Ab Urbe Condita/liber XXXVII

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Fairytale left blue.png Liber XXXVI Liber XXXVIII Fairytale right blue.png

[1] L. Cornelio Scipione C. Laelio consulibus nulla prius secundum religiones acta in senatu res est quam de Aetolis. et legati eorum institerunt, quia breuem indutiarum diem habebant, et ab T. Quinctio, qui tum Romam ex Graecia redierat, adiuti sunt. Aetoli, ut quibus plus in misericordia senatus quam in causa spei esset, suppliciter egerunt, ueteribus benefactis noua pensantes maleficia. ceterum et praesentes interrogationibus undique senatorum, confessionem magis noxae quam responsa exprimentium, fatigati sunt, et excedere curia iussi magnum certamen praebuerunt. plus ira quam misericordia in causa eorum ualebat, quia non ut hostibus modo, sed tamquam indomitae et insociabili genti suscensebant. per aliquot dies cum certatum esset, postremo neque dari neque negari pacem placuit; duae condiciones iis latae sunt: uel senatui liberum arbitrium de se permitterent, uel mille talentum darent eosdemque amicos atque inimicos haberent. exprimere cupientibus, quarum rerum in se arbitrium senatui permitterent, nihil certi responsum est. ita infecta pace dimissi urbe eodem die, Italia intra quindecim dies excedere iussi.

Tum de consulum prouinciis coeptum agi est. ambo Graeciam cupiebant. multum Laelius in senatu poterat. is, cum senatus aut sortiri aut comparare inter se prouincias consules iussisset, elegantius facturos dixit, si iudicio patrum quam si sorti eam rem permisissent. Scipio responso ad hoc dato cogitaturum, quid sibi faciendum esset, cum fratre uno locutus iussusque ab eo permittere audacter senatui, renuntiat collegae facturum se, quod is censeret. cum res aut noua aut uetustate exemplorum memoriae iam exoletae relata expectatione certaminis senatum erexisset, P. Scipio Africanus dixit, si L. Scipioni fratri suo prouinciam Graeciam decreuissent, se <ei> legatum iturum. haec uox magno adsensu audita sustulit certamen; experiri libebat, utrum plus regi Antiocho in Hannibale uicto an in uictore Africano consuli legionibusque Romanis auxilii foret; ac prope omnes Scipioni Graeciam, Laelio Italiam decreuerunt.

[2] Praetores inde prouincias sortiti sunt, L. Aurunculeius urbanam, Cn. Fuluius peregrinam, L. Aemilius Regillus classem, P. Iunius Brutus Tuscos, M. Tuccius Apuliam et Bruttios, C. Atinius Siciliam. consuli deinde, cui Graecia prouincia decreta erat, ad eum exercitum, quem a M'. Acilio--duae autem legiones erant-- accepturus esset, in supplementum addita peditum ciuium Romanorum tria milia, equites centum, et socium Latini nominis quinque milia, equites ducenti; et adiectum, ut, cum in prouinciam uenisset, si e re publica uideretur esse, exercitum in Asiam traiceret. alteri consuli totus nouus exercitus decretus, duae legiones Romanae et socium Latini nominis quindecim milia peditum, equites sexcenti. exercitum ex Liguribus Q. Minucius--iam enim confectam prouinciam scripserat et Ligurum omne nomen in deditionem uenisse--traducere in Boios et P. Cornelio proconsuli tradere iussus ex agro, quo uictos bello multauerat, Boios deducenti. duae urbanae legiones, quae priore anno conscriptae erant, M. Tuccio praetori datae et socium ac Latini nominis peditum quindecim milia et equites sexcenti ad Apuliam Bruttiosque obtinendos. A. Cornelio superioris anni praetori, qui Bruttios cum exercitu obtinuerat, imperatum, si ita consuli uideretur, ut legiones in Aetoliam traiectas M'. Acilio traderet, si is manere ibi uellet; si Acilius redire Romam mallet, ut A. Cornelius cum eo exercitu in Aetolia remaneret. C. Atinium Labeonem prouinciam Siciliam exercitumque a M. Aemilio accipere placuit et in supplementum scribere ex ipsa prouincia, si uellet, peditum duo milia et centum equites. P. Iunius Brutus in Tuscos exercitum nouum, legionem unam Romanam et decem milia socium ac Latini nominis scribere et quadringentos equites; L. Aemilius, cui maritima prouincia erat, uiginti naues longas et socios naualis a M. Iunio praetore superioris anni accipere iussus et scribere ipse mille naualis socios, duo milia peditum; cum iis nauibus militibusque in Asiam proficisci et classem a C. Liuio accipere. duas Hispanias Sardiniamque obtinentibus prorogatum in annum imperium est et idem exercitus decreti. Siciliae Sardiniaeque binae aeque <ac> proximo anno decumae frumenti imperatae; Siculum omne frumentum in Aetoliam ad exercitum portari iussum, ex Sardinia pars Romam pars in Aetoliam, eodem quo Siculum.

[3] Priusquam consules in prouincias proficiscerentur, prodigia per pontifices procurari placuit. Romae Iunonis Lucinae templum de caelo tactum erat ita, ut fastigium ualuaeque deformarentur; Puteolis pluribus locis murus et porta fulmine icta et duo homines exanimati; Nursiae sereno satis constabat nimbum ortum; ibi quoque duos liberos homines exanimatos; terra apud se pluuisse Tusculani nuntiabant, et Reatini mulam in agro suo peperisse. ea procurata, Latinaeque instauratae, quod Laurentibus carnis, quae dari debet, data non fuerat. supplicatio quoque earum religionum causa fuit quibus diis decemuiri ex libris ut fieret ediderunt. decem ingenui, decem uirgines, patrimi omnes matrimique, ad id sacrificium adhibiti, et decemuiri nocte lactentibus rem diuinam fecerunt. P. Cornelius Scipio Africanus, priusquam proficisceretur, fornicem in Capitolio aduersus uiam, qua in Capitolium escenditur, cum signis septem auratis et equis duobus et marmorea duo labra ante fornicem posuit.

Per eosdem dies principes Aetolorum tres et quadraginta, inter quos Damocritus et frater eius erant, ab duabus cohortibus missis a M'. Acilio Romam deducti et in Lautumias coniecti sunt. cohortes inde ad exercitum redire L. Cornelius consul iussit. --legati ab Ptolomaeo et Cleopatra regibus Aegypti gratulantes, quod M'. Acilius consul Antiochum regem Graecia expulisset, uenerunt adhortantesque, ut in Asiam exercitum traicerent: omnia perculsa metu non in Asia modo sed etiam in Syria esse; reges Aegypti ad ea, quae censuisset senatus, paratos fore. gratiae regibus actae; legatis munera dari iussa in singulos quaternum milium aeris.

[4] L. Cornelius consul peractis, quae Romae agenda erant, pro contione edixit, ut milites, quos ipse in supplementum scripsisset, quique in Bruttiis cum A. Cornelio propraetore essent, ut hi omnes idibus Quinctilibus Brundisium conuenirent. item tres legatos nominauit, Sex. Digitium L. Apustium C. Fabricium Luscinum, qui ex ora maritima undique nauis Brundisium contraherent; et omnibus iam paratis paludatus ab urbe est profectus. ad quinque milia uoluntariorum, Romani sociique, qui emerita stipendia sub imperatore P. Africano habebant, praesto fuere exeunti consuli et nomina dederunt. per eos dies, quibus est profectus ad bellum consul, ludis Apollinaribus, a. d. quintum idus Quinctiles caelo sereno interdiu obscurata lux est, cum luna sub orbem solis subisset. et L. Aemilius Regillus, cui naualis prouincia euenerat, eodem tempore profectus est. L. Aurunculeio negotium ab senatu datum est, ut triginta quinqueremes, uiginti triremes faceret, quia fama erat Antiochum post proelium nauale maiorem classem aliquanto reparare.

Aetoli, postquam legati ab Roma rettulerunt nullam spem pacis esse, quamquam omnis ora maritima eorum, quae in Peloponnesum uersa est, depopulata ab Achaeis erat, periculi magis quam damni memores, ut Romanis intercluderent iter, Coracem occupauerunt montem; neque enim dubitabant ad oppugnationem Naupacti eos principio ueris redituros esse. Acilio, quia id expectari sciebat, satius uisum est inopinatam adgredi rem et Lamiam oppugnare; nam et a Philippo prope ad excidium adductos esse, et tunc eo ipso, quod nihil tale timerent, opprimi incautos posse. profectus ab Elatia primum in hostium terra circa Spercheum amnem posuit castra; inde nocte motis signis prima luce corona moenia est adgressus.

[5] Magnus pauor ac tumultus, ut in re improuisa, fuit. constantius tamen, quam quis facturos crederet, in tam subito periculo, cum uiri propugnarent, feminae tela omnis generis saxaque in muros gererent, iam multifariam scalis appositis urbem eo die defenderunt. Acilius signo receptui dato suos in castra medio ferme die reduxit; et tunc cibo et quiete refectis corporibus, priusquam praetorium dimitteret, denuntiauit, ut ante lucem armati paratique essent; nisi expugnata urbe se eos in castra non reducturum. eodem tempore, quo pridie, pluribus locis adgressus, cum oppidanos iam uires, iam tela, iam ante omnia animus deficeret, intra paucas horas urbem cepit. ibi partim diuendita partim diuisa praeda, consilium habitum, quid deinde faceret. nemini ad Naupactum iri placuit occupato ad Coracem ab Aetolis saltu. ne tamen segnia aestiua essent et Aetoli non impetratam pacem ab senatu nihilo minus per suam cunctationem haberent, oppugnare Acilius Amphissam statuit. ab Heraclea per Oetam exercitus eo deductus. cum ad moenia castra posuisset, non corona, sicut Lamiam, sed operibus oppugnare urbem est adortus. pluribus simul locis aries admouebatur, et cum quaterentur muri, nihil aduersus tale machinationis genus parare aut comminisci oppidani conabantur; omnis spes in armis et audacia erat; eruptionibus crebris et stationes hostium et eos ipsos, qui circa opera et machinas erant, turbabant.

[6] Multis tamen locis decussus murus erat, cum adlatum est successorem Apolloniae exposito exercitu per Epirum ac Thessaliam uenire. cum tredecim milibus peditum et quingentis equitibus consul ueniebat. iam in sinum Maliacum uenerat; et praemissis Hypatam, qui tradere urbem iuberent, postquam nihil responsum est nisi ex communi Aetolorum decreto facturos, ne teneret se oppugnatio Hypatae nondum Amphissa recepta, praemisso fratre Africano Amphissam ducit. sub aduentum eorum oppidani relicta urbe--iam enim magna ex parte moenibus nudata erat--in arcem, quam inexpugnabilem habent, omnes armati atque inermes concessere. consul sex milia fere passuum inde posuit castra. eo legati Athenienses primum ad P. Scipionem praegressum agmen, sicut ante dictum est, deinde ad consulem uenerunt, deprecantes pro Aetolis. clementius responsum ab Africano tulerunt, qui causam relinquendi honeste Aetolici belli quaerens Asiam et regem Antiochum spectabat, iusseratque Athenienses non Romanis solum, ut pacem bello praeferrent, sed etiam Aetolis persuadere. celeriter auctoribus Atheniensibus frequens ab Hypata legatio Aetolorum uenit, et spem pacis eis sermo etiam Africani, quem priorem adierunt, auxit, commemorantis multas gentes populosque in Hispania prius, deinde in Africa in fidem suam uenisse; in omnibus se maiora clementiae benignitatisque quam uirtutis bellicae monumenta reliquisse. perfecta uidebatur res, cum aditus consul idem illud responsum rettulit, quo fugati ab senatu erant. eo tamquam nouo cum icti Aetoli essent--nihil enim nec legatione Atheniensium nec placido Africani responso profectum uidebant--, referre ad suos dixerunt uelle.

[7] Reditum inde Hypatam est, nec consilium expediebatur; nam neque, unde mille talentum daretur, erat, et permisso libero arbitrio ne in corpora sua saeuiretur, metuebant. redire itaque eosdem legatos ad consulem et Africanum iusserunt et petere, ut, si dare uere pacem, non tantum ostendere, frustrantes spem miserorum uellent, aut ex summa pecuniae demerent aut permissionem extra ciuium corpora fieri iuberent. nihil impetratum ut mutaret consul; et ea quoque irrita legatio dimissa est. secuti et Athenienses sunt; et princeps legationis eorum Echedemus fatigatos tot repulsis Aetolos et complorantis inutili lamentatione fortunam gentis ad spem reuocauit auctor indutias sex mensium petendi, ut legatos mittere Romam possent: dilationem nihil ad praesentia mala, quippe quae ultima essent, adiecturam; leuari per multos casus tempore interposito praesentis clades posse. auctore Echedemo idem missi; prius P. Scipione conuento, per eum indutias temporis eius, quod petebant, ab consule impetrauerunt. et soluta obsidione Amphissae M'. Acilius tradito consuli exercitu prouincia decessit, et consul ab Amphissa Thessaliam repetit, ut per Macedoniam Thraeciamque duceret in Asiam.

Tum Africanus fratri: 'iter, quod insistis, L. Scipio, ego quoque approbo; sed totum id uertitur in uoluntate Philippi, qui si imperio nostro fidus est, et iter et commeatus et omnia, quae in longo itinere exercitus alunt iuuantque, nobis suppeditabit; si is destituit, nihil per Thraeciam satis tutum habebis; itaque prius regis animum explorari placet. optime explorabitur, si nihil ex praeparato agentem opprimet qui mittetur.' Ti. Sempronius Gracchus, longe tum acerrimus iuuenum, ad id delectus per dispositos equos prope incredibili celeritate ab Amphissa--inde enim est dimissus--die tertio Pellam peruenit. in conuiuio rex erat et in multum uini processerat; ea ipsa remissio animi suspicionem dempsit nouare eum quicquam uelle. et tum quidem comiter acceptus hospes, postero die commeatus exercitui paratos benigne, pontes in fluminibus factos, uias, ubi transitus difficiles erant, munitas uidit. haec referens eadem, qua ierat, celeritate Thaumacis occurrit consuli. inde certiore et maiore spe laetus exercitus ad praeparata omnia in Macedoniam peruenit. uenientis regio apparatu et accepit et prosecutus est rex. multa in eo et dexteritas et humanitas uisa, quae commendabilia apud Africanum erant, uirum sicut ad cetera egregium, ita a comitate, quae sine luxuria esset, non auersum. inde non per Macedoniam modo sed etiam Thraeciam prosequente et praeparante omnia Philippo ad Hellespontum peruentum est.

[8] Antiochus post naualem ad Corycum pugnam cum totam hiemem liberam in apparatus terrestris maritimosque habuisset, classi maxume reparandae, ne tota maris possessione pelleretur, intentus fuerat. succurrebat superatum se, cum classis afuisset Rhodiorum; quodsi ea quoque--nec commissuros Rhodios, ut iterum morarentur--certamini adesset, magno sibi nauium numero opus fore, ut uiribus et magnitudine classem hostium aequaret. itaque et Hannibalem in Syriam miserat ad Phoenicum accersendas naues, et Polyxenidam, quo minus prospere res gesta erat, eo enixius et eas, quae erant, reficere et alias parare naues iussit. ipse in Phrygia hibernauit undique auxilia accersens. etiam in Gallograeciam miserat; bellicosiores ea tempestate erant, Gallicos adhuc, nondum exoleta stirpe gentis, seruantes animos. filium Seleucum in Aeolide reliquerat cum exercitu ad maritimas continendas urbes, quas illinc a Pergamo Eumenes, hinc a Phocaea Erythrisque Romani sollicitabant. classis Romana, sicut ante dictum est, ad Canas hibernabat; eo media ferme hieme rex Eumenes cum duobus milibus peditum, equitibus quingentis uenit. is cum magnam praedam agi posse dixisset ex agro hostium, qui circa Thyatiram esset, hortando perpulit Liuium, ut quinque milia militum secum mitteret. missi ingentem praedam intra paucos dies auerterunt.

[9] Inter haec Phocaeae seditio orta quibusdam ad Antiochum multitudinis animos auocantibus. grauia hiberna nauium erant, graue tributum, quod togae quingentae imperatae erant cum quingentis tunicis, grauis etiam inopia frumenti, propter quam naues quoque et praesidium Romanum excessit. tum uero liberata metu factio erat, quae plebem in contionibus ad Antiochum trahebat; senatus et optimates in Romana societate perstandum censebant; defectionis auctores plus apud multitudinem ualuerunt. Rhodii, quo magis cessatum priore aestate erat, eo maturius aequinoctio uerno eundem Pausistratum classis praefectum cum sex et triginta nauibus miserunt. iam Liuius a Canis cum triginta nauibus <suis> et septem quadriremibus, quas secum Eumenes rex adduxerat, Hellespontum petebat, ut ad transitum exercitus, quem terra uenturum opinabatur, praepararet, quae opus essent. in portum, quem uocant Achaeorum, classem primum aduertit; inde Ilium escendit, sacrificioque Mineruae facto legationes finitimas ab Elaeunte et Dardano et Rhoeteo, tradentis in fidem ciuitatis suas, benigne audiuit. inde ad Hellesponti fauces nauigat et decem nauibus in statione contra Abydum relictis cetera classe in Europam ad Sestum oppugnandam traiecit. iam subeuntibus armatis muros fanatici Galli primum cum sollemni habitu ante portam occurrunt; iussu se matris deum famulos deae uenire memorant ad precandum Romanum, ut parceret moenibus urbique. nemo eorum uiolatus est. mox uniuersus senatus cum magistratibus ad dedendam urbem processit. inde Abydum traiecta classis. ubi cum temptatis per colloquia animis nihil pacati responderetur, ad oppugnationem sese expediebant.

[10] Dum haec in Hellesponto geruntur, Polyxenidas regius praefectus--erat autem exul Rhodius--cum audisset profectam ab domo popularium suorum classem, et Pausistratum praefectum superbe quaedam et contemptim in se contionantem dixisse, praecipuo certamine animi aduersus eum sumpto nihil aliud dies noctesque agitabat animo, quam ut uerba magnifica eius rebus confutaret. mittit ad eum hominem et illi notum, qui diceret et se Pausistrato patriaeque suae magno usui, se liceat, fore, et a Pausistrato se restitui in patriam posse. cum, quonam modo ea fieri possent, mirabundus Pausistratus percunctaretur, fidem petenti dedit agendae communiter rei aut tegendae silentio. tum internuntius: regiam classem aut totam aut maiorem <eius> partem Polyxenidam traditurum ei; pretium tanti meriti nullum aliud pacisci quam reditum in patriam. magnitudo rei nec ut crederet nec ut aspernaretur dicta effecit. Panhormum Samiae terrae petit, ibique ad explorandam rem, quae oblata erat, substitit. ultro citroque nuntii cursare, nec fides ante Pausistrato facta est, quam coram nuntio eius Polyxenidas sua manu scripsit se ea, quae pollicitus esset, facturum signoque suo impressas tabellas misit. eo uero pignore uelut auctoratum sibi proditorem ratus est: neque enim eum, qui sub rege uiueret, commissurum fuisse, ut aduersus semet ipsum indicia manu sua testata daret. inde ratio simulatae proditionis composita. omnium se rerum apparatum omissurum Polyxenidas dicere; non remigem, non socios naualis ad classem frequentis habiturum; subducturum per simulationem reficiendi quasdam naues, alias in propinquos portus dimissurum; paucas ante portum Ephesi in salo habiturum, quas, si exire res cogeret, obiecturus certamini foret. quam neglegentiam Polyxenidam in classe sua habiturum Pausistratus audiuit, eam ipse extemplo habuit, partem nauium ad commeatus accersendos Halicarnassum, partem Samum ad urbem misit, <ipse ad Panhormum mansit,> ut paratus esset, cum signum adgrediendi a proditore accepisset. Polyxenidas augere simulando errorem; subducit quasdam naues, alias uelut subducturus esset, naualia reficit; remiges ex hibernis non Ephesum accersit, sed Magnesiam occulte cogit.

[11] Forte quidam Antiochi miles, cum Samum rei priuatae causa uenisset, pro speculatore deprehensus deducitur Panhormum ad praefectum. is percunctanti, quid Ephesi ageretur, incertum metu an erga suos haud sincera fide, omnia aperit: classem instructam paratamque in portu stare; remigium omne Magnesiam [ad Sipylum] missum; perpaucas naues subductas esse et naualia detegi; numquam intentius rem naualem administratam esse. haec ne pro ueris audirentur, animus errore et spe uana praeoccupatus fecit. Polyxenidas satis omnibus comparatis, nocte remige a Magnesia accersito, deductisque raptim, quae subductae erant, nauibus, cum diem non tam apparatu absumpsisset, quam quod conspici proficiscentem classem nolebat, post solis occasum profectus septuaginta nauibus tectis uento aduerso ante lucem Pygela portum tenuit. ibi cum interdiu ob eandem causam quiesset, nocte in proxima Samiae terrae traiecit. hinc Nicandro quodam archipirata quinque nauibus tectis Palinurum iusso petere, atque inde armatos, qua proximum per agros iter esset, Panhormum ad tergum hostium ducere, ipse interim classe diuisa, ut ex utraque parte fauces portus teneret, Panhormum petit. Pausistratus primo ut in re necopinata turbatus parumper, deinde uetus miles celeriter collecto animo terra melius arceri quam mari hostes posse ratus, armatos duobus agminibus ad promunturia, quae cornibus obiectis ab alto portum faciunt, ducit, inde facile telis ancipitibus hostem summoturus. id inceptum eius Nicander a terra uisus cum turbasset, repente mutato consilio naues conscendere omnis iubet. tum uero ingens pariter militum nautarumque trepidatio orta, et uelut fuga in naues fieri, cum se mari terraque simul cernerent circumuentos. Pausistratus unam uiam salutis esse ratus, si uim facere per fauces portus atque erumpere in mare apertum posset, postquam conscendisse suos uidit, sequi ceteris iussis princeps ipse concitata naue remis ad ostium portus tendit. superantem iam fauces nauem eius Polyxenidas tribus quinqueremibus circumsistit. nauis rostris icta supprimitur; telis obruuntur propugnatores, inter quos et Pausistratus impigre pugnans interficitur. nauium reliquarum ante portum aliae, aliae in portu deprensae, quaedam a Nicandro, dum moliuntur a terra, captae; quinque tantum Rhodiae naues cum duabus Cois effugerunt terrore flammae micantis uia sibi inter confertas naues facta; contis enim binis a prora prominentibus trullis ferreis multum conceptum ignem prae se portabant. Erythraeae triremes cum haud procul a Samo Rhodiis nauibus, quibus ut essent praesidio ueniebant, obuiae fugientibus fuissent, in Hellespontum ad Romanos cursum auerterunt. sub idem tempus Seleucus proditam Phocaeam porta una per custodes aperta recepit; et Cyme aliaeque eiusdem orae urbes ad eum metu defecerunt.

[12] Dum haec in Aeolide geruntur, Abydus cum per aliquot dies obsidionem tolerasset praesidio regio tutante moenia, iam omnibus fessis Philota quoque praefecto praesidii permittente magistratus eorum cum Liuio de condicionibus tradendae urbis agebant. rem distinebat, quod, utrum armati an inermes emitterentur regii, parum conueniebat. haec agentibus cum interuenisset nuntius Rhodiorum cladis, emissa de manibus res est; metuens enim Liuius, ne successu tantae rei inflatus Polyxenidas classem, quae ad Canas erat, opprimeret, Abydi obsidione custodiaque Hellesponti extemplo relicta naues, quae subductae Canis erant, deduxit; et Eumenes Elaeam uenit. Liuius omni classe, cui adiunxerat duas triremes Mitylenaeas, Phocaeam petit. quam cum teneri ualido regio praesidio audisset, nec procul Seleuci castra esse, depopulatus maritimam oram, et praeda maxime hominum raptim in naues imposita tantum moratus, dum Eumenes cum classe adsequeretur, Samum petere intendit. Rhodiis primo audita clades simul pauorem simul luctum ingentem fecit; nam praeter nauium militumque iacturam, quod floris, quod roboris in iuuentute fuerat, amiserant, multis nobilibus secutis inter cetera auctoritatem Pausistrati, quae inter suos merito maxima erat; deinde, quod fraude capti, quod a ciue potissimum suo forent, in iram luctus uertit. decem extemplo naues, et diebus post paucis decem alias praefecto omnium Eudamo miserunt, quem aliis uirtutibus bellicis haudquaquam Pausistrato parem, cautiorem, quo minus animi erat, ducem futurum credebant. Romani et Eumenes rex in Erythraeam primum classem applicuerunt. ibi noctem unam morati postero die Corycum [Pelorum] promunturium tenuerunt. inde cum in proxima Samiae uellent traicere, non expectato solis ortu, ex quo statum caeli notare gubernatores possent, in incertam tempestatem miserunt. medio in cursu, aquilone in septentrionem uerso, exasperato fluctibus mari iactari coeperunt.

[13] Polyxenidas Samum petituros ratus hostis, ut se Rhodiae classi coniungerent, ab Epheso profectus primo ad Myonnesum stetit; inde ad Macrin, quam uocant, insulam traiecit, ut praeteruehentis classis si quas aberrantis ex agmine naues posset aut postremum agmen opportune adoriretur. postquam sparsam tempestate classem uidit, occasionem primo adgrediendi ratus, paulo post increbrescente uento et maiores iam uoluente fluctus, quia peruenire se ad eos uidebat non posse, ad Aethaliam insulam traiecit, ut inde postero die Samum ex alto petentis nauis adgrederetur. Romani, pars exigua, primis tenebris portum desertum Samiae tenuerunt, classis cetera nocte tota in alto iactata in eundem portum decurrit. ibi ex agrestibus cognito hostium naues ad Aethaliam stare, consilium habitum, utrum extemplo decernerent, an Rhodiam expectarent classem. dilata re--ita enim placuit--Corycum, unde uenerant, traiecerunt. Polyxenidas quoque, cum frustra stetisset, Ephesum rediit. tum Romanae naues uacuo ab hostibus mari Samum traiecerunt. eodem et Rhodia classis post dies paucos uenit. quam ut expectatam esse appareret, profecti extemplo sunt Ephesum, ut aut decernerent nauali certamine, aut, si detractaret hostis pugnam, quod plurimum intererat ad animos ciuitatium, timoris confessionem exprimerent. contra fauces portus instructa in frontem nauium acie stetere. postquam nemo aduersus ibat, classe diuisa pars in salo ad ostium portus in ancoris stetit, pars in terram milites exposuit. in eos [iam] ingentem praedam late depopulato agro agentis Andronicus Macedo, qui in praesidio Ephesi erat, iam moenibus appropinquantis eruptionem fecit, exutosque magna parte praedae ad mare ac naues redegit. postero die insidiis medio ferme uiae positis ad eliciendum extra moenia Macedonem Romani ad urbem agmine iere; inde, cum ea ipsa suspicio, ne quis exiret, deterruisset, redierunt ad naues; et terra marique fugientibus certamen hostibus Samum, unde uenerat, classis repetit. inde duas sociorum ex Italia, duas Rhodias triremes cum praefecto Epicrate Rhodio ad fretum Cephallaniae tuendum praetor misit. infestum id latrocinio Lacedaemonius Hybristas cum iuuentute Cephallanum faciebat, clausumque iam mare commeatibus Italicis erat.

[14] Piraei L. Aemilio Regillo succedenti ad nauale imperium Epicrates occurrit; qui audita clade Rhodiorum, cum ipse duas tantum quinqueremes haberet, Epicratem cum quattuor nauibus in Asiam secum reduxit; prosecutae etiam apertae Atheniensium naues sunt. Aegaeo mari traiecit <Chium>. eodem Timasicrates Rhodius cum duabus quadriremibus ab Samo nocte intempesta uenit, deductusque ad Aemilium praesidii causa se missum ait, quod eam oram maris infestam onerariis regiae naues excursionibus crebris ab Hellesponto atque Abydo facerent. traicienti Aemilio a Chio Samum duae Rhodiae quadriremes, missae obuiam ab Liuio, et rex Eumenes cum duabus quinqueremibus occurrit. Samum postquam uentum est, accepta ab Liuio classe et sacrificio, ut adsolet, rite facto Aemilius consilium aduocauit. ibi C. Liuius-- is enim est primus rogatus sententiam--neminem fidelius posse dare consilium dixit quam eum, qui id alteri suaderet, quod ipse, si in eodem loco esset, facturus fuerit: se in animo habuisse tota classe Ephesum petere et onerarias ducere multa saburra grauatas, atque eas in faucibus portus supprimere; et eo minoris molimenti ea claustra esse, quod in fluminis modum longum et angustum et uadosum ostium portus sit. ita adempturum se maris usum hostibus fuisse inutilemque classem facturum.

[15] Nulli ea placere sententia. Eumenes rex quaesiuit, quid tandem? ubi demersis nauibus frenassent claustra maris, utrum libera sua classe abscessuri inde forent ad opem ferendam sociis terroremque hostibus praebendum, an nihilo minus tota classe portum obsessuri? siue enim abscedant, cui dubium esse, quin hostes extracturi demersas moles sint et minore molimento aperturi portum, quam obstruatur? sin autem manendum ibi nihilo minus sit, quid attinere claudi portum? quin contra illos, tutissimo portu, opulentissima urbe fruentis, omnia Asia praebente quieta aestiua acturos; Romanos aperto in mari fluctibus tempestatibusque obiectos, omnium inopes, in adsidua statione futuros, ipsos magis adligatos impeditosque, ne quid eorum, quae agenda sint, possint agere, quam ut hostis clausos habeant. Eudamus praefectus Rhodiae classis magis eam sibi displicere sententiam ostendit, quam ipse, quid censeret faciendum, dixit. Epicrates Rhodius omissa in praesentia Epheso mittendam nauium partem in Lyciam censuit, et Patara, caput gentis, in societatem adiungenda. in duas magnas res id usui fore, et Rhodios pacatis contra insulam suam terris totis uiribus incumbere in unius belli, quod aduersus Antiochum sit, curam posse, et eam classem, quae in Cilicia compararetur, intercludi, ne Polyxenidae coniungatur. haec maxime mouit sententia; placuit tamen Regillum classe tota euehi ad portum Ephesi ad inferendum hostibus terrorem.

[16] C. Liuius cum duabus quinqueremibus Romanis et quattuor quadriremibus Rhodiis et duabus apertis Zmyrnaeis in Lyciam est missus, Rhodum prius iussus adire et omnia cum iis communicare consilia. ciuitates, quas praeteruectus est, Miletus Myndus Halicarnassus Cnidus Cous, imperata enixe fecerunt. Rhodum ut uentum est, simul et, ad quam rem missus esset, iis exposuit et consuluit eos. approbantibus cunctis et ad eam, quam habebat, classem, adsumptis tribus quadriremibus, nauigat Patara. primo secundus uentus ad ipsam urbem ferebat eos, sperabantque subito terrore aliquid moturos; postquam circumagente se uento fluctibus dubiis uolui coeptum est mare, peruicerunt quidem remis, ut tenerent terram; sed neque circa urbem tuta statio erat, nec ante ostium portus in salo stare poterant aspero mari et nocte imminente. praeteruecti moenia portum Phoenicunta, minus duum milium spatio inde distantem, petiere, nauibus a maritima ui tutum; sed altae insuper inminebant rupes, quas celeriter oppidani adsumptis regiis militibus, quos in praesidio habebant, ceperunt. aduersus quos Liuius, quamquam erant iniqua ac difficilia ad exitus loca, Issaeos auxiliares et Zmyrnaeorum expeditos iuuenes misit. hi, dum missilibus primo et aduersus paucos leuibus excursionibus lacessebatur magis quam conserebatur pugna, sustinuerunt certamen; postquam plures ex urbe adfluebant, et iam omnis multitudo effundebatur, timor incessit Liuium, ne et auxiliares circumuenirentur et nauibus etiam ab terra periculum esset. ita non milites solum sed etiam naualis socios, remigum turbam, quibus quisque poterat telis, armatos in proelium eduxit. tum quoque anceps pugna fuit, neque milites solum aliquot, sed L. Apustius tumultuario proelio cecidit; postremo tamen fusi fugatique sunt Lycii atque in urbem compulsi, et Romani cum haud incruenta uictoria ad naues redierunt. inde in Telmessicum profecti sinum, qui latere uno Cariam altero Lyciam contingit, omisso <consilio> Patara amplius temptandi Rhodii domum dimissi sunt, Liuius praeteruectus Asiam in Graeciam transmisit, ut conuentis Scipionibus, qui tum circa Thessaliam erant, in Italiam traiceret.

[17] Aemilius postquam omissas in Lycia res et Liuium profectum in Italiam cognouit, cum ipse ab Epheso tempestate repulsus irrito incepto Samum reuertisset, turpe ratus temptata frustra Patara esse, proficisci eo tota classe et summa ui adgredi urbem statuit. Miletum et ceteram oram sociorum praeteruecti in Bargylietico sinu escensionem ad Iasum fecerunt. urbem regium tenebat praesidium; agrum circa Romani hostiliter depopulati sunt. missis deinde, qui per colloquia principum et magistratuum temptarent animos, postquam nihil in potestate sua responderunt esse, ad urbem oppugnandam ducit. erant Iasensium exules cum Romanis; ii frequentes Rhodios orare institerunt, ne urbem et uicinam sibi et cognatam innoxiam perire sinerent; sibi exilii nullam aliam causam esse quam fidem erga Romanos; eadem ui regiorum, qua ipsi pulsi sint, teneri eos, qui in urbe maneant; omnium Iasensium unam mentem esse, ut seruitutem regiam effugerent. Rhodii moti precibus Eumene etiam rege adsumpto simul suas necessitudines commemorando, simul obsessae regio praesidio urbis casum miserando peruicerunt, ut oppugnatione abstineretur. profecti inde pacatis ceteris cum oram Asiae legerent, Loryma--portus aduersus Rhodum est--peruenerunt. ibi in principiis sermo primo inter tribunos militum secretus oritur, deinde ad aures ipsius Aemilii peruenit, abduci classem ab Epheso, ab suo bello, ut ab tergo liber relictus hostis in tot propinquas sociorum urbes omnia impune conari posset. mouere ea Aemilium; uocatosque Rhodios cum percontatus esset, [utrum]num Pataris uniuersa classis in portu stare posset, cum respondissent non posse, causam nactus omittendae rei Samum naues reduxit.

[18] Per idem tempus Seleucus Antiochi filius, cum per omne hibernorum tempus exercitum in Aeolide continuisset partim sociis ferendo opem, partim, quos in societatem perlicere non poterat, depopulandis, transire in fines regni Eumenis, dum is procul ab domo cum Romanis et Rhodiis Lyciae maritima oppugnaret, statuit. ad Elaeam primo infestis signis accessit; deinde omissa oppugnatione urbis agros hostiliter depopulatus ad caput arcemque regni Pergamum ducit oppugnandam. Attalus primo stationibus ante urbem positis et excursionibus equitum leuisque armaturae magis lacessebat quam sustinebat hostem; postremo cum per leuia certamina expertus nulla parte uirium se parem esse intra moenia se recepisset, obsideri urbs coepta est. eodem ferme tempore et Antiochus ab Apamea profectus Sardibus primum, deinde haud procul Seleuci castris ad caput Caici amnis statiua habuit cum magno exercitu mixto uariis ex gentibus. plurimum terroris in Gallorum mercede conductis quattuor milibus erat. hos paucis * admixtis ad peruastandum passim Pergamenum agrum [milites] misit. quae postquam Samum nuntiata sunt, primo Eumenes auocatus domestico bello cum classe Elaeam petit; inde, cum praesto fuissent equites peditumque expediti, praesidio eorum tutus, priusquam hostes sentirent aut mouerentur, Pergamum contendit. ibi rursus leuia per excursiones proelia fieri coepta Eumene summae rei discrimen haud dubie detractante. paucos post dies Romana Rhodiaque classis, ut regi opem ferrent, Elaeam ab Samo uenerunt. quos ubi exposuisse copias Elaeae et tot classes in unum conuenisse portum Antiocho adlatum est, et sub idem tempus audiuit consulem cum exercitu iam in Macedonia esse pararique, quae ad transitum Hellesponti opus essent, tempus uenisse ratus, priusquam terra marique simul urgeretur, agendi de pace [esse], tumulum quendam aduersus Elaeam castris cepit; ibi peditum omnibus copiis relictis cum equitatu--erant autem sex milia equitum--in campos sub ipsa Elaeae moenia descendit misso caduceatore ad Aemilium, uelle se de pace agere.

[19] Aemilius Eumene a Pergamo accito adhibitis et Rhodiis consilium habuit. Rhodii haud aspernari pacem; Eumenes nec honestum dicere esse eo tempore de pace agi, nec exitum rei imponi posse: 'qui enim' inquit 'aut honeste, inclusi moenibus et obsessi, uelut leges pacis accipiemus? aut cui rata ista pax erit, quam sine consule, non ex auctoritate senatus, non iussu populi Romani pepigerimus? quaero enim pace per te facta rediturusne extemplo in Italiam sis, classem exercitumque deducturus, an expectaturus, quid de ea re consuli placeat, quid senatus censeat aut populus iubeat? restat ergo, ut maneas in Asia, et rursus in hiberna copiae reductae omisso bello exhauriant commeatibus praebendis socios, deinde, si ita uisum iis sit, penes quos potestas fuerit, instauremus nouum de integro bellum, quod possumus, si ex hoc impetu rerum nihil prolatando remittitur, ante hiemem diis uolentibus perfecisse.' haec sententia uicit, responsumque Antiocho est ante consulis aduentum de pace agi non posse. Antiochus pace nequiquam temptata, euastatis Elaeensium primum, deinde Pergamenorum agris, relicto ibi Seleuco filio, Adramytteum hostiliter itinere facto petit agrum opulentum, quem uocant Thebes campum, carmine Homeri nobilitatum; neque alio ullo loco Asiae maior regiis militibus parta est praeda. eodem Adramytteum, ut urbi praesidio essent, nauibus circumuecti Aemilius et Eumenes uenerunt.

[20] Per eosdem forte dies Elaeam ex Achaia mille pedites cum centum equitibus, Diophane omnibus iis copiis praeposito, accesserunt, quos egressos nauibus obuiam missi ab Attalo nocte Pergamum deduxerunt. ueterani omnes et periti belli erant, et ipse dux Philopoemenis, summi tum omnium Graecorum imperatoris, discipulus. qui biduum simul ad quietem hominum equorumque et ad uisendas hostium stationes, quibus locis temporibusque accederent reciperentque sese, sumpserunt. ad radices fere collis, in quo posita urbs est, regii succedebant; ita libera ab tergo populatio erat. nullo ab urbe, ne in stationes quidem <qui> procul iacularetur, excurrente, postquam semel, compulsi metu, se moenibus incluserunt, contemptus eorum et inde neglegentia apud regios oritur. non stratos, non infrenatos magna pars habebant equos; paucis ad arma et ordines relictis dilapsi ceteri sparserant se toto passim campo, pars in iuuenales lusus lasciuiamque uersi, pars uescentes sub umbra, quidam somno etiam strati. haec Diophanes ex alta urbe Pergamo contemplatus arma suos capere et ad portam praesto esse iubet; ipse Attalum adit et in animo sibi esse dixit hostium stationem temptare. aegre id permittente Attalo, quippe qui centum equitibus aduersus sescentos, mille peditibus cum quattuor milibus pugnaturum cerneret, porta egressus haud procul statione hostium, occasionem opperiens, consedit. et qui Pergami erant amentiam magis quam audaciam credere esse, et hostes paulisper in eos uersi, ut nihil moueri uiderunt, nec ipsi quicquam ex solita neglegentia, insuper etiam eludentes paucitatem, mutarunt. Diophanes quietos aliquamdiu suos, uelut ad spectaculum modo eductos, continuit; postquam dilapsos ab ordinibus hostes uidit, peditibus, quantum accelerare possent, sequi iussis ipse princeps inter equites cum turma sua, quam potuit effusissimis habenis, clamore ab omni simul pedite atque equite sublato stationem hostium improuiso inuadit. non homines solum sed equi etiam territi, cum uincula abrupissent, trepidationem et tumultum inter suos fecerunt. pauci stabant impauidi equi; eos ipsos non sternere, non infrenare aut escendere facile poterant multo maiorem quam pro numero equitum terrorem Achaeis inferentibus. pedites uero ordinati et praeparati sparsos per neglegentiam et semisomnos prope adorti sunt. caedes passim fugaque per campos facta est. Diophanes secutus effusos, quoad tutum fuit, magno decore genti Achaeorum parto--spectauerant enim e moenibus Pergami non uiri modo sed feminae etiam--in praesidium urbis redit.

[21] Postero die regiae magis compositae et ordinatae stationes quingentis passibus longius ab urbe posuerunt castra, et Achaei eodem ferme tempore atque in eundem locum processerunt. per multas horas intenti utrimque uelut iam futurum impetum expectauere; postquam haud procul occasu solis redeundi in castra tempus erat, regii signis collatis abire agmine ad iter magis quam ad pugnam composito coepere. quieuit Diophanes, dum in conspectu erant; deinde eodem, quo pridie, impetu in postremum agmen incurrit, tantumque rursus pauoris ac tumultus incussit, ut, cum terga caederentur, nemo pugnandi causa restiterit; trepidantesque et uix ordinem agminis seruantes in castra compulsi sunt. haec Achaeorum audacia Seleucum ex agro Pergameno mouere castra coegit.

Antiochus postquam Romanos ad tuendum Adramytteum uenisse audiuit, ea quidem urbe abstinuit; depopulatus agros Peraeam inde, coloniam Mitylenaeorum, expugnauit. Cotton et Corylenus et Aphrodisias et Prinne primo impetu captae sunt. inde per Thyatiram Sardis rediit. Seleucus in ora maritima permanens aliis terrori erat, aliis praesidio. classis Romana cum Eumene Rhodiisque Mitylenen primo, inde retro, unde profecta erat, Elaeam redit. inde Phocaeam petentes ad insulam, quam Bacchium uocant --imminet urbi Phocaeensium--, appulerunt et, quibus ante abstinuerant templis signisque--egregie autem exornata insula erat--, cum hostiliter diripuissent, ad ipsam urbem transmiserunt. eam diuisis inter se partibus cum oppugnarent et uideretur sine operibus, armis scalisque capi posse, missum ab Antiocho praesidium trium milium armatorum cum intrasset urbem, extemplo oppugnatione omissa classis ad insulam se recepit nihil aliud quam depopulato circa urbem hostium agro.

[22] Inde placuit Eumenen domum dimitti et praeparare consuli atque exercitui, quae ad transitum Hellesponti opus essent, Romanam Rhodiamque classem redire Samum atque ibi in statione esse, ne Polyxenidas ab Epheso moueret. rex Elaeam, Romani ac Rhodii Samum redierunt. ibi M. Aemilius frater praetoris decessit. Rhodii celebratis exsequiis aduersus classem, quam fama erat ex Syria uenire, tredecim suis nauibus et una Coa quinqueremi, altera Cnidia Rhodum, ut ibi in statione essent, profecti sunt. biduo ante, quam Eudamus cum classe ab Samo ueniret, tredecim ab Rhodo naues cum Pamphilida praefecto aduersus eandem Syriacam classem missae adsumptis quattuor nauibus, quae Cariae praesidio erant, oppugnantibus regiis Daedala et quaedam alia Peraeae castella obsidione exemerunt. Eudamum confestim exire placuit. additae huic quoque sunt ad eam classem, quam habebat, sex apertae naues. profectus cum, quantum accelerare poterat, maturasset, ad portum, quem Megisten uocant, praegressos consequitur. inde uno agmine Phaselidem cum uenissent, optimum uisum est ibi hostem opperiri.

[23] In confinio Lyciae et Pamphyliae Phaselis est; prominet penitus in altum conspiciturque prima terrarum Rhodum a Cilicia petentibus et procul nauium praebet prospectum. eo maxime, ut in obuio classi hostium essent, electus locus est; ceterum, quod non prouiderunt, et loco graui et tempore anni--medium enim aestatis erat--, ad hoc insolito odore ingruere morbi uulgo, maxime in remiges, coeperunt. cuius pestilentiae metu profecti cum praeterueherentur Pamphylium sinum, ad Eurymedontem amnem appulsa classe audiunt ab Aspendiis ad Sidam hostis esse. tardius nauigauerant regii aduerso tempore etesiarum, quod uelut statum fauoniis uentis est. Rhodiorum duae et triginta quadriremes et quattuor triremes fuere; regia classis septem et triginta maioris formae nauium erat; in quibus tres hepteres, quattuor hexeres habebat. praeter has decem triremes erant. et hi adesse hostis ex specula quadam cognouerunt. utraque classis postero die luce prima, tamquam eo die pugnatura, e portu mouit; et postquam superauere Rhodii promunturium, quod ab Sida prominet in altum, extemplo et conspecti ab hostibus sunt et ipsi eos uiderunt. ab regiis sinistro cornu, quod ab alto obiectum erat, Hannibal, dextro Apollonius, purpuratorum unus, praeerat; et iam in frontem derectas habebant naues. Rhodii longo agmine ueniebant; prima praetoria nauis Eudami erat; cogebat agmen Chariclitus; Pamphilidas mediae classi praeerat. Eudamus postquam hostium aciem instructam et paratam ad concurrendum uidit, et ipse in altum euehitur, et deinceps quae sequebantur seruantes ordinem in frontem derigere iubet. ea res primo tumultum praebuit; nam nec sic in altum euectus erat, ut ordo omnium nauium ad terram explicari posset, et festinans ipse praepropere cum quinque solis nauibus Hannibali occurrit; ceteri quia in frontem derigere iussi erant, non sequebantur. extremo agmini loci nihil ad terram relicti erat; trepidantibusque iis inter se iam in dextro cornu aduersus Hannibalem pugnabatur.

[24] Sed momento temporis et nauium uirtus et usus maritimae rei terrorem omnem Rhodiis dempsit. nam et in altum celeriter euectae naues locum post se quaeque uenienti ad terram dedere, et si qua concurrerat rostro cum hostium naue, aut proram lacerabat, aut remos detergebat, aut libero inter ordines discursu praeteruecta in puppim impetum dabat. maxime exterruit hepteris regia a multo minore Rhodia naue uno ictu demersa; itaque iam haud dubie dextrum cornu hostium in fugam inclinabat. Eudamum in alto multitudine nauium maxime Hannibal, ceteris omnibus longe praestantem, urgebat, et circumuenisset, ni signo sublato ex praetoria naue, quo dispersam classem in unum colligi mos erat, omnes quae in dextro cornu uicerant naues ad opem ferendam suis concurrissent. tum et Hannibal quaeque circa eum naues erant capessunt fugam; nec insequi Rhodii ex magna parte aegris et ob id celerius fessis remigibus potuerunt. cum in alto, ubi substiterant, cibo reficerent uires, contemplatus Eudamus hostis claudas mutilatasque naues apertis nauibus remulco trahentis, uiginti paulo amplius integras abscedentis, e turri praetoriae nauis silentio facto 'exsurgite' inquit 'et egregium spectaculum capessite oculis.' consurrexere omnes, contemplatique trepidationem fugamque hostium [ac] prope una uoce omnes, ut sequerentur, exclamauerunt. ipsius Eudami multis ictibus uulnerata nauis erat; Pamphilidam et Chariclitum insequi, quoad putarent tutum, iussit. aliquamdiu secuti sunt; postquam terrae appropinquabat Hannibal, ueriti, ne includerentur uento in hostium ora, ad Eudamum reuecti hepterem captam, quae primo concursu icta erat, aegre Phaselidem pertraxerunt. inde Rhodum non tam uictoria laeti, quam alius alium accusantes, quod, cum potuisset, non omnis submersa aut capta classis hostium foret, redierunt. Hannibal, ictus uno proelio aduerso, ne tum quidem praeteruehi Lyciam audebat, cum coniungi ueteri regiae classi quam primum cuperet; et ne id ei facere liberum esset, Rhodii Chariclitum cum uiginti nauibus rostratis ad Patara et Megisten portum miserunt. Eudamum cum septem nauibus maximis ex ea classe, cui praefuerat, Samum redire ad Romanos iusserunt, ut, quantum consilio, quantum auctoritate ualeret, compelleret Romanos ad Patara expugnanda.

[25] Magnam Romanis laetitiam prius uictoriae nuntius, deinde aduentus attulit Rhodiorum; et apparebat, si Rhodiis ea cura dempta fuisset, uacuos eos tuta eius regionis maria praestaturos. sed profectio Antiochi ab Sardibus <metusque inde>, ne opprimerentur maritimae urbes, abscedere custodia Ioniae atque Aeolidis prohibuerunt; Pamphilidam cum quattuor nauibus tectis ad eam classem, quae circa Patara erat, miserunt. Antiochus non ciuitatium modo, quae circa se erant, contrahebat praesidia, sed ad Prusiam Bithyniae regem legatos miserat litterasque, quibus transitum in Asiam Romanorum increpabat: uenire eos ad omnia regna tollenda, ut nullum usquam [orbis] terrarum nisi Romanum imperium esset; Philippum, Nabim expugnatos; se tertium peti; ut quisque proximus ab oppresso sit, per omnis uelut continens incendium peruasurum; ab se gradum in Bithyniam fore, quando Eumenes in uoluntariam seruitutem concessisset. his motum Prusiam litterae Scipionis consulis, sed magis fratris eius Africani, ab suspicione tali auerterunt, qui praeter consuetudinem perpetuam populi Romani augendi omni honore regum sociorum maiestatem, domesticis ipse exemplis Prusiam ad promerendam amicitiam suam compulit: regulos se acceptos in fidem in Hispania reges reliquisse; Masinissam non in patrio modo locasse regno, sed in Syphacis, a quo ante expulsus fuisset, regnum imposuisse; et esse eum non Africae modo regum longe opulentissimum, sed toto in orbe terrarum cuiuis regum uel maiestate uel uiribus parem. Philippum et Nabim, hostis et bello superatos ab T. Quinctio, tamen in regno relictos. Philippo quidem anno priore etiam stipendium remissum et filium obsidem redditum; et quasdam ciuitates extra Macedoniam patientibus Romanis imperatoribus recepisse eum. in eadem dignitate et Nabim futurum fuisse, nisi eum suus primum furor, deinde fraus Aetolorum absumpsisset. maxime confirmatus est animus regis, postquam ad eum C. Liuius, qui praetor ante classi praefuerat, legatus ab Roma uenit et edocuit, quanto et spes uictoriae certior Romanis quam Antiocho et amicitia sanctior firmiorque apud Romanos futura esset.

[26] Antiochus postquam a spe societatis Prusiae decidit, Ephesum ab Sardibus est profectus ad classem, quae per aliquot menses instructa ac parata fuerat, uisendam, magis quia terrestribus copiis exercitum Romanum et duos Scipiones imperatores uidebat sustineri non posse, quam quod res naualis ipsa per se aut temptata sibi umquam feliciter aut tunc magnae et certae fiduciae esset. erat tamen momentum in praesentia spei, quod et magnam partem Rhodiae classis circa Patara esse et Eumenen regem cum omnibus nauibus suis consuli obuiam in Hellespontum profectum audierat; aliquid etiam inflabat animos classis Rhodia ad Samum per occasionem fraude praeparatam absumpta. his fretus, Polyxenida cum classe ad temptandam omni modo certaminis fortunam misso, ipse copias ad Notium ducit. id oppidum Colophonium, mari imminens, abest a uetere Colophone duo ferme milia passuum. et ipsam urbem suae potestatis esse uolebat, adeo propinquam Epheso, ut nihil terra mariue ageret, quod non subiectum oculis Colophoniorum ac per eos notum extemplo Romanis esset, et hos audita obsidione non dubitabat ad opem sociae urbi ferendam classem ab Samo moturos; eam occasionem Polyxenidae ad rem gerendam fore. igitur operibus oppugnare urbem adgressus, ad mare partibus duabus pariter munitionibus deductis, utrimque uineas et aggerem muro iniunxit et testudinibus arietes admouit. quibus territi malis Colophonii oratores Samum ad L. Aemilium, fidem praetoris populique Romani implorantes, miserunt. Aemilium et Sami segnis diu mora offendebat, nihil minus opinantem quam Polyxenidam, bis nequiquam ab se prouocatum, potestatem pugnae facturum esse, et turpe existimabat Eumenis classem adiuuare consulem ad traiciendas in Asiam legiones, se Colophonis obsessae auxilio, incertam finem habituro, alligari. Eudamus Rhodius, qui et tenuerat eum Sami cupientem proficisci in Hellespontum, cunctique instare et [dicere]: quanto satius esse uel socios obsidione eximere uel uictam iam semel classem iterum uincere et totam maris possessionem <hosti> eripere, quam desertis sociis, tradita Antiocho Asia terra marique in Hellespontum, ubi satis esset Eumenis classis, ab sua parte belli discedere.

[27] Profecti ab Samo ad petendos commeatus consumptis iam omnibus Chium parabant traicere; id erat horreum Romanis, eoque omnes ex Italia missae onerariae derigebant cursum. circumuecti ab urbe ad auersa insulae--obiecta aquiloni ad Chium et Erythras sunt--cum pararent traicere, litteris certior fit praetor frumenti uim magnam Chium ex Italia uenisse, uinum portantes naues tempestatibus retentas esse; simul adlatum est Teios regiae classi commeatus benigne praebuisse, quinque milia uasorum uini esse pollicitos. Teum ex medio cursu classem repente auertit, aut uolentibus iis usurus commeatu parato hostibus, aut ipsos pro hostibus habiturus. cum derexissent ad terram proras, quindecim ferme eis naues circa Myonnesum apparuerunt, quas primo ex classe regia praetor esse ratus institit sequi; apparuit deinde piraticos celoces et lembos esse. Chiorum maritimam oram depopulati cum omnis generis praeda reuertentes postquam uidere ex alto classem, in fugam uerterunt. et celeritate superabant leuioribus et ad id fabrefactis nauigiis, et propiores terrae erant; itaque priusquam appropinquaret classis Myonnesum perfugerunt, unde se e portu ratus abstracturum naues, ignarus loci sequebatur praetor. Myonnesus promunturium inter Teum Samumque est. ipse collis est in modum metae in acutum cacumen a fundo satis lato fastigatus; a continenti artae semitae aditum habet, a mari exesae fluctibus rupes claudunt, ita ut quibusdam locis superpendentia saxa plus in altum, quam quae in statione sunt naues, promineant. circa ea appropinquare non ausae naues, ne sub ictu superstantium rupibus piratarum essent, diem triuere. tandem sub noctem uano incepto cum abstitissent, Teum postero die accessere et in portu, qui ab tergo urbis est--Geraesticum ipsi appellant--, nauibus constitutis praetor ad depopulandum circa urbem agrum emisit milites.

[28] Teii, cum in oculis populatio esset, oratores cum infulis et uelamentis ad Romanum miserunt. quibus purgantibus ciuitatem omnis facti dictique hostilis aduersus Romanos, et iuuisse eos commeatu classem hostium arguit, et quantum uini Polyxenidae promisissent; quae si eadem Romanae classi darent, reuocaturum se a populatione militem; si minus, pro hostibus eos habiturum. hoc tam triste responsum cum rettulissent legati, uocatur in contionem a magistratibus populus, ut, quid agerent, consultarent. eo forte die Polyxenidas cum regia classe a Colophone profectus postquam mouisse a Samo Romanos audiuit et ad Myonnesum piratas persecutos Teiorum agrum depopulari, naues in Geraestico portu stare, ipse aduersus Myonnesum in insula--Macrin nautici uocant--ancoras portu occulto iecit. inde ex propinquo explorans, quid hostes agerent, primo in magna spe fuit, quem ad modum Rhodiam classem ad Samum circumsessis ad exitum faucibus portus expugnasset, sic et Romanam expugnaturum. nec est dissimilis natura loci: promunturiis coeuntibus inter se ita clauditur portus, ut uix duae simul inde naues possint exire. [inde] nocte occupare fauces Polyxenidas in animo habebat, et denis nauibus ad promunturia stantibus, quae ab utroque cornu in latera exeuntium nauium pugnarent, ex cetera classe, sicut ad Panhormum fecerat, armatis in littora expositis terra marique simul hostis opprimere. quod non uanum ei consilium fuisset, ni, cum Teii facturos se imperata promisissent, ad accipiendos commeatus aptius uisum esset Romanis in eum portum, qui ante urbem est, classem transire. dicitur et Eudamus Rhodius uitium alterius portus ostendisse, cum forte duae naues in arto ostio implicitos remos fregissent; et inter alia id quoque mouit praetorem, ut traduceret classem, quod ab terra periculum erat, haud procul inde Antiocho statiua habente.

[29] Traducta classe ad urbem ignaris omnibus egressi milites nautaeque sunt ad commeatus et uinum maxime diuidendum in naues, cum medio forte diei agrestis quidam ad praetorem adductus nuntiat alterum iam diem classem stare ad insulam Macrin, et paulo ante uisas quasdam moueri tamquam ad profectionem naues. re subita perculsus praetor tubicines canere iubet, ut, si qui per agros palati essent, redirent; tribunos in urbem mittit ad cogendos milites nautasque in naues. haud secus quam in repentino incendio aut capta urbe trepidatur, aliis in urbem currentibus ad suos reuocandos, aliis ex urbe naues cursu repetentibus, incertisque clamoribus, quibus ipsis tubae obstreperent, turbatis imperiis tandem concursum ad naues est. uix suas quisque noscere aut adire prae tumultu poterat; trepidatumque cum periculo et in mari et in terra foret, ni partibus diuisis Aemilius cum praetoria naue primum e portu in altum euectus, excipiens insequentis, suo quamque ordine in frontem instruxisset, Eudamus Rhodiaque classis substitissent ad terram, ut et sine trepidatione conscenderent et, ut quaeque parata esset, exiret nauis. ita et explicuere ordinem primae in conspectu praetoris, et coactum agmen ab Rhodiis est, instructaque acies, uelut cernerent regios, in altum processit. inter Myonnesum et Corycum promunturium erant, cum hostem conspexere. et regia classis, binis in ordinem nauibus longo agmine ueniens, et ipsa aciem aduersam explicuit laeuo tantum euecta cornu, ut amplecti et circuire dextrum cornu Romanorum posset. quod ubi Eudamus, qui cogebat agmen, uidit, non posse aequare ordinem Romanos et tantum non iam circuiri ab dextro cornu, concitat naues--et erant Rhodiae longe omnium celerrimae tota classe--, aequatoque cornu praetoriae naui, in qua Polyxenidas erat, suam obiecit.

[30] Iam totis classibus simul ab omni parte pugna conserta erat. ab Romanis octoginta naues pugnabant, ex quibus Rhodiae duae et uiginti erant; hostium classis undenonaginta nauium fuit; maximae formae naues tres hexeres habebat, duas hepteres. robore nauium et uirtute militum Romani longe praestabant, Rhodiae naues agilitate et arte gubernatorum et scientia remigum; maximo tamen terrori hostibus fuere, quae ignes prae se portabant, et quod unum iis ad Panhormum circumuentis saluti fuerat, id tum maximum momentum ad uictoriam fuit. nam metu ignis aduersi regiae naues, ne prorae concurrerent, cum declinassent, neque ipsae ferire rostro hostem poterant, et obliquas se ipsae ad ictus praebebant, et si qua concurrerat, obruebatur infuso igni, magisque ad incendium quam ad proelium trepidabant. plurimum tamen, quae solet, militum uirtus in bello ualuit. mediam namque aciem hostium Romani cum rupissent, circumuecti ab tergo pugnantibus aduersus Rhodios regiis sese obiecere; momentoque temporis et media acies Antiochi et laeuo cornu circumuentae naues mergebantur. dextera pars integra sociorum magis clade quam suo periculo terrebantur; ceterum, postquam alias circumuentas, praetoriam nauem Polyxenidae relictis sociis uela dantem uidere, sublatis raptim dolonibus--et erat secundus petentibus Ephesum uentus --capessunt fugam quadraginta duabus nauibus in ea pugna amissis, quarum decem tres captae in potestatem hostium uenerunt, ceterae incensae aut demersae. Romanorum duae naues fractae sunt, uulneratae aliquot; Rhodia una capta memorabili casu. nam cum rostro percussisset Sidoniam nauem, ancora, ictu ipso excussa e naue sua, unco dente, uelut ferrea manu iniecta, adligauit alterius proram; inde tumultu iniecto cum diuellere se ab hoste cupientes inhiberent Rhodii, tractum ancorale et implicitum remis latus alterum detersit; debilitatam ea ipsa, quae icta cohaeserat nauis cepit. hoc maxime modo ad Myonnesum nauali proelio pugnatum est.

[31] Quo territus Antiochus, quia possessione maris pulsus longinqua tueri diffidebat se posse, praesidium ab Lysimachia, ne opprimeretur ibi ab Romanis, deduci prauo, ut res ipsa postea docuit, consilio iussit. non enim tueri solum Lysimachiam a primo impetu Romanorum facile erat, sed obsidionem etiam tota hieme tolerare et obsidentis quoque ad ultimam inopiam adducere extrahendo tempus et interim spem pacis per occasionem temptare. nec Lysimachiam tantum hostibus tradidit post aduersam naualem pugnam, sed etiam Colophonis obsidione abscessit et Sardis recepit se; atque inde in Cappadociam ad Ariarathen, qui auxilia accerserent, et quocumque alio poterat, ad copias contrahendas, in unum iam consilium, ut acie dimicaret, intentus misit.

Regillus Aemilius post uictoriam naualem profectus Ephesum, derectis ante portum nauibus, cum confessionem ultimam concessi maris hosti expressisset, Chium, quo ante nauale proelium cursum ab Samo intenderat, nauigat. ibi naues in proelio quassatas cum refecisset, L. Aemilium Scaurum cum triginta nauibus Hellespontum ad exercitum traiciendum misit, Rhodios parte praedae et spoliis naualibus decoratos domum redire iubet. Rhodii impigre praeuertere ad traiciendas copias consulis [iere]; atque eo quoque functi officio, tum demum Rhodum rediere. classis Romana ab Chio Phocaeam traiecit. in sinu maris intimo posita haec urbs est, oblonga forma; duum milium et quingentorum passuum spatium murus amplectitur, coit deinde ex utraque parte in artiorem uelut cuneum; Lamptera ipsi appellant. mille et ducentos passus ibi latitudo patet; inde lingua in altum mille passuum excurrens medium fere sinum uelut nota distinguit; ubi cohaeret faucibus angustis, duos in utramque regionem uersos portus tutissimos habet. qui in meridiem uergit, Naustathmon ab re appellant, quia ingentem uim nauium capit; alter prope ipsum Lamptera est.

[32] Hos portus tutissimos cum occupasset Romana classis, priusquam aut scalis aut operibus moenia adgrederetur, mittendos censuit praetor, qui principum magistratuumque animos temptarent. postquam obstinatos uidit, duobus simul locis oppugnare est adortus. altera pars infrequens aedificiis erat; templa deum aliquantum tenebant loci; ea prius ariete admoto quatere muros turresque coepit; dein cum eo multitudo occurreret ad defendendum, altera quoque parte admotus aries; et iam utrimque sternebantur muri. ad quorum casum cum impetum Romani milites per ipsam stragem ruinarum facerent, alii scalis etiam ascensum in muros temptarent, adeo obstinate restitere oppidani, ut facile appareret plus in armis et uirtute quam in moenibus auxilii esse. coactus ergo periculo militum praetor receptui cani iussit, ne obiceret incautos furentibus desperatione ac rabie. dirempto proelio, ne tum quidem ad quietem uersi, sed undique omnes ad munienda et obmolienda, quae ruinis strata erant, concurrerunt. huic operi intentis superuenit Q. Antonius a praetore missus, qui castigata pertinacia eorum maiorem curam Romanis quam illis ostenderet esse, ne in perniciem urbis pugnaretur; si absistere furore uellent, potestatem iis dari eadem condicione, qua prius C. Liuii in fidem uenissent, se tradendi. haec cum audissent, quinque dierum spatio ad deliberandum sumpto, temptata interim spe auxilii ab Antiocho, postquam legati missi ad regem nihil in eo praesidii esse retulerant, tum portas aperuerunt, pacti, ne quid hostile paterentur. cum signa in urbem inferrentur et pronuntiasset praetor parci se deditis uelle, clamor undique est sublatus, indignum facinus esse, Phocaeensis, numquam fidos socios, semper infestos hostis, impune eludere. ab hac uoce uelut signo a praetore dato ad diripiendam urbem passim discurrunt. Aemilius primo resistere et reuocare dicendo captas, non deditas diripi urbes, et in iis tamen imperatoris, non militum arbitrium esse. postquam ira et auaritia imperio potentiora erant, praeconibus per urbem missis liberos omnes in forum ad se conuenire iubet, ne uiolarentur; et in omnibus, quae ipsius potestatis fuerunt, fides constitit praetoris: urbem agrosque et suas leges iis restituit; et, quia hiems iam appetebat, Phocaeae portus ad hibernandum classi delegit.

[33] Per idem fere tempus consuli, transgresso Aeniorum Maronitarumque finis, nuntiatur uictam regiam classem ad Myonnesum relictamque a praesidio Lysimachiam esse. id multo quam de nauali uictoria laetius fuit, utique postquam eo uenerunt, refertaque urbs omnium rerum commeatibus uelut in aduentum exercitus praeparatis eos excepit, ubi inopiam ultimam laboremque in obsidenda urbe proposuerant sibi. paucos dies statiua habuere, impedimenta aegrique ut consequerentur, qui passim per omnia Thraciae castella, fessi morbis ac longitudine uiae, relicti erant. receptis omnibus ingressi rursus iter per Chersonesum Hellespontum perueniunt. ubi omnibus cura regis Eumenis ad traiciendum praeparatis uelut in pacata littora nullo prohibente, aliis alio delatis nauibus, sine tumultu traiecere. ea uero res Romanis auxit animos, concessum sibi transitum cernentibus in Asiam, quam rem magni certaminis futuram crediderant. statiua deinde ad Hellespontum aliquamdiu habuerunt, quia dies forte, quibus ancilia mouentur, religiosi ad iter inciderant. idem dies P. Scipionem propiore etiam religione, quia salius erat, diiunxerant ab exercitu; causaque et is ipse morae erat, dum consequeretur.

[34] Per eos forte dies legatus ab Antiocho in castra uenerat Byzantius Heraclides, de pace adferens mandata; quam impetrabilem fore magnam ei spem attulit mora et cunctatio Romanorum, quos, simul Asiam attigissent, effuso agmine ad castra regia ituros crediderat. statuit tamen non prius consulem adire quam P. Scipionem, et ita mandatum ab rege erat. in eo maximam spem habebat, praeterquam quod et magnitudo animi et satietas gloriae placabilem eum maxime faciebat, notumque erat gentibus, qui uictor ille in Hispania, qui deinde in Africa fuisset, etiam quod filius eius captus in potestate regis erat. is ubi et quando et quo casu captus sit, sicut pleraque alia, parum inter auctores constat. alii principio belli, a Chalcide Oreum petentem, circumuentum ab regiis nauibus tradunt; alii, postquam transitum in Asiam est, cum turma Fregellana missum exploratum ad regia castra, effuso obuiam equitatu cum reciperet sese, in eo tumultu delapsum ex equo cum duobus equitibus oppressum, ita ad regem deductum esse. illud satis constat, si pax cum populo Romano maneret hospitiumque priuatim regi cum Scipionibus esset, neque liberalius neque benignius haberi colique adolescentem, quam cultus est, potuisse. ob haec cum aduentum P. Scipionis legatus expectasset, ubi is uenit, consulem adit petitque, ut mandata audiret.

[35] Aduocato frequenti consilio legati uerba sunt audita. is, multis ante legationibus ultro citroque nequiquam de pace missis, eam ipsam fiduciam impetrandi sibi esse dixit, quod priores legati nihil impetrassent: Zmyrnam enim et Lampsacum et Alexandriam Troadem et Lysimachiam in Europa iactatas in illis disceptationibus esse; quarum Lysimachia iam cessisse regem, ne quid habere eum in Europa dicerent; eas quae in Asia sint ciuitates tradere paratum esse, et si quas alias Romani, quod suarum partium fuerint, uindicare ab imperio regio uelint; impensae quoque in bellum factae partem dimidiam regem praestaturum populo Romano. hae condiciones erant pacis; reliqua oratio fuit, ut memores rerum humanarum et suae fortunae moderarentur et alienam ne urgerent. finirent Europa imperium, id quoque immensum esse; et parari singula acquirendo facilius potuisse quam uniuersa teneri posse; quod si Asiae quoque partem aliquam abstrahere uelint, dummodo non dubiis regionibus finiant, uinci suam temperantiam Romana cupiditate pacis et concordiae causa regem passurum. ea, quae legato magna ad pacem impetrandam uidebantur, parua Romanis uisa: nam et impensam, quae in bellum facta esset, omnem praestare regem aequum censebant, cuius culpa bellum excitatum esset, et non Ionia modo atque Aeolide deduci debere regia praesidia, sed sicut Graecia omnis liberata esset, ita, quae in Asia sint, omnes liberari urbes; id aliter fieri non posse, quam ut cis Taurum montem possessione Asiae Antiochus cedat.

[36] Legatus postquam nihil aequi in consilio impetrare se censebat, priuatim--sic enim imperatum erat--P. Scipionis temptare animum est conatus. omnium primum filium ei sine pretio redditurum regem dixit; deinde ignarus et animi Scipionis et moris Romani, auri pondus ingens <est> pollicitus, et nomine tantum regio excepto societatem omnis regni, si per eum pacem impetrasset. ad ea Scipio: 'quod Romanos omnis, quod me, ad quem missus es, ignoras, minus miror, cum te fortunam eius, a quo uenis, ignorare cernam. Lysimachia tenenda erat, ne Chersonesum intraremus, aut ad Hellespontum obsistendum, ne in Asiam traiceremus, si pacem tamquam ab sollicitis de belli euentu petituri eratis; concesso uero in Asiam transitu et non solum frenis, sed etiam iugo accepto quae disceptatio ex aequo, cum imperium patiendum sit, relicta est? ego ex munificentia regia maximum donum filium habebo; aliis, deos precor, ne umquam fortuna egeat mea; animus certe non egebit. pro tanto in me munere gratum me in se esse sentiet, si priuatam gratiam pro priuato beneficio desiderabit; publice nec habebo quicquam ab illo nec dabo. quod in praesentia dare possim, fidele consilium est. abi, nuntia meis uerbis, bello absistat, pacis condicionem nullam recuset.' nihil ea mouerunt regem, tutam fore belli aleam ratum, quando perinde ac uicto iam sibi leges dicerentur. omissa igitur in praesentia mentione pacis totam curam in belli apparatum intendit.

[37] Consul omnibus praeparatis ad proposita exsequenda cum ex statiuis mouisset, Dardanum primum, deinde Rhoeteum utraque ciuitate obuiam effusa uenit. inde Ilium processit, castrisque in campo, qui est subiectus moenibus, positis in urbem arcemque cum escendisset, sacrificauit Mineruae praesidi arcis et Iliensibus in omni rerum uerborumque honore ab se oriundos Romanos praeferentibus et Romanis laetis origine sua. inde profecti sextis castris ad caput Caici amnis peruenerunt. eo et Eumenes rex, primo conatus ab Hellesponto reducere classem in hiberna Elaeam, aduersis deinde uentis cum aliquot diebus superare Lecton promunturium non potuisset, in terram egressus, ne deesset principiis rerum, qua proximum fuit, in castra Romana cum parua manu contendit. ex castris Pergamum remissus ad commeatus expediendos, tradito frumento quibus iusserat consul, in eadem statiua rediit. inde plurium dierum praeparatis cibariis consilium erat ire ad hostem, priusquam hiems opprimeret.

Regia castra circa Thyatiram erant. ubi cum audisset Antiochus P. Scipionem aegrum Elaeam delatum, legatos, qui filium ad eum reducerent, misit. non animo solum patrio gratum munus, sed corpori quoque salubre gaudium fuit; satiatusque tandem complexu filii 'renuntiate' inquit 'gratias regi me agere, referre aliam gratiam nunc non posse, quam ut suadeam, ne ante in aciem descendat, quam in castra me redisse audierit.' quamquam sexaginta milia peditum, plus duodecim milia equitum animos interdum ad spem certaminis faciebant, motus tamen Antiochus tanti auctoritate uiri, in quo ad incertos belli euentus omnis fortunae posuerat subsidia, recepit se et transgressus Phrygium amnem circa Magnesiam, quae ad Sipylum est, posuit castra; et ne, si extrahere tempus uellet, munimenta Romani temptarent, fossam sex cubita altam, duodecim latam cum duxisset, extra duplex uallum fossae circumdedit, interiore labro murum cum turribus crebris obiecit, unde facile arceri transitu fossae hostis posset.

[38] Consul circa Thyatiram esse regem ratus, continuis itineribus quinto die ad Hyrcanum campum descendit. inde cum profectum audisset, secutus uestigia citra Phrygium amnem, quattuor milia ab hoste posuit castra. eo mille ferme equites-- maxima pars Gallograeci erant, et Dahae quidam aliarumque gentium sagittarii equites intermixti--tumultuose amni traiecto in stationes impetum fecerunt. primo turbauerunt incompositos; dein, cum longius certamen fieret <et> Romanorum ex propinquis castris facili subsidio cresceret numerus, regii fessi iam et pluris non sustinentes recipere se conati circa ripam amnis, priusquam flumen ingrederentur, ab instantibus tergo aliquot interfecti sunt. biduum deinde silentium fuit neutris transgredientibus amnem; tertio post die Romani simul omnes transgressi sunt et duo milia fere et quingentos passus ab hoste posuerunt castra. metantibus et muniendo occupatis tria milia delecta equitum peditumque regiorum magno terrore ac tumultu aduenere; aliquanto pauciores in statione erant; hi tamen per se, nullo <a> munimento castrorum milite auocato, et primo aequum proelium sustinuerunt, et crescente certamine pepulerunt hostis centum ex iis occisis, centum ferme captis. per quadriduum insequens instructae utrimque acies pro uallo stetere; quinto die Romani processere in medium campi; Antiochus nihil promouit signa, ita ut extremi minus mille pedes a uallo abessent.

[39] Consul postquam detractari certamen uidit, postero die in consilium aduocauit, quid sibi faciendum esset, si Antiochus pugnandi copiam non faceret? instare hiemem; aut sub pellibus habendos milites fore, aut, si concedere in hiberna uellet, differendum esse in aestatem bellum. nullum umquam hostem Romani aeque contempserunt. conclamatum undique est, duceret extemplo et uteretur ardore militum, qui, tamquam non pugnandum cum tot milibus hostium, sed par numerus pecorum trucidandus esset, per fossas, per uallum castra inuadere parati erant, si in proelium hostis non exiret. Cn. Domitius ad explorandum iter, et qua parte adiri hostium uallum posset, missus, postquam omnia certa rettulit, postero die propius admoueri castra placuit; tertio signa in medium campi prolata et instrui acies coepta est. nec Antiochus ultra tergiuersandum ratus, ne et suorum animos minueret detractando certamen et hostium spem augeret, et ipse copias eduxit, tantum progressus a castris, ut dimicaturum appareret.

Romana acies unius prope formae fuit et hominum et armorum genere. duae legiones Romanae, duae socium ac Latini nominis erant; quina milia et quadringenos singulae habebant. Romani mediam aciem, cornua Latini tenuerunt; hastatorum prima signa, dein principum erant, triarii postremos claudebant. extra hanc uelut iustam aciem a parte dextra consul Achaeorum caetratis immixtos auxiliares Eumenis, tria milia ferme peditum, aequata fronte instruxit; ultra eos equitum minus tria milia opposuit, ex quibus Eumenis octingenti, reliquus omnis Romanus equitatus erat; extremos Trallis et Cretensis-- quingentorum utrique numerum explebant--statuit. laeuum cornu non egere uidebatur obiectis talibus auxiliis, quia flumen ab ea parte ripaeque deruptae claudebant; quattuor tamen inde turmae equitum oppositae. haec summa copiarum erat Romanis, et duo milia mixtorum Macedonum Thracumque, qui uoluntate secuti erant; hi praesidio castris relicti sunt. XVIelephantos post triarios in subsidio locauerunt; nam praeterquam quod multitudinem regiorum elephantorum--erant autem quattuor et quinquaginta --sustinere non uidebantur posse, ne pari quidem numero Indicis Africi resistunt, siue quia magnitudine--longe enim illi praestant--siue robore animorum uincuntur.

[40] Regia acies uaria magis multis gentibus, dissimilitudine armorum auxiliorumque erat. decem et sex milia peditum more Macedonum armati fuere, qui phalangitae appellabantur. haec media acies fuit, in fronte in decem partes diuisa; partes eas interpositis binis elephantis distinguebat; a fronte introrsus in duos et triginta ordines armatorum acies patebat. hoc et roboris in regiis copiis erat, et perinde cum alia specie tum eminentibus tantum inter armatos elephantis magnum terrorem praebebat. ingentes ipsi erant; addebant speciem frontalia et cristae et tergo impositae turres turribusque superstantes praeter rectorem quaterni armati. ad latus dextrum phalangitarum mille et quingentos Gallograecorum pedites opposuit. his tria milia equitum loricatorum--cataphractos ipsi appellant--adiunxit. addita his ala mille ferme equitum; agema eam uocabant; Medi erant, lecti uiri, et eiusdem regionis mixti multarum gentium equites. continens his grex sedecim elephantorum est oppositus in subsidiis. ab eadem parte, paulum producto cornu, regia cohors erat; argyraspides a genere armorum appellabantur; Dahae deinde, equites sagittarii, mille et ducenti; tum leuis armatura, trium milium, pari ferme numero, pars Cretenses, pars Tralles; duo milia et quingenti Mysi sagittarii his adiuncti erant. extremum cornu claudebant quattuor milia, mixti Cyrtii funditores et Elymaei sagittarii. ab laeuo cornu phalangitis adiuncti erant Gallograeci pedites mille et quingenti et similiter his armati duo milia Cappadocum--ab Ariarathe missi erant regi--; inde auxiliares mixti omnium generum, duo milia septingenti, et tria milia cataphractorum equitum et mille alii equites, regia ala leuioribus tegumentis suis equorumque, alio haud dissimili habitu; Syri plerique erant Phrygibus et Lydis immixti. ante hunc equitatum falcatae quadrigae et cameli, quos appellant dromadas. his insidebant Arabes sagittarii, gladios tenuis habentes longos quaterna cubita, ut ex tanta altitudine contingere hostem possent. inde alia multitudo, par ei, quae in dextro cornu erat: primi Tarentini, deinde Gallograecorum equitum duo milia et quingenti, inde Neocretes mille et eodem armatu Cares et Cilices mille et quingenti et totidem Tralles et quattuor milia caetratorum: Pisidae erant et Pamphylii et Lycii; tum Cyrtiorum et Elymaeorum paria in dextro cornu locatis auxilia, et sedecim elephanti modico interuallo distantes.

[41] Rex ipse in dextro cornu erat; Seleucum filium et Antipatrum fratris filium in laeuo praeposuit; media acies tribus permissa, Minnioni et Zeuxidi et Philippo, magistro elephantorum. nebula matutina, crescente die leuata in nubes, caliginem dedit; umor inde ab austro uelut * perfudit omnia; quae nihil admodum Romanis, eadem perincommoda regiis erant; nam et obscuritas lucis in acie modica Romanis non adimebat in omnis partes conspectum et umor toto fere graui armatu nihil gladios aut pila hebetabat; regii tam lata acie ne ex medio quidem cornua sua conspicere poterant, nedum extremi inter se conspicerentur, et umor arcus fundasque et iaculorum amenta emollierat. falcatae quoque quadrigae, quibus se perturbaturum hostium aciem Antiochus crediderat, in suos terrorem uerterunt. armatae autem in hunc maxime modum erant: cuspides circa temonem ab iugo decem cubita exstantis uelut cornua habebant, quibus, quidquid obuium daretur, transfigerent, et in extremis iugis binae circa eminebant falces, altera aequata iugo, altera inferior in terram deuexa, illa ut, quidquid ab latere obiceretur, abscideret, haec ut prolapsos subeuntisque contingeret; item ab axibus rotarum utrimque binae eodem modo diuersae deligabantur falces. sic armatas quadrigas, quia, si in extremo aut in medio locatae forent, per suos agendae erant, in prima acie, ut ante dictum est, locauerat rex. quod ubi Eumenes uidit, haud ignarus, quam anceps esset pugnae et auxilii genus, si quis pauorem magis equis iniceret, quam iusta adoriretur pugna, Cretenses sagittarios funditoresque et iaculatores <cum aliquot turmis> equitum non confertos, sed quam maxime possent dispersos excurrere iubet et ex omnibus simul partibus tela ingerere. haec uelut procella partim uulneribus missilium undique coniectorum partim clamoribus dissonis ita consternauit equos, ut repente uelut effrenati passim incerto cursu ferrentur; quorum impetus et leuis armatura et expediti funditores et uelox Cretensis momento declinabant; et eques insequendo tumultum ac pauorem equis camelisque, et ipsis simul consternatis, augebat clamore et ab alia circumstantium turba multiplici adiecto. ita medio inter duas acies campo exiguntur quadrigae; amotoque inani ludibrio, tum demum ad iustum proelium signo utrimque dato concursum est.

[42] Ceterum uana illa res uerae mox cladis causa fuit. auxilia enim subsidiaria, quae proxima locata erant, pauore et consternatione quadrigarum territa et ipsa in fugam uersa nudarunt omnia usque ad cataphractos equites. ad quos cum dissipatis subsidiis peruenisset equitatus Romanus, ne primum quidem impetum sustinuerunt; pars eorum fusi sunt, alii propter grauitatem tegumentorum armorumque oppressi [sunt]. totum deinde laeuum cornu inclinauit, et turbatis auxiliaribus, qui inter equitem et quos appellant phalangitas erant, usque ad mediam aciem terror peruenit. ibi simul perturbati ordines et impeditus intercursu suorum usus praelongarum hastarum--sarisas Macedones uocant--, intulere signa Romanae legiones et pila in perturbatos coniecere. ne interpositi quidem elephanti militem Romanum deterrebant, adsuetum iam ab Africis bellis et uitare impetum beluae et ex transuerso aut pilis incessere aut, si propius subire posset, gladio neruos incidere. iam media acies fere omnis a fronte prostrata erat, et subsidia circumita ab tergo caedebantur, cum in parte alia fugam suorum et prope iam ad ipsa castra clamorem pauentium accepere. namque Antiochus a dextro cornu, cum ibi fiducia fluminis nulla subsidia cerneret praeter quattuor turmas equitum, et eas, dum applicant se suis, ripam nudantis, impetum in eam partem cum auxiliis et cataphracto equitatu fecit; nec a fronte tantum instabat, sed circumito a flumine cornu iam ab latere urgebat, donec fugati equites primum, dein proximi peditum effuso cursu ad castra compulsi sunt.

[43] Praeerat castris M. Aemilius tribunus militum, M. Lepidi filius, qui post paucos annos pontifex maximus factus est. is qua fugam cernebat suorum, cum praesidio omni occurrit et stare primo, deinde redire in pugnam iubebat pauorem et turpem fugam increpans; minae exinde erant, in perniciem suam caecos ruere, ni dicto parerent; postremo dat suis signum, ut primos fugientium caedant, turbam insequentium ferro et uulneribus in hostem redigant. hic maior timor minorem uicit; ancipiti coacti metu primo constiterunt; deinde et ipsi rediere in pugnam, et Aemilius cum suo praesidio-- erant autem duo milia uirorum fortium--effuse sequenti regi acriter obstitit, et Attalus, Eumenis frater, ab dextro cornu, quo laeuum hostium primo impetu fugatum fuerat, <ut> ab sinistro fugam suorum et tumultum circa castra uidit, in tempore cum ducentis equitibus aduenit. Antiochus postquam et eos, quorum terga modo uiderat, repetentis pugnam et aliam et a castris et ex acie adfluentem turbam conspexit, in fugam uertit equum. ita utroque cornu uictores Romani per aceruos corporum, quos in media maxime acie cumulauerant, ubi et robur fortissimorum uirorum et arma grauitate fugam impedierant, pergunt ad castra diripienda. equites primi omnium Eumenis, deinde et alius equitatus toto passim campo sequuntur hostem et postremos, ut quosque adepti sunt, caedunt. ceterum fugientibus maior pestis, intermixtis quadrigis elephantisque et camelis, erat sua ipsorum turba, cum solutis ordinibus uelut caeci super alios alii ruerent et incursu beluarum obtererentur. in castris quoque ingens et maior prope quam in acie caedes est edita; nam et primorum fuga in castra maxime inclinauit, et huius fiducia multitudinis, qui in praesidio erant, pertinacius pro uallo pugnarunt. retenti in portis ualloque, quae se impetu ipso capturos crediderant, Romani, postquam tandem perruperunt, ab ira grauiorem ediderunt caedem.

[44] Ad quinquaginta milia peditum caesa eo die dicuntur, equitum tria milia; mille et quadringenti capti et quindecim cum rectoribus elephanti. Romanorum aliquot uulnerati sunt; ceciderunt non plus trecenti pedites, quattuor et uiginti equites et de Eumenis exercitu quinque et uiginti.

Et illo quidem die uictores direptis hostium castris cum magna praeda in sua reuerterunt; postero die spoliabant caesorum corpora et captiuos contrahebant. legati ab Thyatira et Magnesia ab Sipylo ad dedendas urbes uenerunt. Antiochus cum paucis fugiens, in ipso itinere pluribus congregantibus se, modica manu armatorum media ferme nocte Sardis concessit. inde, cum audisset Seleucum filium et quosdam amicorum Apameam progressos, et ipse quarta uigilia cum coniuge ac filia petit Apameam. Xenoni tradita custodia urbis, Timone Lydiae praeposito; quibus spretis consensu oppidanorum et militum, qui in arce erant, legati ad consulem missi sunt.

[45] Sub idem fere tempus et ab Trallibus et a Magnesia, quae super Maeandrum est, et ab Epheso ad dedendas urbes uenerunt. reliquerat Ephesum Polyxenidas audita pugna, et classi usque ad Patara Lyciae peruectus, metu stationis Rhodiarum nauium, quae ad Megisten erant, in terram egressus cum paucis itinere pedestri Syriam petit. Asiae ciuitates in fidem consulis dicionemque populi Romani sese tradebant. Sardibus iam consul erat; eo et P. Scipio ab Elaea, cum primum pati laborem uiae potuit, uenit.

Sub idem fere tempus caduceator ab Antiocho per P. Scipionem a consule petit impetrauitque, ut oratores mittere liceret regi. paucos post dies Zeuxis, qui praefectus Lydiae fuerat, et Antipater, fratris filius, uenerunt. prius Eumene conuento, quem propter uetera certamina auersum maxime a pace credebant esse, et placatiore eo et sua et regis spe inuento, tum P. Scipionem et per eum consulem adierunt; praebitoque iis petentibus frequenti consilio ad mandata edenda, 'non tam, quid ipsi dicamus, habe<ntes ueni>mus' inquit Zeuxis, 'quam ut a uobis quaeramus, Romani, quo piaculo expiare errorem regis, pacem ueniamque impetrare a uictoribus possimus. maximo semper animo uictis regibus populisque ignouistis; quanto id maiore et placatiore animo decet uos facere in hac uictoria, quae uos dominos orbis terrarum fecit? positis iam aduersus omnes mortales certaminibus haud secus quam deos consulere et parcere uos generi humano oportet.' iam antequam legati uenirent, decretum erat, quid responderetur. respondere Africanum placuit. is in hunc modum locutus fertur: 'Romani ex iis, quae in deum immortalium potestate erant, ea habemus, quae dii dederunt; animos, qui nostrae mentis sunt, eosdem in omni fortuna gessimus gerimusque, neque eos secundae res extulerunt nec aduersae minuerunt. eius rei, ut alios omittam, Hannibalem uestrum uobis testem darem, nisi uos ipsos dare possem. postquam traiecimus Hellespontum, priusquam castra regia, priusquam aciem uideremus, cum communis Mars et incertus belli euentus esset, de pace uobis agentibus quas pares paribus ferebamus condiciones, easdem nunc uictores uictis ferimus: Europa abstinete; Asia omni, quae cis Taurum montem est, decedite. pro impensis deinde in bellum factis quindecim milia talentum Euboicorum dabitis, quingenta praesentia, duo milia et quingenta, cum senatus populusque Romanus pacem comprobauerint; <milia> deinde talentum per duodecim annos. Eumeni quoque reddi quadringenta talenta et quod frumenti reliquum ex eo, quod patri debitum est, placet. haec cum pepigerimus, facturos uos ut pro certo habeamus, erit quidem aliquod pignus, si obsides uiginti nostro arbitratu dabitis; sed numquam satis liquebit nobis ibi pacem esse populo Romano, ubi Hannibal erit; eum ante omnia deposcimus. Thoantem quoque Aetolum concitorem Aetolici belli, qui et illorum fiducia uos et uestra illos in nos armauit, dedetis et cum eo Mnasilochum Acarnana et Chalcidensis Philonem et Eubulidam. in deteriore sua fortuna pacem faciet rex, quia serius facit, quam facere potuit. si nunc moratus fuerit, sciat regum maiestatem difficilius ab summo fastigio ad medium detrahi quam a mediis ad ima praecipitari.' cum iis mandatis ab rege missi erant legati, ut omnem pacis condicionem acciperent; itaque Romam mitti legatos placuit. consul in hiberna exercitum Magnesiam ad Maeandrum et Trallis Ephesumque diuisit. Ephesum ad consulem paucos post dies obsides ab rege adducti sunt, et legati, qui Romam irent, uenerunt. Eumenes quoque eodem tempore profectus est Romam, quo legati regis. secutae eos sunt legationes omnium Asiae populorum.

[46] Dum haec in Asia geruntur, duo fere sub idem tempus cum triumphi spe proconsules de prouinciis Romam redierunt, Q. Minucius ex Liguribus, M'. Acilius ex Aetolia. auditis utriusque rebus gestis Minucio negatus triumphus, Acilio magno consensu decretus; isque triumphans de rege Antiocho et Aetolis urbem est inuectus. praelata in eo triumpho sunt signa militaria ducenta triginta, et argenti infecti tria milia pondo, signati tetrachmum Atticum centum decem tria milia, cistophori ducenta undequinquaginta, uasa argentea caelata multa magnique ponderis; tulit et suppellectilem regiam argenteam ac uestem magnificam, coronas aureas, dona sociarum ciuitatium, quadraginta quinque, spolia omnis generis. captiuos nobiles, Aetolos et regios duces, sex et triginta duxit. Damocritus, Aetolorum dux, paucos ante dies, cum e carcere noctu effugisset, in ripa Tiberis consecutis custodibus, priusquam comprehenderetur, gladio se transfixit. milites tantum, qui sequerentur currum, defuerunt; alioqui magnificus et spectaculo et fama rerum triumphus fuit.

Huius triumphi minuit laetitiam nuntius ex Hispania tristis, aduersa pugna in Bastetanis ductu L. Aemilii proconsulis apud oppidum Lyconem cum Lusitanis sex milia de Romano exercitu cecidisse, ceteros pauentis intra uallum compulsos aegre castra defendisse et in modum fugientium magnis itineribus in agrum pacatum reductos. haec ex Hispania nuntiata. ex Gallia legatos Placentinorum et Cremonensium L. Aurunculeius praetor in senatum introduxit. iis querentibus inopiam colonorum, aliis belli casibus, aliis morbo absumptis, quosdam taedio accolarum Gallorum reliquisse colonias, decreuit senatus, uti C. Laelius consul, si ei uideretur, sex milia familiarum conscriberet, quae in eas colonias diuiderentur, et ut L. Aurunculeius praetor triumuiros crearet ad eos colonos deducendos. creati M. Atilius Serranus L. Ualerius P. F. Flaccus L. Ualerius C. F. Tappo.

[47] Haud ita multo post, cum iam consularium comitiorum appeteret tempus, C. Laelius consul ex Gallia Romam rediit. is non solum ex facto absente se senatus consulto in supplementum Cremonae et Placentiae colonos scripsit, sed, ut nouae coloniae duae in agrum, qui Boiorum fuisset, deducerentur, et rettulit et auctore eo patres censuerunt.

eodem tempore litterae L. Aemilii praetoris adlatae de nauali pugna ad Myonnesum facta, et L. Scipionem consulem in Asiam exercitum traiecisse. uictoriae naualis ergo in diem unum supplicatio decreta est, in alterum diem, quod exercitus Romanus tum primum in Asia posuisset castra, ut ea res prospera et laeta eueniret. uicenis maioribus hostiis in singulas supplicationes sacrificare consul est iussus. inde consularia comitia magna contentione habita. M. Aemilius Lepidus petebat aduersa omnium fama, quod prouinciam Siciliam petendi causa non consulto senatu, ut sibi id facere liceret, reliquisset. petebant cum eo M. Fuluius Nobilior Cn. Manlius <Uulso> M. Ualerius Messalla. Fuluius consul unus creatur, cum ceteri centurias non explessent, isque postero die Cn. Manlium Lepido deiecto--nam Messalla iacuit-- collegam dixit. praetores exinde facti duo Q. Fabii, Labeo et Pictor--Pictor flamen Quirinalis eo anno inauguratus fuerat--, M. Sempronius Tuditanus Sp. Postumius Albinus L. Plautius Hypsaeus L. Baebius Diues.

[48] M. Fuluio Nobiliore et Cn. Manlio Uulsone consulibus Ualerius Antias auctor est rumorem celebrem Romae fuisse et paene pro certo habitum, recipiendi Scipionis adulescentis causa consulem L. Scipionem et cum eo P. Africanum in colloquium euocatos regis et ipsos comprehensos esse, et ducibus captis confestim ad castra Romana exercitum ductum, eaque expugnata et deletas omnis copias Romanorum esse. ob haec Aetolos sustulisse animos et abnuisse imperata facere, principesque eorum in Macedoniam et in Dardanos et in Thraeciam ad conducenda mercede auxilia profectos. haec qui nuntiarent Romam, A. Terentium Uarronem et M. Claudium Lepidum ab A. Cornelio propraetore ex Aetolia missos esse. subtexit deinde fabulae huic legatos Aetolos in senatu inter cetera hoc quoque interrogatos esse, unde audissent imperatores Romanos in Asia captos ab Antiocho rege et exercitum deletum esse; Aetolos respondisse ab suis legatis se, qui cum consule fuerint, certiores factos. rumoris huius quia neminem alium auctorem habeo, neque adfirmata res mea opinione sit nec pro uana praetermissa.

[49] Aetoli legati in senatum introducti, cum et causa eos sua et fortuna hortaretur, ut confitendo seu culpae seu errori ueniam supplices peterent, orsi a beneficiis in populum Romanum et prope exprobrantes uirtutem suam in Philippo bello et offenderunt aures insolentia sermonis et eo, uetera et oblitterata repetendo, rem adduxerunt, ut haud paulo plurium maleficiorum gentis quam beneficiorum memoria subiret animos patrum, et quibus misericordia opus erat, iram et odium irritarent. interrogati ab uno senatore, permitterentne arbitrium de se populo Romano, deinde ab altero, habiturine eosdem quos populus Romanus socios et hostis essent, nihil ad ea respondentes egredi templo iussi sunt. conclamatum deinde prope ab uniuerso senatu est totos adhuc Antiochi Aetolos esse et ex unica ea spe pendere animos eorum; itaque bellum cum haud dubiis hostibus gerendum perdomandosque feroces animos esse. illa etiam res accendit, quod eo ipso tempore, quo pacem ab Romanis petebant, Dolopiae atque Athamaniae bellum inferebant. senatus consultum in M'. Acilii sententiam, qui Antiochum Aetolosque deuicerat, factum est, ut Aetoli eo die iuberentur proficisci ab urbe et intra quintum decimum diem Italia excedere. A. Terentius Uarro ad custodiendum iter eorum missus, denuntiatumque, si qua deinde legatio ex Aetolis, nisi permissu imperatoris, qui eam prouinciam obtineret, et cum legato Romano uenisset Romam, pro hostibus omnis futuros. ita dimissi Aetoli.

[50] De prouinciis deinde consules rettulerunt; sortiri eos Aetoliam et Asiam placuit; qui Asiam sortitus esset, exercitus ei, quem L. Scipio haberet, est decretus et in eum supplementum quattuor milia peditum Romanorum, ducenti equites, et sociorum ac Latini nominis octo milia peditum, quadringenti equites; his copiis ut bellum cum Antiocho gereret. alteri consuli exercitus, qui erat in Aetolia, est decretus, et ut in supplementum scriberet permissum ciuium sociorumque eundem numerum, quem collega. naues quoque idem consul, quae priore anno paratae erant, ornare iussus ac ducere secum; nec cum Aetolis solum bellum gerere, sed etiam in Cephallaniam insulam traicere. mandatum eidem, ut, si per commodum rei publicae facere posset, ut ad comitia Romam ueniret; nam, praeterquam quod magistratus annui subrogandi essent, censores quoque placere creari. si qua res eum teneret, senatum certiorem faceret se ad comitiorum tempus occurrere non posse. Aetolia M. Fuluio, Asia Cn. Manlio sorte euenit. praetores deinde sortiti sunt, Sp. Postumius Albinus urbanam et inter peregrinos, M. Sempronius Tuditanus Siciliam, Q. Fabius Pictor, flamen Quirinalis, Sardiniam, Q. Fabius Labeo classem, L. Plautius Hypsaeus Hispaniam citeriorem, L. Baebius Diues Hispaniam ulteriorem. Siciliae legio una et classis, quae in ea prouincia erat, decreta, et ut duas decumas frumenti nouus praetor imperaret Siculis; earum alteram in Asiam, alteram in Aetoliam mitteret. idem ab Sardis exigi atque ad eosdem exercitus id frumentum, ad quos Siculum, deportari iussum. L. Baebio supplementum in Hispaniam datum mille Romani pedites, equites quinquaginta, et sex milia peditum Latini nominis, ducenti equites; Plautio Hypsaeo in Hispaniam citeriorem mille Romani dati sunt pedites, duo milia socium Latini nominis et ducenti equites; cum his supplementis ut singulas legiones duae Hispaniae haberent. prioris anni magistratibus C. Laelio cum suo exercitu prorogatum in annum imperium est; prorogatum et P. Iunio propraetori in Etruria cum eo exercitu, qui in prouincia esset, et M. Tuccio propraetori in Bruttiis et Apulia.

[51] Priusquam in prouincias praetores irent, certamen inter P. Licinium pontificem maximum fuit et Q. Fabium Pictorem flaminem Quirinalem, quale patrum memoria inter L. Metellum et Postumium Albinum fuerat. consulem illum cum C. Lutatio collega in Siciliam ad classem proficiscentem ad sacra retinuerat Metellus, pontifex maximus; praetorem hunc, ne in Sardiniam proficisceretur, P. Licinius tenuit. et in senatu et ad populum magnis contentionibus certatum, et imperia inhibita ultro citroque, et pignera capta, et multae dictae, et tribuni appellati, et prouocatum ad populum est. religio ad postremum uicit; ut dicto audiens esset flamen pontifici iussus; et multa iussu populi ei remissa. ira prouinciae ereptae praetorem magistratu abdicare se conantem patres auctoritate sua deterruerunt et, ut ius inter peregrinos diceret, decreuerunt. dilectibus deinde intra paucos dies --neque enim multi milites legendi erant--perfectis consules praetoresque in prouincias proficiscuntur. fama dein de rebus in Asia gestis temere uulgata sine auctore, et post dies paucos nuntii certi litteraeque imperatoris Romam adlatae, quae non tantum gaudium ab recenti metu attulerunt--desierant enim uictum in Aetolia <regem> metuere--quam a uetere fama, quod ineuntibus id bellum grauis hostis et suis uiribus, et quod Hannibalem rectorem militiae haberet, uisus fuerat. nihil tamen aut de consule mittendo in Asiam mutandum aut minuendas eius copias censuerunt metu, ne cum Gallis foret bellandum.

[52] Haud multo post M. Aurelius Cotta legatus L. Scipionis cum Antiochi regis legatis et Eumenes rex Rhodiique Romam uenerunt. Cotta in senatu primum, deinde in contione iussu patrum, quae acta in Asia essent, exposuit. supplicatio inde in triduum decreta est, et quadraginta maiores hostiae immolari iussae. tum omnium primum Eumeni senatus datus est. is cum breuiter et egisset gratias patribus, quod obsidione se ac fratrem exemissent regnumque ab iniuriis Antiochi uindicassent, et gratulatus esset, quod terra marique res prospere gessissent, quodque regem Antiochum fusum fugatumque et exutum castris prius Europa, post et Asia, quae cis Taurum montem est, expulissent, sua deinde merita malle eos ex imperatoribus suis legatisque quam se commemorante cognoscere dixit. haec approbantibus cunctis iubentibusque dicere ipsum, omissa in id uerecundia, quid sibi ab senatu populoque Romano tribui aequum censeret; propensius cumulatiusque, si quo possit, prout eius merita sint, senatum facturum, ad ea rex, si ab aliis sibi praemiorum optio deferretur, libenter, data modo facultate consulendi senatum Romanum, consilio amplissimi ordinis usurum fuisse, ne quid aut immoderate cupisse aut petisse parum modeste uideri posset; uerum enimuero cum ipsi daturi sint, multo magis munificentiam eorum in se fratresque suos ipsorum arbitrii debere esse. nihil hac oratione eius patres conscripti deterriti sunt, quo minus dicere ipsum iuberent, et, cum aliquamdiu hinc indulgentia hinc modestia inter permittentis in uicem non magis mutua quam inexplicabili facilitate certatum esset, Eumenes ex templo excessit. senatus in eadem perstare sententia, ut absurdum esse diceret ignorare regem, quid sperans aut petens uenerit; quae accommodata regno suo sint, ipsum optime scire; Asiam longe melius quam senatum nosse; reuocandum igitur et cogendum, quae uellet quaeque sentiret, expromere.

[53] Reductus a praetore in templum rex et dicere iussus 'perseuerassem' inquit 'tacere, patres conscripti, nisi Rhodiorum legationem mox uocaturos uos scirem, et illis auditis mihi necessitatem fore dicendi. quae quidem eo difficilior oratio erit, quod ea postulata eorum futura sunt, ut non solum nihil, quod contra me sit, sed ne quod ad ipsos quidem proprie pertineat, petere uideantur. agent enim causam ciuitatium Graecarum, et liberari eas dicent debere. quo impetrato, cui dubium est, quin et a nobis auersuri sint non eas modo ciuitates, quae liberabuntur, sed etiam ueteres stipendiarias nostras, ipsi autem tanto obligatos beneficio uerbo socios, re uera subiectos imperio et obnoxios habituri sint? et, si dis placet, cum has tantas opes affectabunt, dissimulabunt ulla parte id ad se pertinere; uos modo id decere et conueniens esse ante factis dicent. haec uos ne decipiat oratio, prouidendum uobis erit, neue non solum inaequaliter alios nimium deprimatis ex sociis uestris, alios praeter modum extollatis, sed etiam ne, qui aduersus uos arma tulerint, in meliore statu sint, quam socii et amici uestri. quod ad me attinet, in aliis rebus cessisse intra finem iuris mei cuilibet uideri malim, quam nimis pertinaciter in obtinendo eo tetendisse; in certamine autem amicitiae uestrae, beneuolentiae erga uos, honoris, qui ab uobis habebitur, minime aequo animo uinci possum. hanc ego maximam hereditatem a patre accepi, qui primus omnium Asiam Graeciamque incolentium in amicitiam uenit uestram eamque perpetua et constanti fide ad extremum uitae finem perduxit; nec animum dumtaxat uobis fidelem ac bonum praestitit, sed omnibus interfuit bellis, quae in Graecia gessistis, terrestribus naualibus, omni genere commeatuum, ita ut nemo sociorum uestrorum ulla parte aequari posset, uos adiuuit; postremo, cum Boeotos ad societatem uestram hortaretur, in ipsa contione intermortuus haud multo post exspirauit. huius ego uestigia ingressus uoluntati quidem et studio in colendis uobis adicere--etenim inexsuperabilia haec erant--nihil potui; rebus ipsis meritisque et impensis officiorum ut superare possem, fortuna tempora Antiochus et bellum in Asia gestum praebuerunt materiam. rex Asiae et partis Europae Antiochus filiam suam in matrimonium mihi dabat; restituebat extemplo ciuitates, quae defecerant a nobis; spem magnam in posterum amplificandi regni faciebat, si secum bellum aduersus uos gessissem. non gloriabor eo, quod nihil in uos deliquerim; illa potius, quae uetustissima domus nostrae uobiscum amicitia digna sunt, referam. pedestribus naualibusque copiis, ut nemo sociorum uestrorum me aequiperare posset, imperatores uestros adiuui; commeatus terra marique suppeditaui; naualibus proeliis, quae multis locis facta sunt, omnibus adfui; nec labori meo nec periculo usquam peperci. quod miserrimum est in bello, obsidionem passus sum, Pergami inclusus cum discrimine ultimo simul uitae regnique. liberatus deinde obsidione, cum alia parte Antiochus alia Seleucus circa arcem regni mei castra haberent, relictis meis rebus tota classe ad Hellespontum L. Scipioni consuli uestro occurri, ut eum in traiciendo exercitu adiuuarem. posteaquam in Asiam exercitus uester est transgressus, numquam a consule abscessi; nemo miles Romanus magis adsiduus in castris fuit uestris quam ego fratresque mei; nulla expeditio, nullum equestre proelium sine me factum est; in acie ibi steti, eam partem sum tutatus, in qua me consul esse uoluit. non sum hoc dicturus, patres conscripti: quis hoc bello meritis erga uos mecum comparari potest? ego nulli omnium neque populorum neque regum, quos in magno honore habetis, non ausim me comparare. Masinissa hostis uobis ante quam socius fuit, nec incolumi regno cum auxiliis suis, sed extorris, expulsus, amissis omnibus copiis, cum turma equitum in castra confugit uestra; tamen eum, quia in Africa aduersus Syphacem et Carthaginiensis fideliter atque impigre uobiscum stetit, non in patrium solum regnum restituistis, sed adiecta opulentissima parte Syphacis regni praepotentem inter Africae reges fecistis. quo tandem igitur nos praemio atque honore digni apud uos sumus, qui numquam hostes, semper socii fuimus? pater, ego, fratres mei non in Asia tantum, sed etiam procul ab domo in Peloponneso in Boeotia in Aetolia, Philippi Antiochi Aetolico bello, terra marique pro uobis arma tulimus. quid ergo postulas? dicat aliquis. ego, patres conscripti, quoniam dicere utique uolentibus uobis parendum est, si uos ea mente ultra Tauri iuga emostis Antiochum, ut ipsi teneretis eas terras, nullos accolas nec finitimos habere quam uos malo, nec ulla re alia tutius stabiliusque regnum meum futurum spero; sed si uobis decedere inde atque deducere exercitus in animo est, neminem digniorem esse ex sociis uestris, qui bello a uobis parta possideat quam me dicere ausim. at enim magnificum est liberare ciuitates seruas. ita opinor, si nihil hostile aduersus uos fecerunt; sin autem Antiochi partis fuerunt, quanto est uestra prudentia et aequitate dignius sociis bene meritis quam hostibus uos consulere?'

[54] Grata oratio regis patribus fuit, et facile apparebat munifice omnia et propenso animo facturos. interposita Smyrnaeorum breuis legatio est, quia non aderat quidam Rhodiorum. collaudatis egregie Smyrnaeis, quod omnia ultima pati quam se regi tradere maluissent, introducti Rhodii sunt. quorum princeps legationis expositis initiis amicitiae cum populo Romano meritisque Rhodiorum Philippi prius, deinde Antiochi bello 'nihil' inquit 'nobis tota nostra actione, patres conscripti, neque difficilius neque molestius est, quam quod cum Eumene nobis disceptatio est, cum quo uno maxime regum et priuatim singulis et, quod magis nos mouet, publicum ciuitati nostrae hospitium est. ceterum non animi nostri, patres conscripti, nos, sed rerum natura, quae potentissima est, disiungit, ut nos liberi etiam aliorum libertatis causam agamus, reges serua omnia et subiecta imperio suo esse uelint. utcumque tamen res sese habet, magis uerecundia nostra aduersus regem nobis obstat, quam ipsa disceptatio aut nobis impedita est aut uobis perplexam deliberationem praebitura uidetur. nam si aliter socio atque amico regi et bene merito hoc ipso in bello, de cuius praemiis agitur, honos haberi nullus posset, nisi liberas ciuitates in seruitutem traderetis ei, esset deliberatio anceps, ne aut regem amicum inhonoratum dimitteretis, aut decederetis instituto uestro gloriamque Philippi bello partam nunc seruitute tot ciuitatium deformaretis; sed ab hac necessitate aut gratiae in amicum minuendae aut gloriae uestrae egregie uos fortuna uindicat. est enim deum benignitate non gloriosa magis quam diues uictoria uestra, quae uos facile isto uelut aere alieno exsoluat. nam et Lycaonia et Phrygia utraque et Pisidia omnis et Chersonesus, quaeque circumiacent Europae, in uestra sunt potestate, quarum una quaelibet regi adiecta multiplicare regnum Eumenis potest, omnes uero datae maximis eum regibus aequare. licet ergo uobis et praemiis belli ditare socios et non decedere instituto uestro et meminisse, quem titulum praetenderitis prius aduersus Philippum, nunc aduersus Antiochum belli, quid feceritis Philippo uicto, quid nunc a uobis, non magis quia fecistis, quam quia id uos facere decet, desideretur atque expectetur. alia enim aliis et honesta et probabilis est causa armorum; illi agrum, hi uicos, hi oppida, hi portus oramque aliquam maris ut possideant; uos nec cupistis haec antequam haberetis, nec nunc, cum orbis terrarum in dicione uestra sit, cupere potestis. pro dignitate et gloria apud omne humanum genus, quod uestrum nomen imperiumque iuxta ac deos immortales iam pridem intuetur, pugnastis. quae parare et quaerere arduum fuit, nescio an tueri difficilius sit. gentis uetustissimae nobilissimaeque uel fama rerum gestarum uel omni commendatione humanitatis doctrinarumque tuendam ab seruitio regio libertatem suscepistis; hoc patrocinium receptae in fidem et clientelam uestram uniuersae gentis perpetuum uos praestare decet. non, quae in solo [modo] antiquo sunt, Graecae magis urbes sunt quam coloniae earum, illinc quondam profectae in Asiam; nec terra mutata mutauit genus aut mores. certare pio certamine cuiuslibet bonae artis ac uirtutis ausi sumus cum parentibus quaeque ciuitas et conditoribus suis. adistis Graeciae, adistis Asiae urbes plerique; nisi quod longius a uobis absumus, nulla uincimur alia re. Massiliensis, quos, si natura insita uelut ingenio terrae uinci posset, iam pridem efferassent tot indomitae circumfusae gentes, in eo honore, in ea merito dignitate audimus apud uos esse, ac si medium umbilicum Graeciae incolerent. non enim sonum modo linguae uestitumque et habitum, sed ante omnia mores et leges et ingenium sincerum integrumque a contagione accolarum seruarunt. terminus est nunc imperii uestri mons Taurus; quidquid intra eum cardinem est, nihil longinquum uobis debet uideri; quo arma uestra peruenerunt, eodem ius hinc profectum perueniat. barbari, quibus pro legibus semper dominorum imperia fuerunt, quo gaudent, reges habeant; Graeci suam fortunam, uestros animos gerunt. domesticis quondam uiribus etiam imperium amplectebantur; nunc imperium, ubi est, ibi ut sit perpetuum, optant; libertatem uestris tueri armis satis habent, quoniam suis non possunt. at enim quaedam ciuitates cum Antiocho senserunt. et aliae prius cum Philippo, et cum Pyrrho Tarentini; ne alios populos enumerem, Carthago libera cum suis legibus est. huic uestro exemplo quantum debeatis, uidete, patres conscripti; inducetis in animum negare Eumenis cupiditati, quod iustissimae irae uestrae negastis. Rhodii <et in hoc> et in omnibus bellis, quae in illa ora gessistis, quam forti fidelique uos opera adiuuerimus, uestro iudicio relinquimus. nunc in pace consilium id adferimus, quod si comprobaritis, magnificentius uos uictoria usos esse quam uicisse omnes existimaturi sint.' apta magnitudine Romanae oratio uisa est.

[55] Post Rhodios Antiochi legati uocati sunt. ii uulgato petentium ueniam more errorem fassi regis obtestati sunt patres conscriptos, ut suae potius clementiae quam regis culpae qui satis superque poenarum dedisset, memores consulerent; postremo pacem datam a L. Scipione imperatore, quibus legibus dedisset, confirmarent auctoritate sua. et senatus eam pacem seruandam censuit, et paucos post dies populus iussit. foedus in Capitolio cum Antipatro principe legationis et eodem fratris filio regis Antiochi est ictum.

Auditae deinde et aliae legationes ex Asia sunt. quibus omnibus datum responsum decem legatos more maiorum senatum missurum ad res Asiae disceptandas componendasque; summam tamen hanc fore, ut cis Taurum montem, quae intra regni Antiochi fines fuissent, Eumeni attribuerentur praeter Lyciam Cariamque usque ad Maeandrum amnem; ea ut ciuitatis Rhodiorum essent; ceterae ciuitates Asiae, quae Attali stipendiariae fuissent, eaedem uectigal Eumeni penderent; quae uectigales Antiochi fuissent, eae liberae atque immunes essent. decem legatos hos decreuerunt: Q. Minucium Rufum L. Furium Purpurionem Q. Minucium Thermum Ap. Claudium Neronem Cn. Cornelium Merulam M. Iunium Brutum L. Aurunculeium L. Aemilium Paulum P. Cornelium Lentulum P. Aelium Tuberonem.

[56] His, quae praesentis disceptationis essent, libera mandata; de summa rerum senatus constituit. Lycaoniam omnem et Phrygiam utramque et Mysiam <quam Prusia rex ademerat, restituit> regi et Milyas et Lydiam Ioniamque extra ea oppida, quae libera fuissent, quo die cum rege Antiocho pugnatum est, et nominatim Magnesiam ad Sipylum, et Cariam, quae Hydrela appellatur, agrumque Hydrelitanum ad Phrygiam uergentem, et castella uicosque ad Maeandrum amnem et oppida, nisi quae libera ante bellum fuissent, Telmessum item nominatim et castra Telmessium, praeter agrum, qui Ptolemaei Telmessii fuisset. haec omnia, quae supra sunt scripta, regi Eumeni iussa dari. Rhodiis Lycia data extra eundem Telmessum et castra Telmessium et agrum, qui Ptolemaei Telmessii fuisset; hic et ab Eumene et Rhodiis exceptus. ea quoque iis pars Cariae data, quae propior Rhodum insulam trans Maeandrum amnem est, oppida, uici, castella, agri, qui ad Pisidiam uergunt, nisi quae eorum oppida in libertate fuissent pridie, quam cum Antiocho rege in Asia pugnatum est. pro his cum gratias egissent Rhodii, de Solis urbe, quae in Cilicia est, egerunt: Argis et illos, sicut sese, oriundos esse; ab ea germanitate fraternam sibi cum iis caritatem esse; petere hoc extraordinarium munus, ut eam ciuitatem ex seruitute regia eximerent. uocati sunt legati regis Antiochi, actumque cum iis est nec quicquam impetratum testante foedera Antipatro, aduersus quae ab Rhodiis non Solos, sed Ciliciam peti et iuga Tauri transcendi. reuocatis in senatum Rhodiis, cum quanto opere tenderet legatus regius, exposuissent, adiecerunt, si utique eam rem ad ciuitatis suae dignitatem pertinere censerent Rhodii, senatum omni modo expugnaturum pertinaciam legatorum. tum uero impensius quam ante Rhodii gratias egerunt, cessurosque sese potius arrogantiae Antipatri, quam causam turbandae pacis praebituros dixerunt. ita nihil de Solis mutatum est.

[57] Per eos dies, quibus haec gesta sunt, legati Massiliensium nuntiarunt L. Baebium praetorem in prouinciam Hispaniam proficiscentem ab Liguribus circumuentum, magna parte comitum caesa uulneratum ipsum cum paucis sine lictoribus Massiliam perfugisse et intra triduum exspirasse. senatus ea re audita decreuit, uti P. Iunius Brutus, qui propraetor in Etruria esset, prouincia exercituque traditis uni, cui uideretur, ex legatis, ipse in ulteriorem Hispaniam proficisceretur, eaque ei prouincia esset. hoc senatus consultum litteraeque a Sp. Postumio praetore in Etruriam missae sunt, profectusque in Hispaniam est P. Iunius propraetor. in qua prouincia prius aliquanto, quam successor ueniret, L. Aemilius Paulus, qui postea regem Persea magna gloria uicit, cum priore anno haud prospere rem gessisset, tumultuario exercitu collecto signis collatis cum Lusitanis pugnauit. fusi fugatique hostes; caesa decem octo milia armatorum; duo milia trecenti capti et castra expugnata. huius uictoriae fama tranquilliores in Hispania res fecit. eodem anno ante diem tertium Kal. Ianuarias Bononiam Latinam coloniam ex senatus consulto L. Ualerius Flaccus M. Atilius Serranus L. Ualerius Tappo triumuiri deduxerunt. tria milia hominum sunt deducta; equitibus septuagena iugera, ceteris colonis quinquagena sunt data. ager captus de Gallis Bois fuerat; Galli Tuscos expulerant.

eodem anno censuram multi et clari uiri petierunt. quae res, tamquam in se parum magni certaminis causam haberet, aliam contentionem multo maiorem excitauit. petebant T. Quinctius Flamininus P. Cornelius Cn. F. Scipio L. Ualerius Flaccus M. Porcius Cato M. Claudius Marcellus M'. Acilius Glabrio, qui Antiochum ad Thermopylas Aetolosque deuicerat. in hunc maxime, quod multa congiaria distribuerat, quibus magnam partem hominum obligarat, fauor populi se inclinabat. id cum aegre paterentur tot nobiles, nouum sibi hominem tantum praeferri, P. Sempronius Gracchus et C. Sempronius Rutilus, <tribuni plebis,> ei diem dixerunt, quod pecuniae regiae praedaeque aliquantum captae in Antiochi castris neque in triumpho tulisset, neque in aerarium rettulisset. uaria testimonia legatorum tribunorumque militum erant. M. Cato ante alios testis conspiciebatur; cuius auctoritatem perpetuo tenore uitae partam toga candida eleuabat. is testis, quae uasa aurea atque argentea castris captis inter aliam praedam regiam uidisset, ea se in triumpho negabat uidisse. postremo in huius maxime inuidiam desistere se petitione Glabrio dixit, quando, quod taciti indignarentur nobiles homines, id aeque nouus competitor intestabili periurio incesseret.

[58] Centum milium multa irrogata erat; bis de ea certatum est; tertio, cum de petitione destitisset reus, nec populus de multa suffragium ferre uoluit, et tribuni eo negotio destiterunt censores T. Quinctius Flamininus M. Claudius Marcellus creati.

Per eos dies L. Aemilio Regillo, qui classe praefectum Antiochi regis deuicerat, extra urbem in aede Apollinis cum senatus datus esset, auditis rebus gestis eius, quantis cum classibus hostium dimicasset, quot inde naues demersisset aut cepisset, magno consensu patrum triumphus naualis est decretus. triumphauit Kal. Februariis. in eo triumpho undequinquaginta coronae aureae translatae sunt, pecunia nequaquam [tanta] pro specie regii triumphi, tetrachma Attica triginta quattuor milia ducenta, cistophori centum triginta duo milia trecenti. supplicationes deinde fuerunt ex senatus consulto, quod L. Aemilius in Hispania prospere rem publicam gessisset.

Haud ita multo post L. Scipio ad urbem uenit; qui ne cognomini fratris cederet, Asiaticum se appellari uoluit. et in senatu et in contione de rebus ab se gestis disseruit. erant qui fama id maius bellum quam difficultate rei fuisse interpretarentur: uno memorabili proelio debellatum, gloriamque eius uictoriae praefloratam ad Thermopylas esse. ceterum uere aestimanti Aetolicum magis ad Thermopylas bellum quam regium fuit; quota enim parte uirium suarum ibi dimicauit Antiochus? in Asia totius Asiae steterunt uires ab ultimis Orientis finibus omnium gentium contractis auxiliis.

[59] Merito ergo et diis immortalibus, quantus maximus poterat, habitus est honos, quod ingentem uictoriam facilem etiam fecissent, <et> imperatori triumphus est decretus. triumphauit mense intercalario pridie Kal. Martias. qui triumphus spectaculo oculorum maior quam Africani fratris eius fuit, recordatione rerum et aestimatione periculi certaminisque non magis comparandus, quam si imperatorem imperatori aut Antiochum ducem Hannibali conferres. tulit in triumpho signa militaria ducenta uiginti quattuor, oppidorum simulacra centum triginta quattuor, eburneos dentes mille ducentos triginta unum, aureas coronas ducentas triginta quattuor, argenti pondo centum triginta septem milia quadringenta uiginti, tetrachmum Atticorum ducenta uiginti quattuor milia, cistophori trecenta uiginti unum milia septuaginta, nummos aureos Philippeos centum quadraginta milia, uasorum argenteorum--omnia caelata erant--mille pondo et quadringenta uiginti tria, aureorum mille pondo uiginti tria. et duces regii, praefecti, purpurati duo et triginta ante currum ducti. militibus quini uiceni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti. et stipendium militare et frumentum duplex post triumphum datum; <iam> proelio in Asia facto duplex dederat. triumphauit anno fere post, quam consulatu abiit.

[60] Eodem fere tempore et Cn. Manlius consul in Asiam et Q. Fabius Labeo praetor ad classem uenit. ceterum consuli non deerat cum Gallis belli materia. mare pacatum erat deuicto Antiocho, cogitantique Fabio, cui rei potissimum insisteret, ne otiosam prouinciam habuisse uideri posset, optimum uisum est in Cretam insulam traicere. Cydoniatae bellum aduersus Gortynios Gnosiosque gerebant, et captiuorum Romanorum atque Italici generis magnus numerus in seruitute esse per totam insulam dicebatur. classe ab Epheso profectus cum primum Cretae litus attigit, nuntios circa ciuitates misit, ut armis absisterent captiuosque in suis quaeque urbibus agrisque conquisitos reducerent, et legatos mitterent ad se, cum quibus de rebus ad Cretensis pariter Romanosque pertinentibus ageret. nihil magnopere ea Cretenses mouerunt; captiuos praeter Gortynios nulli reddiderunt. Ualerius Antias quattuor milia captiuorum, quia belli minas timuerint, ex tota insula reddita scripsit; eamque causam Fabio, cum rem nullam aliam gessisset, triumphi naualis impetrandi ab senatu fuisse. a Creta Ephesum Fabius redit; inde tribus nauibus in Thraciae oram missis ab Aeno et Maronia praesidia Antiochi deduci iussit, ut in libertate eae ciuitates essent.

Fairytale left blue.png Liber XXXVI Liber XXXVIII Fairytale right blue.png