, calle negato:
Nec valuit pedibus dilectum carpere gressum.
Advectus sanctum supplex in vota vocavit;
Optatam meruit gaudens plantis medicinam.
Accelerans mulier, morbo vexata maligno,
Deformes digitis curvis ad sidera palmas
Protendit manibus mediis: « Nunc aspice, martyr,
114.1148D| Ungula stat misere totiens infixa per artus,
Qualiter et membris cunctis augere dolorem
Non cessat, nocuum citius deserere pestem
Da, medicus Christi, da jam fomenta salutis. »
Continuo pestis maculans cum voce recessit,
Luridus atque color vadens sicca ossa reliquit,
Prisca redit manibus, Christi de munere, virtus.
Praesul ut audivit comitum properasse catervam,
Ad villam quamdam propria ditione dicatam,
Obvius, ut populo defesso alimenta ministrent,
Ansoaldus amore pio direxit alumnos:
« Ite, ait, et populo dapibus succurrite lasso;
Sint epulae cunctis large, sit copia panis;
Delicias praebete simul, clarumque liquorem
Quo corpus sanctum fas sit perferre citatim. »
  Vers. 1083.
114.1149A| Laetificata bonis tantis jam turba quievit.
Sed stupidam cunctis rem gesserat Arbiter altus;
Ille liquor duplis iterum remeaverat undis;
Dulcia musta madent, perque et sua vascula crescunt.
Nec claustris contenta suis, jam una per arva
Larga fluunt, rivis planum maduit pavimentum.
Additur et signo signum, miracula miris.
Inde petunt vicum veloci calle viando,
Quem juxta fluvius vasto sub gurgite tranat.
Hunc adiit fluvium gaudenter turba pedestris;
Vincenna et fluvius vocitatur Sannonavius.
Ecce minax tumuit mente stridente procella,
Ac per terga freti furiis agitata cucurrit.
Turbidus et pontus undis incanduit atris:
Auras ad superas nothus volvebat arenas.
Nec iteris spatium patuit, nec apta carinis
Fluctibus in mediis via: « cernitis, inquit (ut aequor?),
Personat e scopulis, magno se murmure miscent,
Et venti pariter parant confligere telis,
Inque vicem pugnis contendunt Eurus et Auster;
114.1149B| Montibus e summis undarum personat echo.
His ripis satius rapidum compescere gressum,
Quam tumidis, navi fracta, submergier undis.
Tandem desinite infidis vos credere ventis. »
At pater intrepidus rerum cui credita cura est:
« Haec vada nempe Deus poterit compescere, dixit,
Qui quondam ponti mandans confregerat iram:
--Tu, mare, cede loco, tumidique, silescite, venti. »
Prisca quies rediit, cessavit cerula ponti;--
Ipse etiam poterit commotos sternere fluctus.
Pergite fidentes, puppim submittite corpus. »
His gestis, cecidere minae, turbansque procella
Immitis conversa, in mite lympha quiescit.
Huc mulier peregrina, suo cum pignore caeco,
Accessit cupiens nato captare salutem.
Excubiis precibusque simul quo nocte sub ipsa
Martyris almifici medicantia membra quierunt
Pernoctans solita remearunt dona salute.
Sicque diu clausae reserantur fronte fenestrae.
Exsultat genitrix tantis ditata medelis.

VI. De miraculis in Pictaviensi urbe patratis.
114.1149C|
Jam suspensa diu praesul sua vota meretur;
Comperit adventum celeris propiasse catervae:
Obvius ipse sua tandem de sede propinquat,
Quocum perplures proceres comitantur heriles,
Clericus ordo simul monachorum examine pompa
Plebs, vulgus, pauper mixtus, vel sexus uterque,
Cum crucibus rutilis, claris cum thure lucernis;
Nubila cuncta tonant sursum, simul arva tremiscunt.
Quisque alium certat rapido praecurrere calle,
Cornua qui feretri tangat, qui fimbria pepli,
Qui subigat scapulis pondus, qui magna talenta
Ferre queat. Demum, suscepto pignore tanto,
Pictavem praesul laetus perrexit ad urbem.
Huc etiam venit mulier quae corpore toto,
Curvatis nervis, spectabat cernua terram,
Nec poterat sursum, annoso languore coacta,
Cervicem flexam, proprium vel tollere vultum.
114.1149D| « Et mihi, qui multis, martyr, concede salutem,
Largiris virtute Dei, » dixit resolute.
Corporeis poenis clarum reminiscitur orbem.
Mox soli Domino laudes gratesque rependit.
Gressibus inde petunt laetis sanctam Radegundem,
Quae meritis fulget sacris, super aethera nota;
Hic jacuit juvenis, diro torquente dolore,
Ignavus, gelidus, totis membrisque solutis:
  Vers. 1149.
114.1150A| Martyris et meritis surrexit hic quoque sanus.
Protinus agminibus sospes comes additur illis,
Prosperiore via, populi jam tecta subibat
Doctiloqui vatis, quondam qui schismate saevo
Hilarius propriis fuerat depulsus ab oris,
Falsa pio doctor verbo dum dogmata damnat,
Arrius infelix quae sparsit partibus orbis.
Lis fuerat talis cum haec orta [duobus],
Hilarius talem doctrinam pandit ab ore:
« Terna manet persona, Deo substantia simplex. »
Arrius ad ternas ternam conjunxit usiam.
Hic binos bino medicans languore repulso
Vir gelido jacuit stratis sub corpore segnis.
Luminibus fraudata diu sub nocte puella.
Ipsa puella sacram per haec permansit ad aram,
Officiis intenta piis, dum vita manebat;
Martyris et tumulum magno celebravit honore.

VII. Quibus miraculis S. Maxentii cellula, quam olim Leodegarius rexerat, illustratur.

114.1150B| Martyr amat placidam membris captare quietem,
Et statione frui, dudum quo rexerat agmen.
Jam tandem, praesul, nec linquas vota morari:
Perge celer, populi magno comitante triumpho;
Cornibus ipse humeros supplex subnecte feretri!
Exspectant patrem monachi remeare priorem:
Sedibus et placidis spectat Maxentius almus.
Ac secum refovere cupit jam membra beata.
Pontificis scapulis martyr subvectus abibat,
Dum spatiis largis numerosum occurrit ovile,
Queis alimenta prius sacrato dogmate praebet.
Suscepitque patrem monachorum laeta phalanges.
His igitur populis tantis admixta meabat
Femina; seminecem tristis sub pectore natum
(Huic flatus modicus tantum sub gutture mansit)
Gesserat, ac lacrimis oculos perfusa tenebat;
Vociferans genitrix supplex clamore peralto:
« Redde mihi natum, solum quia gesto cadaver,
Cerne infelicem matrem, nec jam modo matrem
Mors et ego inter nos pugnis confligimus, inquit.
114.1150C| Haec tenebris furibunda meum vult caedere natum:
Tu clemens, concede iterum resipiscere, martyr
Aut pariter coram capiat nos terra dehiscens;
Basia nec potero dilecti linquere nati. »
Ecce repente puer gracili cum voce respondit:
« Dic ubi sis, mater; me suscipe natum,
Adsum, mater ait, fili carissime. » Matri
Gaudia magna tulit geniti pro munere tanto.
Laetifica redit genitrix cum pignore sano.
Luscus adit quidam feretrum cum conjuge caeca.
Vir gestans oculum solum sub fronte serenum;
Conjux ambobus caruit, quam fune maritus
Ingratus toties tardo sub calle regebat.
Credula corde tum mulier, quod reddere possit
Amissum lumen martyr: sed vir dubitavit.
Vir dubius caruit posthaec sed lumine solo,
Ambobus mulier meritis donata recessit.
Sic infidus abit caecus, cernensque fidelis.
Nec sileam quae sint miracula facta beati
114.1150D| Maxenti septis. Monachorum haec agmina promta
Obvius ire parant patri, dum namque puella,
Officio cessante, jacens tardata quotannis
Membrorum, nomen sancti, rumore frequenti
Expressum, ut primum patulis simul auribus hausit,
Protinus una manus, proprio redeunte vigore
Post ternos soles, corpus, veniente beato,
Jam totum meruit solita gaudere salute.
  Vers. 1213.
114.1151A| Gaudia magna tuis, martyr, spectata reportas:
Te veniente, salus penetrans optata per omnes
Percurrit, nullus poterat consistere languor.
Ut primum tetigit veniens sacer atria sacra,
Capta oculis mulier splendenti reddita luci est,
Et puer infestus quem vexat daemonis ardor;
Femina hic etiam simili jactata furore,
Evomuere virus foedum cum sanguinis unda.
Annos per plures superat victura juventa.

VIII. Summa praecedentium miraculorum sylloge, ac tumuli delineatio.

Cuncta quis expediet calamo? sed singula carptim
Nunc placet ut tangam, descripta ex ordine, signa,
Quae gessit virtute Dei, jam redditus astris.
Unius horae spatium stat corpus in altum.
Percussor mediis flammis injectus anhelat;
Cernitur in medio noctis lanterna refulgens;
Custodis raptor rapuit res arte maligna:
Fuit mortem dominusque luit, sed reddita res est;
114.1151B| Morte abiit saeve, pedibus qui perculit urnam;
Auctorem gladius vita spoliavit et armis;
Oppressit litemque latenter epistola sumta;
Morbida septennis lumen linguamque recepit;
Spiritus infestus mulieris membra reliquit;
Morte caret conjux, falsa pro morte mariti;
Claudus abit plantis, multis lassatus ab annis;
Femina curvatis digitis sanata revixit;
Ecce liquor duplis iterum remeaverat undis;
Martyris adventu turbata procella quievit;
Et nato lumen meruit paupercula mater;
Cernua jam mulier solis reminiscitur orbem;
Solvitur et juvenis diro torquente dolore:
Curantur bini gelido sub corpore; pauper,
Luminibus fraudata diu sub nocte puella;
Seminecem meruit puerum jam vivere mater;
Sic infidus abit caecus, cernensque fidelis;
Corpore sic toto gaudet solidata puella;
Capta oculis mulier splendenti reddita luci;
  114.1151C| Vers. 1249.
114.1152A| Est puer ereptus quem vexat daemonis ardor;
Femina hic etiam simili jactata furore.
Gurgite de pelagi guttatim carpsimus ista,
Praeterita ingenio gracili sed plurima restant;
Scrutari poterit miracula cuncta relata
Quis, quamvis docili sensatus polleat arte,
Quae Domini famulus rutila virtute peregit?
Ad tumulum laeti calamum vertamus amoenum.
Sedibus ipsa suis tandem sunt ossa relata,
Ecclesiaeque sinu, pulchro tumulata sepulcro;
Hymnidicoque choro resonant hinc inde frequentes
Clericus et monachus, pariter juvenisque senexque,
Obsequiis devotus adesse majorque minorque,
Donec cuncta Dei famulo sunt rite peracta.
Pollet ecclesiae facies variante figura,
Parietibus dictincta suis a fronte quaternis,
Planius in longum muris producta gemellis;
Post haec arte manet populo fabricata decora;
Subter crypta sinu sacratam continet aram:
Postibus e summis, gradibus spatiatur ad illam.
114.1152B| Inde iterum scalis ad summas scanditur aedes;
Illic ara nitet fulvo constructa metallo:
Continet haec gremio sacro veneranda talenta.
Permeat inter has aras solidum pavimentum.
Hic requiem juxta placidis Maxentius almus
Aedibus accepit, servatque palatia sacra.
Pervius has una conjungens porticus aulas,
Quo monachi sacris recinunt concentibus hymnum.
Hoc tibi, magne Pater, devotus defero munus:
Haec domino namque tuus famulus tibi porrigit aera.
Magna queunt alii thesauri ferre talenta,
Inque tuas aurum gemmas transfundere gazas,
Argenti pondus pollent qui divite censu:
Quamvis frigidiora tegat praecordia sanguis,
Te tamen ardenti studio vult mens mea semper,
Teque libens veneror, supplex tua numina posco,
Meque tui juris famulum, Domine, esse fatebor.
Auxiliis solitis, martyr, me protege semper.

114.1152C| Vers. 1287.