Vulgata Clementina/Prologus Galeatus, sive in libros Regum praefatio

E Wikisource
(Redirectum de Vulgata Clementina/Hieronymi Prologus Galeatus)
Sine Nomine
Hieronymi Prologus Galeatus
sive in libros Regum

 Ordo librorum Hieronymus Paulino 

Viginti et duas litteras esse apud Hebræos, Syrorum quoque lingua et Chaldæorum testatur, quæ Hebræa magna ex parte confinis est. Nam et ipsi vigintiduo elementa habent eodem sono, sed diversis characteribus. Samaritani etiam Pentateuchum Moysi totidem litteris scriptitant, figuris tantum et apicibus discrepantes. Certumque est Esdram scribam, legisque doctorem, post captam Jerosolymam et instaurationem templi sub Zorobabel, alias litteras reperisse quibus nunc utimur, cum ad illud usque tempus iidem Samaritanorum et Hebræorum characteres fuerint. In libro quoque Numerorum hæc eadem supputatio, sub Levitarum, ac sacerdotum censu, mystice ostenditur.

Et nomen Domini tetragrammaton, in quibusdam Græcis voluminibus, usque hodie antiquis expressum litteris invenimus. Sed et psalmi, trigesimus sextus, et centesimus decimus, et centesimus undecimus, et centesimus decimus octavus, et centesimus quadragesimus quartus, quanquam diverso scribantur metro, tamen ejusdem numeri texuntur alphabeto. Et Jeremiæ lamentationes, et oratio ejus : Salomonis quoque in fine proverbia, ab eo loco in quo ait : Mulierem fortem quis inveniet ? iisdem alphabetis vel incisionibus supputantur. Porro quinque litteræ duplices apud Hebræos sunt, Caph, Mem, Nun, Pe, Sade, aliter enim scribuntur per has principia, medietatesque verborum, aliter fines. Unde et quinque a plerisque libri, duplices æstimantur, Samuel, Melachim, Dibre haiamim, Esdras, Jeremias, cum Cinoth, id est, lamentationibus suis. Quo modo igitur vigintiduo elementa sunt, per quæ scribimus Hebraice omne quod loquimur, et eorum initiis vox humana comprehenditur : ita viginti duo volumina supputantur, quibus quasi litteris et exordiis in Dei doctrina, tenera adhuc et lactens viri justi eruditur infantia.

Primus apud eos liber, vocatur בראסית Beresith : quem nos Genesim dicimus.

Secundus, ואלה סמות Veelle semoth : qui Exodus appellatur.

Tertius, ויקרא Vaiicra, id est Leviticus.

Quartus, וידבר Vajedabber, quem Numeros vocamus.

Quintus, אלה הדברים Elle haddebarim, qui Deuteronomium prænotatur. Hi sunt quinque libri Moysi, quos proprie תורה Thora, id est Legem appellant.

Secundum, prophetarum ordinem faciunt : et incipiunt ab Jesu filio Nave : qui apud eos יהוסע בן נון Josue ben Nun dicitur.

Deinde subtexunt סופטים Sophetim, id est Judicum librum. Et in eundem conpingunt Ruth : quia in diebus Judicum facta ejus narratur historia.

Tertius sequitur סמואל Samuel, quem nos Regum primum et secundum dicimus.

Quartus מלכים Melachim, id est Regum, quam ממלכות Mamlachot, id est Regnorum dicere. Non enim multarum gentium describit regna, sed unius Israelitici populi, qui tribubus duodecim continetur.

Quintus, est יסעיה Isaias.

Sextus, ירמיה Jeremias.

Septimus, יחזקאל Ezechiel.

Octavus, liber duodecim Prophetarum, : qui apud illos vocatur תרי עסר There asar.

Tertius ordo, Hagiographa possidet.

Et primus liber incipit a איוב Job.

Secundus a דוד David : quem quinque incisionibus, et uno Psalmorum volumine conprehendunt.

Tertius est סלמה Salomon, tres libros habens: Proverbia, quæ illi מסלי Misle, id est Parabolas appellant,

Quartus, Ecclesiastes, id est קוהלת Coheleth.

Quintus, Canticum canticorum, quem titulo סיר הסירים Sir hassirim prænotant.

Sextus, est דניאל Daniel.

Septimus, דברי הימים Dibre hajamim, id est Verba dierum, quod significantius Chronicon totius divinæ historiæ possumus appellare, qui liber apud nos Paralipomenon primus et secundus inscribitur.

Octavus עזרא Esdras, : qui et ipse similiter apud Græcos et Latinos in duos libros divisus est.

Nonus, אסתר Esther.

Atque ita fiunt pariter Veteris legis libri viginti duo : id est Moysi quinque, et Prophetarum octo, Hagiographorum novem. Quamquam nonnulli רות וקינות Ruth et Cinoth, inter Hagiographa scriptitent, et libros hos in suo putent numero supputandos : ac per hoc esse priscæ legis libros vigintiquattuor : quos sub numero viginti quattuor seniorum Apocalypsis Joannis inducit adorantes Agnum, et coronas suas prostratis vultibus offerentes : stantibus coram quattuor animalibus oculatis ante et retro, id est et in præteritum, et in futurum respicientibus, et indefessa voce clamantibus: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui futurus est.

Hic prologus Scripturarum quasi galeatum principium, omnibus libris quos de hebraeo vertimus in latinum, convenire potest : ut scire valeamus, quicquid extra hos est, inter apocrypha esse seponendum. Igitur Sapientia, quae vulgo Salomonis inscribitur, et Jesu filii Sirach liber, et Judith, et Tobias, et Pastor, non sunt in canone. Machabæorum primum librum, hebraicum reperi. Secundus, Græcus est : quod et ex ipsa phrasi probari potest. Quæ cum ita se habeant, obsecro te Lector, ne laborem meum, reprehensionem existimes antiquorum. In templo Dei offert unusquisque quod potest : alii aurum, argentum et lapides pretiosos : alii byssum, et purpuram et coccum offerunt et hyacinthum : nobiscum bene agitur, si obtulerimus pelles et caprarum pilos. Et tamen Apostolus contemptibiliora nostra magis necessaria judicat. Unde et tota illa tabernaculi pulchritudo, et per singulas species, Ecclesiæ praesentis futuræque distinctio, pellibus tegitur et ciliciis ardoremque solis et injuriam imbrium ea quæ viliora sunt, prohibent. Lege ergo primum Samuel, et Melachim meum : meum, inquam, meum. Quidquid enim crebrius vertendo, et emendando sollicitius et didicimus et tenemus, nostrum est. Et cum intellexeris quod antea nesciebas, vel interpretem me æstimato, si gratus es; vel Paraphrasten, si ingratus, quamquam mihi omnino conscius non sim, mutasse me quippiam de Hebraica veritate. Certe si incredulus es, lege Græcos codices et Latinos, et confer cum iis opusculis quæ nuper emendavimus : et ubicumque discrepare inter se videris, interroga quemlibet Hebræorum, cui magis accomodare debeas fidem : et si nostra firmaverit, puto quòd eum non æstimes conjectorem, ut in eodem loco mecum similiter divinarit.

Sed et vos famulas Christi rogo (quæ Domini discumbentis pretiosissima fidei myrrha ungitis caput, quæ nequaquam Salvatorem quæritis in sepulchro, quibus jam ad Patrem Christus ascendit), ut contra latrantes canes, qui adversum me rabido ore desæviunt, et circumeunt civitatem ; atque in eo se doctos arbitrantur si aliis detrahant, orationum vestrarum clypeos opponatis. Ego sciens humilitatem meam, illius semper sententiae recordabor, Dixi, custodiam vias meas : ut non delinquam in lingua mea [Psal. 38]. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me; obmutui, et humiliatus sum : et silui a bonis.