Migne Patrologia Latina Tomus 19
Carmen bucolicum
(PL 19 0797C) AEGON.
Quidnam, solivagus, Bucule, tristia
Demissis graviter luminibus, gemis?
Cur manant lacrymis largifluis genae?
Fac, ut norit amans tui.
BUCULUS.
Aegon, quaeso, sinas alta silentia 5
Aegris me penitus condere sensibus.
Nam vulnus reserat, qui mala publicat: Claudit, qui tacitum premit.
AEGON.
Contra est, quam loqueris: recta nec autumas:
Nam divisa, minus sarcina fit gravis: 10
Et quidquid tegitur, saevius incoquit.
Prodest sermo doloribus. (0797D)
BUCULUS.
Scis, Aegon, gregibus quam fuerim potens:
Ut totis pecudes fluminibus vagae
Complerent etiam concava vallium, 15Campos et iuga montium:
Nunc lapsae penitus spes opis est meae:
Et longus peperit quae labor omnibus
Vitae temporibus, perdita biduo.
Cursus tam citus est malis. 20
Haec iam dira lues serpere dicitur.
Pridem Pannonios, Illyricos quoque,
Et Belgas graviter stravit: et impio Cursu nos quoque nunc petit.
AEGON.
Sed tu qui solitus nosse salubribus 25
Succis, perniciem pellere noxiam:
Cur non, anticipans quae metuenda sunt, Admosti medicas manus? (0798D)
BUCULUS.
Tanti nulla metus pervia signa sunt,
Sed quod corripit, id morbus et opprimit: 30
Nec languere sinit, nec patitur moras.
Sic mors ante luem venit. (0799A)
Plaustris subdideram fortia corpora
Lectorum studio quo potui, boum,
Queis montis geminae consona tinnulo 35Concentu crepitacula,
Aetas consimilis, setaque concolor:
Mansuetudo eadem, robur idem fuit,
Et fatum, medio nam ruit aggere
Par victum parili nece. 40
Mollito penitus farra dabam solo.
Largis putris erat gleba liquoribus.
Sulcos perfacilis stiva tetenderat; Nusquam vomer inhaeserat:
Laevus bos subito labitur impetu, 45
Aestas quem domitum viderat altera. (0799B)
Tristem continuo desero coniugem, Nil iam plus metuens mali,
Dicto sed citius consequitur necem
Semper qui fuerat et integer, 50
Tunc longis quatiens ilia pulsibus, Victum deposuit caput.
AEGON.
Angor, discrucior, moereo, lugeo.
Damnis quippe tuis, non secus ac meis,
Pectus conficitur; sed tamen arbitror, 55Salvos esse greges tibi.
BUCULUS.
Illuc tendo miser, quo gravor acrius.
Nam solamen erat vel minimum mali,
Si fetura daret posterior mihi,
Quod praesens rapuit lues. 60
Sed quis vera putet? (0799C) progeniem quoque
Exstinctam pariter, vidi ego cernuam
Invicem gravidam, vidi animas duas Uno in corpore perditas.
Hic fontis renuens, graminis immemor, 65
Errat succiduo bucula poplite,
Nec longum refugit: sed graviter ruit Leti compede claudicans.
At parte ex alia, qui vitulus modo
Lascivas saliens texuerat vias, 70
Ut matrem subiit: mox ibi morbido Pestem traxit ab ubere.
Mater tristifico vulnere saucia,
Ut vidit vituli condita lumina:
Mugitus iterans, ac misere gemens, 75Lapsa est: et voluit mori. (0799D)
Tunc tamquam metuens, ne sitis aridas
Fauces opprimeret: sic quoque dum iacet
Admovit ubera mortuo.
Post mortem pietas viget. (0800A) 80
Hinc taurus solidi vir gregis, et pater,
Cervicis valida frontis et arduae,
Laetus dum sibimet plus nimio placet, Prato concidit herbido.
Quam multis foliis silva cadentibus 85
Nudatur gelidis tacta aquilonibus,
Quam densis fluitant velleribus nives Tam crebrae pecudum neces.
Nunc totum tegitur funeribus solum,
Inflantur tumidis corpora ventribus, 90
Albent lividulis lumina nubibus, Tenso crura rigent pede.
Iam circum volitant agmina tristium,
Dirarumque avium, iamque canum greges
Insistunt laceris visceribus frui. 95
Heu, cur non etiam meis! (0800B)
Quidnam, quaeso, quid est, quod vario modo
Fatum triste necis transilit alteros,
Affligitque alios? ne tibi Tityrus
Salvo laetus agit grege. 100
Ipsum contueor. Dic age, Tityre,
Quis te subripruit cladibus his Deus,
Ut pestes pecudum, quae populata sit Vicinos, tibi nulla sit?
TITYRUS.
Signum quod perhibent esse Crucis Dei: 105
Magnis qui colitur solus in urbibus
Christus, perpetui gloria Numinis, Cuius filius unicus.
Hoc signum mediis frontibus additum,
Cunctarum pecudum certa salus fuit. 110
Sic vero Deus hoc nomine praepotens Salvator vocitatus est. (0800C)
Fugit continuo saeva lues greges:
Morbis nil licuit. Si tamen hunc Deum
Exorare velis: credere sufficit. 115
Vocum sola fides iuvat.
Non ullis madida est ara cruoribus,
Nec morbus pecudum caede repellitur,
Sed simplex animi purificatio
Optatis fruitur bonis. 120
AEGON.
Haec si certa probas, Tityre, nil moror,
Quin veris famuler relligionibus.
Errorem veterem diffugiam libens: Nam fallax, et inanis est. (0800D)
Atque iam properat mens mea visere 125
Summi templa Dei: quin age, Bucule,
Non longam pariter congredimur viam, Christi et numen agnoscimus.
Et me consiliis iungite prosperis:
Nam cur addubitem, quin homini quoque 130
Signum prosit idem perpete saeculo, Quo vis morbida vincitur?