LexUniv:Iarchas

E Wikisource
Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Iarbas

Posterius
Iarchi

In Vicipaedia:

In Victionario:

IARCHAS, vel IARCAS, Indorum philosophorum princeps. Philostr. in vita Apoll. Tyanes. Eius septem annuli, quos Apollonio Thyaneo dono dedit, celebres sunt; quorum beneficio illum Iuventae nitorem praetulisse, quamvis iam centesimum Annum excessisset, auctor est Philostrat. l. 3. Cuiusmodi annulus Magicus Gygi fuit, quo circumacto habentem nemo cernebat, si vera sunt, quae de illo scribit Plato de Repub. l. 2. & eum sequutus Cic. Offic. l. 3. sicque tandem habuit potestatem, cum Orci galea, Ἄιδος κυνιῆ quâ qui indutus erat, omnes quidem videbat, ipse vero à nemine conspiciebatur, ut habet Zenob. Proverb. Quam ob causam & duo haec coniunguntur à Platone de Repub. l. 10. & post eum à Greg. Naz. 1. in Iul. De annulis Execesti, Phocensium Tyranni, suprà vidimus, ut & de eo, quem Eleazarus habuit Iudaeus, qui eius ope, coram Vespasiano Imp. multos à malo genio obsessos liberâsse traditur Iosepho Antiqq. Iud. l. 8. c. 2. Vide ubi de hoc Eliazaro: ut de istiusmodi annulis, qui malis geniis pellendis efficaces creduntur fuisse, ex Luciano in Philopseude; deque iis, quos apud eundem in Navig. vel Votis, Timolaus sibi optavit, nil addam. Pertinet in eundem censum annulus ille fatidicus, quo de successore Valentis Imp. quaesitum, apud Amm. Marcell. l. 29. c. 1. ubi totus ordo infandae illus decantationis prolixè descriptus extat. De annulis, in morbos valentibus, multa disserit Marcell. Empiric. c. 29. Alex item Trallian. l. 10. de Colico aff. cuius generis fuisse videtur is, quo S. Eduardus Angliae Rex Comitiali morbo laborantibus auxiliatus est, apud Carion. Chronic. l. 3. Atque hunc in usum apprimè facere inter gemmas dicuntur Achates & Iaspis viridis, ut de illo videre est apud Serv. P. Danielis in Paralip. ad Virg. l. 1. de isto, apud Paulum Aeginet de Re Med. l. 7. sub lit. Λ. & Aëtium Tetrabibli I. Serm. 2. c. 30. In recentiori Historia, memorabilis est annulus, in ore cuiusdam mulierculae mortuae inventus, cuius insano amore Car. Mag. Imp. olim captum fuisse memorant: cuius Historiae, quae à fabula non multùm abludit, meminit Steph. Paschas. des Recherches de la France l. 5. c. 31. testem laudans Franc. Petrarcham, cuius verba l. 1. Ep. 3. haec sunt: Vidi Aquensem Carol sedem & in templo marmoreo verendum barbaris gentibus illius Principis sepulchrum: ubi fabellam audivi non inamoenam cognitu, à quibusdam Templi sacerdotibus, quam scriptam mihi ostendêrunt; & posteà apud modernos scriptores accuratiùs etiam tractatum legi &c. paulò pòst: Carolum Regem, quem Magni cognomine aequare Pompeio & Alexandro audent, mulierculam quandam perditè ac efflictim amâsse, memorant. Eius blanditius enervatum, neglectâ famâ, cui plurimùm inservire consueverat, & posthabitis regni curis aliarum rerum omnium & postremò sui ipsius oblitum: diu nulla prorsus in re, nisi in illius amplexibus acquievisse, summa cum indignatione suorum ac dolore. Tandem, cùm iam spei nihil superesset, feminam ipsam malorum causam insperata mors abstulit: cuius rei ingens primùm in regia, sed latens gaudium fuit. Deinde dolor tantum priore gravior, quantum foediore morbo correptum Regis animum videbant: cuius nec morte lenitus furor, sed in ipsum obscoenum cadaver & exangue translatus est; quod balsamo & odoribus conditum, onustum gemmis & velatum purpurâ, diebus ac noctibus, tam miserabili quàm cupido fovebat amplexu --- Itaque cùm certatim ad eum, pro summis Regni negotiis, Legationes gentium, Praefectique & Provinciarum Praesides convenirent, is in lectulo suo miser, omnibus exclusis, ac obseratis foribus, amato corpusculo cohaerebat; amicam suam cerebrò velut spirantem responsuramque compellans ------ Erat ea tempestate in aula Coloniensis Antistes, vir (ut memorant) sanctitate & scientiâ clarus, nec non comitatus & consilii Regii prima vox, qui Domini sui statum miseratus, ubi animadvertit humanis remediis nihil agi, ad Deum conversus illum assiduè precari, in illo spem reponere, ab eo finem mali poscere, multo cum gemitu. Quod cùm diu fecisset, nec desiturus videretur, die quodam illustri miraculo recreatus est. Siquidem ex more sacrificanti &, post devotissimas preces, pectus & aram lacrymis implenti, de coelo vox insonuit, sub extinctae mulieris lingua furoris regii causam latere. Quo laetior, mox ad locum, ubi corpus erat, se proripuit, & iure nobilissimae familiaritatis regiae introgressus, os digito clam scrutatus gemmam perexiguo annulo inclusam, sub gelida rigentique lingua, repertam festinantibus avexit. Nec multò pòst rediens Carolus, & ex consuetudine, ad mortuam properans, repentè aridi cadaveris spectaculo percussus, obriguit exhorruitque contactum: auferri eam quantò ocyus ac sepeliri iubens. Inde totus in Antistitem conversus, illum amare, illum indies arctiùs amplecti: denique nihil nisi ex sententia illius agere, ab illo nec diebus nec noctibus avelli. Quod ubi sensit vir iustus ac prudens, optabilem fortè multis, sed onerosam sibi sarcinam abiicere statuit: veritusque ne si vel ad alterius manus perveniret, vel flammis consumeretur, domino suo aliquid periculi adferret, annulum in vicinae paludis praealtam voraginem demersit. Aquis fortè tum Rex cum Proceribus habitabat: ex eoque tempore cunctis civitatibus sedes illa praelata est &c. Vide Ioh. Kirchmann. de Ann. c. 21.