Acta (Concilium Remense) (Gerbertus Auriliacensis)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta (Concilium Remense)
Auctor incertus
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a


Acta (Concilium Remense; Auctor incertus (Gerbertus Auriliacensis?)), J. P. Migne cc_id: cps_2.CoReAuI.Acta11, cc_idno: 9777

INCIPIT PROLOGUS SYNODI REMENSIS.

139.0287C| Licet aemuli mei dentes in me exacuant, dictaque et facta proscindere parent, plus tamen amicorum obsequio quam invidorum odio permoveor. Non enim, ubi non erat timor, timere didici, nec amicorum infecta relinquere negotia. Accingor igitur, et summarum quidem genera causarum in Remensi concilio exposita breviter attingam, ut et gestorum veritas innotescat, et quae a summis viris retractata sunt agnoscantur. Peto autem ab hujus sacri conventus praelatis, si quid minus grave vel parum comptum expressero, non suae injuriae sed meae ascribi ignorantiae; ab auditoribus quoque, ne me aliena vel parum dixisse denotent. Siquidem triplici genere interpretationis utendum fore censeo; scilicet 139.0288C| ut quaedam ad verbum ex alia in aliam transferantur linguam; in quibusdam autem sententiarum gravitas et eloquii dignitas dicendi genere conformentur ; porro in aliis una dictio occasionem faciat, et abdita investigari, et in lucem ipsos affectus manifeste proferri. Quae etsi ad plenum assequi non potuero, his tamen modis doctissimorum hominum sententias conabor interpretari. Sed earum amplificationes, digressiones, etsi qua ejusmodi sunt, quodam studio refringam, ne odio quarumdam personarum potissimumque Arnulfi proditoris moveri videar, quasi ex ejus legitima depositione Remense episcopium legitime sortitus videri appetam. Alterius erit hoc operis aliisque implicitum questionibus, 139.0289A| cum de propriis, communibus et differentiis episcoporum, archiepiscoporum, vel metropolitanorum, patriarcharum, seu primatum, vel etiam Romani 139.0290A| episcopi potestate, ut animo concepi, protixius disputabo.

139.0289A| EXPLICIT PROLOGUS.

INCIPIUNT CAPITULA.
139.0290A|
c
7.
Ratbodus episcopus Lotharienses episcopos cirographum
6. Prosecutio Gotesmanni et Brunonis episcoporum de discussione.
1. Qui, et quo, et ex quibus provinciis, episcopi convenerint.
2. Praelocutio Arnulfi episcopi de examinanda Arnulfi causa.
3. Responsio Siguini archiepiscopi de cognitione judicii.
4. Objectio Daiberti archiepiscopi et Hervei episcopi.
5. Conquestio Brunonis episcopi.
139.0289| Arnulfi. 139.0289B|
12. Odo.
Arnulfi reprehendere dicit.
8. Libellus Arnulfi.
9. Arnulfus episcopus eundem libellum in parte vituperat et in parte laudat.
10. Exemplar libelli cujusdam heretici conversi.
11. Confessio Adalgeri presbiteri.
139.0289| episcopus commonitorium Arnulfi et anathema inducit.
13. Gualterius episcopus ea reprehendit.
14. Guido episcopus aliud anathema inducit.
15. Siguinus archiepiscopus argumentatur, Arnulfum et suos complices dampnatos videri.
16. Exempla canonum de dampnatis qui ministrant.
17. Arnulphi episcopi admonitio pro defensione Arnulphi.
139.0289C|
24. Quod juste captus sit ex Affricano.
18. Siguini archiepiscopi anathema pro eadem re.
19. Qui Arnulphum defendere conati sunt, et quibus exemplis.
20. Epistola Stephani archiepiscopi ad Damasum papam.
21. Rescriptum Damasi ad eundem.
22. Ratbodus episcopus decretalem tomum sinodo porrigit pro Arnulfi defensione.
23. Brevis annotatio accusationis et defensionis Arnulfi.
139.0289| concilio.
25. Exemplar epistolae regis ad Romanum pontificem directae pro causa Arnulfi.
26. Item episcoporum ad eundem.
139.0290A|
30. Arnulfus in sinodum deductus, episcoporum sententiis contradicit; sed Rainerii.
27. Quid regis et Brunonis episcopi legati Romae egerint.
28. Luculenta oratio Arnulfi episcopi vim tocius sinodi continens.
29. Exempla canonum contra Arnulfum.
139.0289| sententiam non ferens, secessum petit.
31. Sinodus, abiente Arnulfo, in ejus crimina capitula annotat.
32. De confinitimis hostium sacerdotibus, qui sine regis licentia legationes agunt.
139.0290B|
33. De his qui regibus fidem promissam non servant.
34. De clericis qui capitalia crimina committunt.
35. De confugientibus ad hostes.
36. De his qui, rege superstite, aut sibi aut aliis affuturum provident regnum.
37. De custodia vitae principum.
38. De refugis atque perfidis clericis sive laicis.
39. De clericis vel monachis contra regem perjuris.
40. Episcoporum collectio, et Arnulfi confessio, et super ejus depositione questio.
41. De maximo episcopo deposito.
42. De Euticete presbitero.
43. De Ratherio et Petro ejectis.
44. De injuste depositis.
45. Quomodo Arnulfus deponi debeat.
139.0290C|
52. Arnulfus episcopus Arnulfi confessionem subhornat, contra Brochardum.
46. Exemplum de Potamio archiepiscopo deposito.
47. De Egidio et Ebone depositis.
48. De judicio non innovando.
49. Sequentis diei sinodus.
50. Ingressus regum in sinodum.
51. Arnulfus episcopus praeteriti diei acta breviter recapitulat.
139.0289| comitem.
53. Arnulfus a regibus veniam petit, et accipit, modumque abdicationis agnoscit.
54. Libellus abdicationis Arnulfi.
55. Adalgeri presbiteri reclamatio et depositio.
56. Africanum concilium in quo modus Romani episcopi cognoscitur.

INCIPIT SYNODUS REMENSIS. 139.0289|

1.

139.0289D| Anno ab incarnatione domini nostri Jesu Christi 991, indictione quarta, anno regni 5 domni Hugonis augusti et excellentissimi regis Rotberti 4 congregata est synodus in Remensi territorio. Actum est autem magna industria principum, ut quia omnes Galliarum episcopi eo convenire non 139.0290D| poterant, propter quasdam regni necessitudines, ii maxime convenirent qui conprovinciales essent, deinde ex vicinis provinciis fama et dignitate honestiores, et qui legatione suarum provinciarum digni viderentur, suorumque fratrum a sentiam sua praesentia sustinere possent. Igitur 15 Kal. Jul. 139.0291A| collecti sunt in basilica domni Basoli confessoris Remorum quidem diocesanei: Guido Suessonicae urbis episcopus, Adalbero Laudunensis, Herveus Belvacensis, Gotesmannus Ambianensis, Ratbodus Noviomensis, Odo Silvanectensis; ex provincia Bituricensium, quae Aquitanorum esse putatur, Daibertus archiepiscopus; ex provincia Lugdunensium prima: Gualterius episcopus Augustidunensis, Bruno Lingonensis, Milo Matisconensis; ex provincia Senonensium, quae est prima Sequanorum metropolis Remensique provinciae contigua, Siguinus archiepiscopus, Arnulfus Aurelianensis, Herbertus Autisioderensis. Praeterea diversarum urbium abbates quam plurimi aderant, qui post solitariam episcoporum disputationem residere jussi sunt. Habitaque 139.0291B| ratione totius summae synodi, dignitas praelaturae ac potestas quasi judiciaria stetit penes archiepiscopum Siguinum, quem et aetas et vitae meritum ac scientia commendabat. Arnulfus autem, venerabilis episcopus, ordinis custos ac omnium gerendorum interpres declaratus est, eo quod inter omnes Galliarum episcopos sapientia et eloquentia clarior haberetur. Hunc post expositam allegationem eorum sacerdotum qui minime adesse poterant, postque totius cleri ingressum, quibusdam sententiis pertractatis, hoc modo praelocutum accepimus:

2.

« Ita quidem est ut dicitis, reverentissimi patres: nullus tumultus, nullus accusator inprobus, nullus judex iniquus hoc sanctum concilium agitare debet. Servetur unicuique personae suus locus, debita 139.0291C| reverentia; nullusque aut se aut alium praejudicio gravari putet, cum sit libera facultas, et proponendi, et sciscitandi, et respondendi. Consultationes autem sive deliberationes sic in medio locentur, ut nemo causetur imponi sibi quod nolit, aut eripi quod velit. Sane quoniam me priorem dicere voluistis, dicam quod sentio, in praesentia vestra et cleri nuper admissi, idque paulo altius repetam, ut res bene digestas melius innotescat. Ego quippe cum inter varios tumultus bellorum pro pace aecclesiae, cui auctore Deo deservio, totis viribus elaborarem, novi nuncii fama, inauditi sceleris rumore, sic subito turbatus sum, ut etiam in vilibus rebus lingua balbutiret, intellectus hebesceret. Ferebatur quippe illa nobilis urbs Remorum dolo proditionis 139.0291D| hostibus patuisse, praedae ac direptioni cessisse; sancta sanctorum armata militum acie polluta fuisse. Horum omnium malorum incentor, auctor, quod sine magno dolore animi referre nequeo, is qui tutari debuerat, Arnulfus episcopus nuntiabatur. Sacerdotalis dignitas hujus causa impetebatur, vixque erat qui nostro ordini non insultaret. Nunc quoniam religionis amore et studio serenissimi regis nostri domni Hugonis congregati sumus, quaerendum est, 139.0292A| quomodo tanta infamia carere possimus, et si frater et coepiscopus noster Arnulfus illata crimina diluere quaerat, vel crimen regiae majestatis propulsare. Scitis enim omnes nos insimulari probro infidelitatis et perfidiae, causa unius. Si, inquiunt, justis episcopi utuntur legibus fidissimique suis regibus sunt, cur hominem impurissimum suis legibus non puniunt? Nimirum aliorum flagitia ideo moliuntur celare, ut impune liceat eis peccare. Absit hoc a vestro sanctissimo coetu! Absit ut contra divinas et humanas leges quemquam moliamur defendere vel dampnare! Dicant tantum qui noverunt seriem gestorum, iique suos exponant casus, qui graves, ut ipsi asserunt, injurias pertulerunt. Tum si qua contradictio fuerit oborta, discussis partibus ex auctoritate 139.0292B| canonum judicium promulgetur. »

3.

Tum Siguinus: « Non patiar, inquit, discussionem fieri ejus qui dicitur esse majestatis obnoxius, nisi forte convicto supplicii indulgentia promittatur. » Simulque 31 caput Toletani concilii prolatum est ex eadem re:

Saepe principes contra quoslibet majestatis obnoxios sacerdotibus negotia sua committunt, et quia sacerdotes a Christo ad ministerium salutis electi sunt, ibi consentiant regibus fieri judices, ubi jurejurando supplicii indulgentia promittitur, non ubi discriminis sententia praeparetur. Si quis etiam sacerdotum contra hoc commune consultum discussor in alienis periculis extiterit, sit reus effusi sanguinis apud Christum, et apud ecclesiam perdat proprium gradum.

4.

« Gravissimum vero est, ait Daibertus, ideo te 139.0292C| judicem praebere in alienis negotiis, ut cum reum convincis, tu concidas; cum dijudicas, tu dampnatus abeas.--Si hoc, inquit Herveus episcopus, periculosum est, videte ne sit periculosius judicia ecclesiastica deinceps a secularibus non expectari. Consequens enim est ad forensia jura nos protrahi, si divinis legibus in aliquo videmur obniti. At quomodo sine judicio relinquetur, quod commissum esse constiterit? vel cur contra principem nostrum causabimur, si quod attingere non audebimus, judiciaria potestate coercebitur? »

5.

Bruno episcopus dixit: « Nullum certe vestrum aeque turbat tanti discriminis examen Ego quippe solus ob hunc infelicissimum per ora omnium volito. Ego eum in has miserias praeci 139.0292D| pitasse videor, qui contra omnium bonorum vota, memetipsum in pignus obsidis dedi, pro spe conservandae fidei; tanti erant apud me regis Lotharii merita, tantumque me carnis affinitas permovebat. Et cum scirem hunc Laudunensis urbis pervasorem, totiusque tyrannicae factionis fuisse principem, sub obtentu tamen hujus honoris, ad meliorem statum vitae attrabere nisus sum, ut qui discordiarum et bellorum incentor extiterat, 139.0293A| pacis et karitatis ipse jaceret fundamenta. Attendite pacis principia, attendite hominem mala pro bonis reddentem, homines mihi percaros et ad usum vitae multum necessarios, id est unicum fratrem meum comitem Gislebertum, meumque consobrinum comitem Guidonem, cum caeteris quorum amicitia gloriabar, sua simulata captivitate verae captivitati contradidit. Me pacis sponsorem in mortis discrimine dereliquit; et o impudens audacia hominis, qui mei, immo sui, et totius aecclesiae homicida, adhuc improba fronte negat quod negari non potest. Certe ex his quae confitetur, eliciemus ea quae propalare erubescit. Certe in praesentia regum, in praesentia episcoporum, ante ora cleri et populi, sacramento volens obligatus est, se principibus 139.0293B| suis adjumento futurum, consilio et auxilio, secundum suum scire et posse, contra Karolum, itemque inimicis dominorum suorum nec consilium nec auxilium se laturum scienter ad eorum infidelitatem, neque pro praeterito aut futuro sacramento se praesens relicturum. Annon erat inimicus Karolus qui regnum pervadere nitebatur? Annon inimici Rotgerus et Mannases, qui clerum et populum ejus in aecclesia ipsius armata militum manu ceperant? Hos ipse consecretales et primos amicorum esse fecerat; hos eorum bonis ditaverat qui se elegerant, qui sibi principatum contulerant, quibus sine perjurio auferre nihil poterat, quos necessario juvare debebat nisi in se peccarent. At quid peccaverunt? Fidemne promissam servare quod sibi persuadere 139.0293C| nisi sunt? Ignoscite, fratres, si dolor nimius de gravitate sacerdotali aliquid derogavit, et si orationem finire non sinit, quam vestra intelligentia ex praecedentibus ad plenum comprehendit. »

6.

Hic Gotesmannus, Ambianensis aecclesiae episcopus, subintulit: « Multa venerabilis pater Bruno prosecutus est, quae quanto magis fidem dubiis faciunt, tanto magis reum majestatis arguunt, ac sacerdotio indignum revincunt. Sed quia paulo ante de periculosa discussione sermo habitus est, velim nosse, quid pater Bruno inde sentiat. Non est enim aequum nos fieri auctores effundendi sanguinis, qui debemus esse auctores salutis. » Et ille: « Sentio, inquit, reverendi Patres, et hoc vos intelligere quod dicitis, et alterum pudori esse quod tacetis. Nam 139.0293D| movent vos divinae leges, movet etiam homo affinitate carnis mihi conjunctissimus, utpote avunculi mei regis Lotharii filius: habeo et rependo karitati vestrae multiplices grates. Sed absit hoc a me, ut amori Christi amorem sanguinis praeferam, aut ut meo sanguine, quantum in me est, ecclesia Dei polluatur. Ergo, agite, discussionem simul et judicium aggrediamur, nec sanguinis effusionem perhorrescite, cum apud benivolentiam principum juste 139.0294A| petita obtinere non difficile sit. Cum hoc maxime sit pertimescendum, ne dum forte uni personae parcere volumus, sicut frater et coepiscopus noster Herveus paulo ante retulit, et eam et omnem aecclesiasticum ordinem sub periculo sanguinis relinquamus. Itaque is presbiter qui urbis portas aperuit, intromittatur si placet, atque gestorum ordinem pandat. » Ab universis dictum est: « Placet. »

7.

« Quoniam, » inquit Ratbodus, Noviomensis aecclesiae episcopus, « a multis nostrorum fratrum audio dici, libellum fidelitatis sub specie cyrographi editum ab Arnulfo, ad dampnationem ejus posse sufficere, quoniamque Lothariensium quosdam contra hanc scripturam fama est disputare, interim de hac re judicium tantorum Patrum experiri velim, 139.0294B| quidque de eo sentiendum sit agnoscere. » Sinodus dixit: « Proferatur in medium. » Prolatus est itaque libellus cyrographi ad hunc modum:

8.

« Ego Arnulfus, gratia Dei praeveniente Remorum archiepiscopus, promitto regibus Francorum, Hugoni et Rotberto, me fidem purissimam servaturum, consilium et auxilium, saecundum meum scire et posse in omnibus negotiis praebiturum, inimicos eorum nec consilio nec auxilio ad eorum infidelitatem scienter adjuturum. Haec in conspectu divinae majestatis, et beatorum spirituum, et totius aecclesiae assistens promitto, pro bene servatis laturus praemia aeternae benedictionis. Si vero, quod nolo et quod absit, ab his deviavero, omnis benedictio mea convertatur in maledictionem, et fiant dies 139.0294C| mei pauci, et episcopatum meum accipiat alter. Recedant a me amici mei, sintque perpetuo inimici. Huic ergo cyrographo a me edito in testimonium benedictionis vel maledictionis meae subscribo, fratresque et filios meos ut subscribant rogo. Ego Arnulfus archiepiscopus subscripsi. »

9.

Quo perlecto, Arnulfus Aurelianensis ecclesiae venerabilis episcopus subjunxit: « Habet, inquam, haec scriptura maximam vim reprehensionis; habet etiam subtiles defensionis vires, habita ratione personarum. Nam ejus auctor Arnulfus detestabilis est, eo quod ob inmensum ambitum affectati honoris inauditum saeculo prius monimentum sui detestabile reliquit. Qui vero commentati sunt, rem utilem ac necessariam fecisse visi sunt, ut si aliquando fidem 139.0294D| promissam pernegare vellet, scriptura contra se testis existeret, et si deviaret ipse contra suam professionem et subscriptionem veniens, honore se privaret; et ne forte peccans nomine summi pontifici diutius defenderetur, ipse summus pontifex sententiam suae dampnationis in se dixisse visus est. Sed quia presbiter adest, finem dicendi faciam, ut ipsi locus pateat. » Interim tamen dum presbitero standi locus eligitur, significabat sibi assidentibus, quendam 139.0295A| episcopum, ex heresi ad fidem catholicam conversum, beato Gregorio similem libellum porrexisse; sed hoc interesse, quod hic Arnulfus malarum causarum rationibus permotus sit, id est perfidia et cupiditate, ille autem optimarum, id est fide catholica et amore habendi Deum. Erat vero ibi ita scriptum inter cetera:

10.

« Et ideo postquam, comperto divisionis laqueo quo tenebar, diutina mecum deliberatione pertractans, prona et spontanea voluntate ad unitatem sedis apostolicae divina gratia duce reversus sum; ne non pura mente sed simulate reversus existimer, spondeo sub ordinis mei casu et anathematis obligatione, atque promitto tibi, et per te sancto Petro apostolorum principi, atque ejus vicario beatissimo 139.0295B| Gregorio, vel successoribus ipsius, me numquam quorumlibet suasionibus, vel quocumque alio modo, ad schisma de quo Redemptoris nostri misericordia liberante ereptus sum, reversurum, sed semper me in unitate sanctae aecclesiae catholicae et communione Romani pontificis per omnia permanere. Unde juratus dico per Deum omnipotentem, et haec sancta quatuor evangelia quae in meis manibus teneo, et salutem geniumque Mauricii atque Theodosii dominorum nostrorum rei publicae gubernatores, me in unitate sicut dixi aecclesiae, ad quam Deo propitio sum reversus, et communione Romani pontificis semper et sine dubio permanere. Quod si, quod absit, aliqua excusatione vel argumento ab hac me unitate divisero, perjurii reatum incurrens aeternae 139.0295C| poenae obligatus inveniar, et cum auctore scismatis habeam in futuro saeculo portionem. »

11.

Adalgerus: « Scio me, inquit, non magnam habiturum expectationem in dicendo, reverentissimi Patres, cum omnia quae pro defensione mea dicturus sum, contra me fortasse videantur. Hoc enim et in initio intellexi, cum Dudo, Karoli miles, ut hujus proditionis auctor existerem, machinatus est; cui cum responderem cur ex tanta massa hominum ego clericus et sacerdos potissimum eligerer, ut seniorem et episcopum meum traderem ob causam Karoli ad quem nihil attinebam, primum socordiam et fatuitatem hominum me scire dicebat; meum autem ingenium, prudentiam, animi magnitudinem, miris laudibus extollebat; denique ipsum 139.0295D| meum seniorem hoc ita velle, sibique ita praecepisse. Cui cum fidem quasi spopondissem, non tamen satis tutum fore hoc mecum reputabam, nisi ex ipsius senioris ore non bene credita per memet ipsum sine interprete recognoscerem; ejus amor, ejus imperium me in has praecipitavit miserias. Quaerebam tamen ex eo, cujusnam fretus auxilio imperata perficerem, et si sibi pertimescendum foret? Qui cum Karolum sibi patruum esse dixisset, Mannasen quoque et Rotgerum sacramenta quae voluerit praestitisse, 139.0296A| avunculum suum Rotbertum, Karoli servum, comitem fidissimum fore designavit, cum aliis quibusdam. Et ut hoc factum sub specie honesti tegeretur, manus et sacramenta simul Karolo praebui, sed jussu ipsius; claves urbis accepi, sed a manu ipsius; portas aperui, sed illius praecepto. Haec si quisquam vestrum aliter esse putat, meque indignum cui credatur, credat igni, ferventi aquae, candenti ferro; faciant fidem tormenta, quibus non sufficiunt mea verba; ipsi hostes mei, quibus nuper invisus esse coepi, testimonio erunt, cum suo me beneficio vivere comprobabunt; quando vestrum anathema perhorrescens, eorum tunc miseratione gladios Richardi, fratris episcopi, vix evasi, hanc meam confessionem expavescentis. » 139.0296B|

12.

Ad haec Odo episcopus Silvanectensis: « Bene nunc, inquit, anathema in memoriam redit. Pater enim Arnulfus hunc nostrum Arnulfum in cyrographo se dampnasse dixit; nos autem quoddam scriptum ab eo in tempore ipso accepimus per manus Guidonis venerabilis episcopi; in quo et confessio sui facti et dampnatio ipsius contineri videbatur; quod in praesenti jubeat recitare sanctitas vestra. » Synodus dixit: « Recitetur. » Recitatum est itaque in hunc modum: « Arnulfus gratia Dei archiepiscopus, commonitorium praedonibus Remorum. Quid tibi vis praedonum Remensium scelerata manus? Nichilne te movent pupilli et viduae lacrimae? Nec advocatus eorum, velis nolis, Dominus tuus, ipse testis, et judex, et gravis ultor, cujus 139.0296C| judicium non effugies? Vide quid ante oculos ipsius egeris: sanctam pudicitiam virginum non erubuisti; matronas etiam barbaris verendas nudas reliquisti; orphanum et pupillum non respexisti. Parum tibi hoc; accessisti ad templum matris Dei, cunctis mortalibus reverendum. Ejus atrium perfregisti, polluisti, violasti. Quod oculi ibi viderunt, concupiisti. Quod manus attrectare potuerunt, rapuisti. Et nos quidem contra divinum ac humanum jus misericordia abutentes, quod cibi et potus abstulisti, non indulgemus, sed propter impia tempora non exigimus. Exigimus autem reliqua omnia quae pollutis manibus pervasisti, ac retines. Redde ergo, aut sententiam dampnationis in pervasores rerum ecclesiasticarum a sacris canonibus promulgatam, eamque in te 139.0296D| latam multotiensque ferendam excipe: ANATHEMA IN PREDONES. Auctoritate omnipotentis Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti, interveniente et adjuvante beata Maria semper virgine, auctoritate quoque ac potestate apostolis tradita nobisque relicta, excommunicamus, anathematizamus, maledicimus, dampnamus, et a liminibus sanctae matris aecclesiae separamus vos Remensium praedonum auctores, factores, cooperatores, fautores, a propriis dominis rerum suarum sub nomine emptionis abalienatores. Obtenebrescant 139.0297A| oculi vestri qui concupiverunt, arescant manus quae rapuerunt, [debilitentur omnia membra quae adjuverunt ]. Semper laboretis, nec requiem inveniatis, fructumque laboris vestri privemini; formidetis et paveatis a facie persequentis, et non persequentis hostis, ut tabescendo deficiatis. Sit portio vestra cum Juda traditore Domini in terra mortis et tenebrarum, donec corda vestra ad plenam satisfactionem convertantur. Hic autem sit modus plenae satisfactionis, ut omnia injuste ablata, praeter cibum et polum, propriis dominis ex integro restituatis, coramque Remensi ecclesia poenitendo humiliemini, qui sanctam Remensem ecclesiam reveriti non estis; nec cessent a vobis hae maledictiones scelerum vestrorum persecutrices, quamdiu permanebitis in peccato pervasionis. Amen. 139.0297B| Fiat. Fiat. »

13.

Quo perlecto, Gualterius Augustidunensis aecclesiae episcopus: « Quidnam, inquit, hoc portentum est? Satisne sanae mentis est hic episcopus, qui pro jactura vilissimae supellectilis reos dampnat, super sui autem et cleri et populi captivitate tacet? Pro pauperum tuguriis forte magis carie quam vi ruentibus anathematizat, et pro templo Dei per orbem terrarum famosissimo nihil dicit? Nempe omnis terrena creatura homine vilior est, et omne manufactum aedificium templo Dei vilius. Sed quia forte Apostolus dicit: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi (Rom. XII, 20), tamquam pietate usus praedonibus cibum et potum indulget, attamen ab auro et argento deterret. Quid 139.0297C| hoc ad pauperes Christi? Certe ii aurum et argentum non perdiderunt, quia non habuerunt; sed cibum et potum, quem ad usum vitae non sine magno labore conquisiverunt. Ecce audistis, fratres, argumentum perditi hominis, pauperum necatoris, praedonum nutritoris. Intellexistis quia ad hoc voluit capi, ut sua simulata captivitas veram nobilium efficeret captivitatem. Ideo sacrilegos a communione non arcet, quia se auctorem sacrilegii esse cognoscit. Nec sic tamen evadit, dum auctores, inventores, factores, cooperatores, fautoresque simul permiscet. Ipse enim auctor, cujus consilio et imperio proditio facta est; ipse factor et cooperator, ut per quemdam sapientem dicitur: Comites illi tui, manus erant tuae; ipse fautor, qui usque in praesens tacendo consensit, 139.0297D| et, ut fama est, magnis insuper beneficiis cumulavit. Tendit materia haec in inmensum; sed contraho sermonem qua possum brevitate, ne videar quasi criminales dictare. »

14.

Guido episcopus: « Si in propriis conscriptionibus, ubi cavere sibi potuit Arnulfus, ita lesus est, quomodo in proxima sinodo Silvanectis habita dampnatus non est? Conveneramus quippe in unum nos omnes qui hic adsumus Remorum diocesanei, conquestum sanctam Remensem aecclesiam, nostrarum omnium matrem, desolatum iri. Metropolitanus 139.0298A| noster cum clero et populo teneri ab hostibus praedicabatur. Rumor tamen ab eo factae proditionis frequens erat. Itaque nostrorum conprovincialium communi consultu statuimus anathema in reos, quod nullus aliquo modo se occultans subterfugere posset. Ejus exemplar, si placet, proferatur. » Prolatumque est in hunc modum:

« ORATIO INVECTIVA EPISCOPORUM REMENSIS DIOCESEOS VICE DECRETI HABITA SILVANECTIS.

« Quousque se extendet effrenata licentia vestra, alterius proditoris Judae satellites? Ad quem finem scelerum progredietur incoepta audatia vestri ducis? ducis dicimus Adalgeri presbiteri, qui nomen sacerdotalis dignitatis suo nomine polluit. Te igitur interpellamus, funeste presbiter; quid tibi visum est 139.0298B| post illa cruenta arma, quibus te Lauduni exercuisti, ut iterum vilis apostata factus, Arnulfum Remorum archiepiscopum traderes, cum ante eum velut fidissimus custos cubares, conviva assiduus esses, consilia disponeres, sacrosancta administrares? Num rigorem aecclesiasticae severitatis, vel judicium omnipotentis Dei effugere te putasti? Urbis portas aperuisti, hostes introduxisti, venerabile templum matris Dei atque ipsis barbaris reverendum, velut hostium castra oppugnasti. Num etiam vos praedonum maxima portio, qui aecclesiae ingentibus beneficiis eratis obligati, qui dicitis: Haereditate possideamus sanctuarium Dei, qui signa militaria, loricati et galeati, cum scutis et lanceis ante aram beatae Dei Genitricis intulistis; qui pollutis manibus pastorem 139.0298C| cum clero et populo intra sancta sanctorum comprehendistis, custodiae distribuistis, carceri mancipastis, et adhuc retinetis; num inquam vos divina jura effugietis? Vos quoque, quorum dolo et fraude, consilio et auxilio, tantum scelus factum est, cum his qui principes tanti facinoris fuerunt consociandi estis, ut poenam peccati simul feratis, qui in causa peccati simul conspirastis, bonaque civium Remensium praedones impiissimi velut sub hasta distraxistis. Nec etiam vos abesse debetis, qui in Adalberonem Laudunensem episcopum non minus levia perfecistis; et ut pullulantem heresim rescindamus, quae dictitat omnia licere Karolo etiam in sacris locis, Remensem simul ac Laudunensem aecclesiam, utramque sacrilegio quamvis dissimili 139.0298D| pollutam, a sacris removemus officiis, donec legitime reconcilietur utraque. Et ne quis nos talibus monstris hominum favere, talibus negotiis assensum praebituros putet, sed pro fide qua vivimus omnibus expositos periculis, sententiam nostram ita confirmamus, stabilimus, corroboramus: ANATHEMA IN REOS. Auctoritate omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus sancti, interveniente et adjuvante beata Maria semper virgine cum omnibus sanctis, auctoritate quoque ac potestate apostolis tradita nobisque relicta, excommunicamus, anathematizamus, 139.0299A| dampnamus, et a liminibus sanctae matris aecclesiae separemus, Adelgerum presbiterum, diaboli membrum, episcopi cleri et totius populi Remensis traditorem; eos quoque qui hujus traditionis extiterunt inventores, auctores, factores, cooperatores, fautores, civiumque depopulatores et a propriis dominis rerum suarum sub nomine emptionis abalienatores. His adjungimus Laudunensis episcopii pervasores, ac ipsius episcopi gravissimos tortores. Fiat illis sicut Scriptura dicit: Qui dixerunt: Hereditate possideamus sanctuarium Dei, Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. Sicut ignis qui comburit silvum, et sicut flamma comburens montes, ita persequeris eos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos. Imple facies eorum ignominia, 139.0299B| et quaerent nomen tuum, Domine. Erubescant et conturbentur in saeculum saeculi, et confundantur et pereant. Et cognoscant quia nomen tibi Dominus, tu solus altissimus in omni terra (Psal. LXXXII, 13-19). Et quia pupillum et viduam non miserati sunt, neque templa Dei reveriti, dominiumque aecclesiarum sibi usurpaverunt, fiant filii eorum orphani et uxores viduae; scrutetur foenerator omnem substantiam ipsorum, et diripiant alieni labores illorum. Nutantes transferantur filii eorum, et mendicent, ejiciantur de habitationibus suis. Fiant dies eorum pauci, et principatum eorum accipiat alius. Et duplici contricione contere eos, Domine Deus noster, nisi resipiscant et aecclesiae catholicae fructuosa poenitentia satisfaciant. Amen. Fiat. Fiat. »

139.0299C|

15.

Siguinus archiepiscopus: « Pervenit hoc scriptum ad notitiam Arnulfi? » --Dictum est pervenisse.--Subjunxit: « Suspendit se post ab eorum communione quos justissime damnatos accepit?--Immo, inquiunt, eos omni fidelium communione dignos habuit.--Ego, inquit, non satis admirari queo super ejus audatia. Primum ipse praedones suos a communione removit eisque modum dampnationis praescripsit, ut omnia injuste ablata restituerent, coramque Remensi aecclesia humiliarentur, qui sanctam Remensem aecclesiam reveriti non essent; et sicut paulo ante a quibusdam fratribus mihi relatum est, restitutio amissarum rerum aut vix ulla facta est aut nulla; poenitentia autem 139.0299D| a nullo publice suscepta, ob facinus publice admissum. Occulte autem qui potuit, cum scriptum sit: Qui publice peccat publice poeniteat; vel quomodo pro vili supellectile reos dampnavit, sicut frater et coepiscopus noster Gualterius paulo ante retulit, pro violata ecclesia a communione nullum removit? An vile putavit esse crimen, quod divinae leges per se totum ulcisci posse non putant, nisi ad humana jura transfundant? Sic enim scriptum est in Toletano concilio capitulo 10: Nullo teneantur eventu necessitudinis, qui dominicis se defendendos 139.0300A| commiserunt claustris. Si quis autem hoc decretum violare temptaverit, et ecclesiasticae excommunicationi subjaceat, et severitatis regiae ferietur sententia. Ecce hic plane dicitur, quod ab episcopis excommunicandi sint hi sacrilegi, et a rege digna pro meritis poena animadvertendi. Sed quis episcopus absolvere potest, nisi poenitentem et digna satisfactione veniam postulantem? At hi quando satisfecerunt ut absolvi possent, cum neminem revera captum abire liberum siverint? Sed esto, Arnulfus eos absolverit; cur ergo clericus ejus Raineri vicedomini filius retentus est? Si per vim factum est, et Arnulfo invito, in crimine sacrilegii permanentes, etiam ab idoneo episcopo absolvi non potuerunt. Si autem eo consentiente, obligationem pro absolutione 139.0300B| ab obligato acceperunt. Item esto; Arnulfus eos absolverit. Quomodo id sine suorum clericorum praesentia potuit? At eos non interfuisse constandum absolverentur. Interfuerunt autem dum obligarentur. Irrita igitur habenda est, quae sollempnis debuit esse, si in abditis absolutio facta est. Scriptum quippe est in concilio Carthaginis capitulo 23, ut episcopus nullius causam audiat absque praesentia clericorum suorum, alioquin irrita erit sententia episcopi, nisi clericorum praesentia confirmetur. Et quia scriptum est: Impius cum in profundum peccatorum venerit, contempnit (Prov. XVIII, 3), tanto rum scelerum ipse sibi conscius, sacrosancta tractare non erubuit, in aecclesia quam fratres et coepiscopi nostri Remorum dioceseos nostro consultu 139.0300C| a communione suspenderant justissimis de causis. Quapropter, si placet, capitula canonum super his perquirantur, ut nemo causetur, hunc nostro, sed sanctorum Patrum dampnatum esse judicio. » Synodus dixit: « Placet, perquirantur. » Perlatae sunt itaque in medium hae sententiae:

16.

De dampnatis et ministrare temptantibus ex concilio Antioceno capitulo. 4. Si quis episcopus dampnatus a synodo presbiter aut diaconus a suo episcopo, ausi fuerint aliquid de ministerio sacro contingere, sive episcopus juxta praecedentem consuetudinem, sive presbiter aut diaconus, nullo modo liceat ei nec in alia synodo restitutionis spem aut locum habere satisfactionis, sed et communicantes ei omnes abjici de aecclesia, et maxime si, posteaquam didicerint adversum memoratos prolatam 139.0300D| fuisse sententiam, eisdem communicare temptaverint. Item: Si quis excommunicatus ante audientiam communicare praesumpserit, ipse in se dampnationem protulit. Ex concilio Cartaginis, cap. 29. Item placuit universo concilio, ut qui excommunicatus fuerit pro suo neglectu, sive episcopus sive quilibet clericus, et tempore excommunicationis suae ante audientiam communionem praesumpserit, ipse in se dampnationis judicetur protulisse sententiam. Ex concilio Cartaginis, cap. 13. Ut episcopus qui contra suam professionem in concilio habitam venerit, deponatur. Si quis contra professionem vel subscriptionem suam venerit in aliquo, ipse se honore privabit. 139.0301A|

17.

Arnulfus episcopus dixit: « Quamvis haec ita se habeant, reverentissimi Patres, certumque sit hunc Arnulfum omnium Patrum concordibus dampnari, sententiis, tamen ne in invidiam adducamur, admoveantur si qui sunt studiosi ejus defensionis, habeantque locum contradicendi, suumque Arnulfum quomodolibet defensandi. Sitque hoc nostium edictum sub disciplina aecclesiastica, ita ut nullus deinceps excusandi pateat locus. Excuset nunc, qui cum justas putat habere causas. Hic clerus ipsius adest; hic abbates scientia et eloquentia non ignobiles. Erigant jacentem, attollant humiliatum; et si injuste dejectum existimant, qua justitia reformari debeat edoceant. Non enim in ruina fratris et consacerdotis nostri laetari nobis fas est, nec quisquam 139.0301B| injuriam sui ducet, si ea quae contra Arnulfum dicta vel facta sunt veracibus cognoverit refelli assertionibus. »

18.

Siguinus archiepiscopus dixit: « Sicut frater et coepiscopus noster venerabilis Arnulfus peroravit, auctoritate Dei Patris omnipotentis et Filii et Spiritus sancti, adjuvante beata Maria semper virgine cum omnibus sanctis, auctoritate quoque hujus sacri conventus, praecipimus ut nemo in hac synodo silentio tegat quae pro defensione Arnulfi putaverit esse idonea, vel si ea quae circa ipsum facta sunt reprehensione digna existimat. Nec deinceps alicui licentia pateat refricandi aut remordendi, quod hoc sacrosanctum concilium decreverit, qui se nunc defensioni subduxerit, cum utique et ex 139.0301C| tanto tempore excurrere potuerit, et nunc ei omnis copia dicendi adsit. Sed nec occasione insidiarum sibi quisquam blandiatur, cum sciamus principes nostros omnibus licentiam absque injuria veniendi et causas proprias exponendi quae vellent concessisse. Sit, accusatoribus sive obtrectatoribus tam praesentibus quam futuris, vel contra Arnulfum, vel contra nos, testis conscientia praesens, qua in extremo examine quisque dijudicandus est; sit nobis judicantibus praesens forma Christi in ultimo judicio judicantis; habeant defensores exemplar misericordiae, qua misericordibus miserendum est. »

19.

Hic cum ab universis Patribus pronuntiatum esset: « Placet, placet, hoc edictum Patris Siguini! » stupor se quam plurimis infudit, qui pertinaci episcoporum 139.0301D| sententia Arnulfum dampnandum fore putabant. Quosdam autem spes defendendi in magnam animi alacritatem perduxit. Et suae quidem aecclesiae filii accusare nolebant, pudore permoti; defendere autem minime praesumebant, conscientia simul et anathemate devincti. Sed aderant acerrimi defensores, scientia et eloquentia insignes, Johannes scolasticus Autisioderensis, Romulfus abbas Senonensis, Abbo rector coenobii Floriacensis, ignorantia 139.0302A| praeteritorum gestorum pressi, et anathemate ad dicendum provocati.

 Facto itaque silentio, diversarum partium multiplicia librorum volumina subito apparuerunt. Multa denique in medium prolata, multa inter considentes collata, ingens spectaculum praebuerunt; in primisque Stephani archiepiscopi et trium conciliorum epistola ad Damasum perlecta est; itemque Damasi responsio continuata in hunc modum:
20.

Quod episcoporum et summorum negotiorum ecclesias icorum causae semper ad sedem apostolicum sint referendae. Domino beatissimo et apostolico culmine sublimato sancto Patri patrum Damaso, papae et summo omnium praesulum pontifici, Stephanus archiepiscopus concilii Mauritaniae et universi episcopi de tribus conciliis Africanae provinciae. 139.0302B| Notum vestrae facimus beatitudini, quod quidam fratres in confinio nobis positi, quosdam fratres nostros, venerabiles videlicet episcopos, vobis inconsultis proprio dejicere moliuntur gradu; cum vestrae sedi episcoporum judicia et summorum finem ecclesiasticorum negotiorum, in honore beatissimi Petri, Patrum decreta omnium cunctam reservare sententiam, inquirendi reverentia, de Dei rebus, quas omni cura et sollicitudine observare debemus. Maxime vero debent ab ipso praesulum examinari vertice apostolico, cujus vetusta sollicitudo est tam mala dampnare, quam relevare laudanda. Antiquis enim regulis censitum est, ut quicquid horum quamvis in remotis vel in longinquo positis ageretur provinciis, non prius tractandum vel acipiendum sit, nisi ad notitiam almae sedis vestrae fuisset deductum, ut ejus auctoritate juxta quod fuisset pronuntiatum firmaretur, et reliqua multociens, talia et his similia quae super his constituta sunt. Quibus si inlicite factum est, ut semper 139.0302C| vestrae sedi consuetudo fuit, festinanter occurrite, et pro his viriliter ut pater pro filiis certantes state. Sicut bene ad Jesum filium Sidrach dictum est: Usque ad mortem certa pro veritate, et semper Dominus Deus tuus pugnabit pro te (Eccli. IV, 33). Accipere enim personam impii, non est bonum, ut declines a veritate judicii. Si minus inlicita sunt haec, pateat nobis talis omnibus licentia, beatissime Pater, aut si liceat, hos vel aliquos etiam minorum graduum clericos, nisi canonice tempore legitimo vocatos, aut sine legitimis accusatoribus aut absque veris et innocentibus testibus, vel nisi manifeste canonice convictos aut sponte confessos, vel a suis sedibus ejectos, aut suis rebus expoliatos vocare ad synodum vel dampnare; quia legimus eos non posse canonice ad synodum ante suam diu tenendam et gubernandam juribus scilicet pleniter resumptis restitutionem vocari [suisque omnibus sibi legaliter restitutis integerrime] aut ut veniant ad sinodus 139.0302D| nisi sponte voluerint imperare; et reliqua.

21.

Item epistola Damasi ad eundem Stephanum et ad concilia Africae, quod episcoporum judicia et majores causae non aliter quam auctoritate sedis apostolicae sint terminandae. Damasus servus servorum Dei atque per gratiam ejus episcopus sanctae catholicae aecclesiae urbis Romae, Stephano archiepiscopo concilii Mauritaniae, et universis episcopis Africanae provintiae. Lectis fraternitatis vestrae litteris, primo gratias ago, quod tantorum fratrum merui benedictione frui; deinde quod circa fratres sollicitos vos repperi, et cum eis crucem Domini 139.0303A| deferre qui ait: Qui vult venire post me, abneget semet ipsum, et totlat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24), et reliqua ad hunc modum pertinentia. Igitur quoniam in praesenti oportune gestorum consultatione apostolicis vestra beatitudo visceribus commota, nos ortata est tuitionem fratrum apostolica impendere auctoritate et eorum injuriis subvenire, dum constet vos eadem cum Apostolo compassibiliter dicere: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandilizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 19)? satagentes, ne aliquis de his qui nobis crediti sunt, a saevis bestiis laceretur aut capiatur; pro qua re oportet juxta vestram prudentem commonitionem, magis autem secundum Domini divinam praeceptionem, nos qui supra domum ejus, hoc est universalem catholicam aecclesiam, episcopale suscepimus ministerium, sollicite vigilare, ut ne quid de sacris ejus muneribus, id est apostolici juris, apostolorumque successoribus atque ministris, quisquam nobis dormitantibus valeat supprimi atque injuste 139.0303B| nobisque inconsultis dampnari;--scitis, fratres karissimi, firmamentum a Deo fixum et immobile, atque titulum lucidissimum suorum sacerdotum, id est omnium episcoporum, apostolicam sedem esse constitutam, et verticem aecclesiarum. Tu es enim, sicut divinum pronuntiat veraciter verbum, Petrus, et super firmamentum tuum aecclesiae columnae, qui episcopi intelliguntur, confirmatae sunt; tibi et claves regni coelorum commisi, atque ligare et solvere potestatem quae in coelis sunt et quae in terris promulgavi. Tu profanatorum hominum et membrorum meorum maximeque meorum discipulorum existis ut princeps et doctor orthodoxae et inmaculatae fidei; cujus vice hodie gratia Dei legatione pro Christo fungimur, et omnes hujus sanctae sedis praesules ejus vicem gesserunt, gerunt, et gerent. Ideo omnia quae innotuistis, non licere mandarem, nisi vos tam pleniter instructos esse scirem, quod cuncta super quibus consulitis inlicita esse non dubitetis. 139.0303C| Discutere namque episcopos et summorum aecclesiasticorum causas negotiorum metropolitanos, una cum omnibus suis comprovintialibus, ita ut nemo ex eis desit, et omnes in singulorum concordent negotiis, licet; sed definire eorum atque ecclesiarum summas quaerelas causarum, vel dampnare episcopos, absque hujus sanctae sedis auctoritate minime licet; quam omnes appellare, si necesse fuerit, et ejus fulciri auxilio oportet. Nam, ut nostis, sinodum sine ejus auctoritate fieri non est catholicum, nec episcopus nisi in legitima synodo et suo tempore apostolica vocatione congregata, definite dampnari potest; neque ulla umquam concilia rata leguntur, quae non sunt fulta apostolica auctoritate. Accusatores autem clericorum et testes, super quibus rogitastis, absque ulla infamia aut suspicione vel manifesta macula et verae fidei pleniter instructi esse debent; et tales, quales ad sacerdotium eligere divina jubet auctoritas. Quoniam sacerdotes, ut antiqua tradit auctoritas, criminari non possunt, nec in eos 139.0303D| testificari, qui ad eundem non debent nec possunt provehi honorem. Vocatio enim ad synodum juxta decreta Patrum canonica ejus qui impetitur, tam sua praesentia quam et scriptis atque apocrisiariis, per spacium fieri debet congruum atque canonicum; quia nisi canonice vocatus fuerit suo tempore et canonica ordinatione, licet venerit ad conventum quacumque necessitate, nisi sponte voluerit, nullatenus suis respondebit insidiatoribus; quoniam nec saeculi leges hoc permittunt fieri, quanto magis divinae? De ejectis vero atque suis rebus expoliatis 139.0304A| nihil vobis verius significare queo, quam sancti Patres definierunt, et nostri praedecessores apostolica auctoritate roboraverunt. Ita enim haec se habent. Episcopos ejectos, atque suis rebus expoliatos, aecclesias proprias primo recipere, et sua omnia eis legaliter redui, sancti canones decreverunt; et postea si quis eos accusare vellet, aequo periculo facere sanciverunt; judices esse decernentes episcopos, recte sapientes. et juste volentes ad tempus; diuque illis resumptis juribus et suis potestative fruentibus rebus, amicisque et Dei servis sapientibus consulentibus viris in ecclesia convenientes, ubi testes essent singulorum, qui oppressi videbantur; et reliqua ad hunc ordinem pertinentia, quae prolixitatem vitantes hic non inseruimus, quia his sufficere credimus. Si quis autem his non est contentus, legat ea et saciabitur. Scimus enim homines inermes non posse cum armatis rite pugnare. Sic nec illi qui ejecti, vel suis bonis sunt expoliati, cum illis qui in suo stant statu, et suis fruuntur 139.0304B| amicis atque bonis, litigari rite possunt. Nec saeculi quoque leges haec saecularibus fieri permittunt; sed prius ejectos vel oppressos aut expoliatos cum suis omnibus restitui jubent, et postea suo tempore, sicut lex eorum continet, ad placita venire praecipiunt; nec ulla carceris custodia appellantem arceri permittunt. Docent enim ex parte, sicut nostis, terrena, quae sunt coelestia. Accusatores vero et accusationes, quas saeculi leges non adsciscunt, nullatenus sunt in horum admittendae causis; quia omne quod irreprehensibile est, catholica defendit aecclesia, et hoc a majoribus definitum esse, propter pravorum hominum insidias, non dubitatur. Decet enim Domini sacerdotes fratrum causas pie tractare, et venerabiliter intendere atque eorum judicia super sacrificia ordinare, ne proterve aut tyrannica dominatione, ut de quibusdam refertur, sed caritative pro Deo et fraterno amore cuncta peragere, et quod sibi quis fieri juxta Dominicam 139.0304C| vocem non vult, alti inferre non praesumat; et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII, 2). Ea vero quae apostolorum praedicatione et Patrum institutione percepimus, semper tenere debemus, ne aliqua nova cudere, aut ad noxam fratrum semper intendere videamur. Sed alterutrum onera portemus, ut juxta Apostolum legem Domini adimplere valeamus (Galat. VI, 2). Tempus enim congruum praevideri oportet, quando uniuscujusque accusatae personae causa rectissime in medium producatur, quatinus gravitatem ejus, et consonantiam quae contra Patrum decreta, vel synodum confessionem prodi minime cognoscatur, quam ordinabiliter omnes intendant, ut ad eam in omnibus rationabiliter respondeant, et juste se velle manifeste ostendant. Nullus autem introducatur personaliter; sed accusatores et accusati aequa audiantur ratione juxta quod gestorum ordo exigit. Accusatores vero et judices non idem sint, sed per se accusatores, per se judices, per se testes, per se 139.0304D| accusati, unusquisque in suo ordinabiliter ordine. Nam inscriptio primo semper fiat, ut talionem calumniator recipiat, quia ante inscriptionem remo debet judicari vel dampnari, cum et saeculi leges haec eadem retineant; de quibus omnibus vera semper fiat aequitas, quatinus accusationis et judicii ac testimonii mercedem per veritatem gestorum consequi valeant. Scriptum est enim: Abhominatio Domino labia mendacia (Prov. XII, 22); et: Testem fallacem proferentem mendacia, et seminantem inter fratres scandala atque litigia (Ibid. VI, 19); ipso 139.0305A| monente atque, dicente: Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum: non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis, non considerabis personam pauperis, nec honores vultum potentis, juste judica proximo tuo (Levit. XIX, 13-15); et: Quod tibi non vis fieri alteri ne facias (Tob. IV, 16), et reliqua maxime. Et praeceptum habentes apostolicum, attendere nobis ipsis et gregi, in quo nos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Dei aecclesiam, quam adquisivit per sanguinem suum proprium (Act. XX, 28), convenit. Attendite lupos, attendite malos operarios, qui perversa faciunt et adversa locuntur, ut detrahere semper discipulos Domini et infamare queant. Quos corrigere vos et omnes Domini sacerdotes summo studio oportet, quia pejus malum non est, quam ut cives civibus invideant, et sacerdotes vel clerici sacerdotibus vel pontificibus insidientur. Testante etiam veritatis voce: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei (Zach. II, 8); et: 139.0305B| Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est illi ut suspendatur mola asinaria in collum ejus et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6); et item: Beatus qui non fuerit scandalizatus in me (Matth. XI, 6). Ille procul dubio scandalizatus est in Dominum, qui ejus scandalizat episcopum vel sacerdotem. Et multa talia, quae hic non inseruntur, ne nimis prolixa efficiatur epistola. Monentes quoque instruere debetis memoratos vicinos vestros, ut a talibus se subtrahant, et quae inlicite circa praefixos fratres egerunt, cito corrigant. Et quos nobis inconsultis leserunt, nobis inconsultis plena satisfactione sanent, et cito sibi eos reconcilient, si noluerint apostolicae sedis suscipere censuram. Nam si quid fortasse in eis aut contra eos emerserat, nostrum fuerat expectandum examen, ut nostra, ut semper huic sedi fuit concessum privilegium, aut condempnarentur auctoritate, aut fulcirentur auxilio. Neque enim suo pro libitu nostra 139.0305C| debuerant jura pervadere absque apostolicae sedis dispositione mandante. A talibus deinceps omnes se abstineant sacerdotes, qui noluerint ab apostolicae petrae, super quam Christus, ut praedictum est, universalem construxit aecclesiam, cui episcoporum summa judicia atque majorum causas, sicut paulo superius memoratum est, reservatae sunt, soliditate atque sacerdotali honore secludi. Induciae enim accusatis in criminalibus episcopis sex mensium, vel eo amplius si necesse fuerit, concedendae sunt; quoniam et laicis hoc permissum, nullus secularibus imbutus disciplinis ignorat; quanto magis sacerdotibus, qui superiores esse eis non dubitantur? Habetur quoque in decretis Patrum sancitum, non fore canonicum quemquam sacerdotem judicare vel dampnare, antequam accusatores canonice examinatos praesentes habeat locumque defendendi accipiat, id est inducias ecclesiasticas ad abluenda crimina et caetera; nec extra propriam fiat provinciam primo discussionis accusatio sine apostolica 139.0305D| praeceptione, cui in omnibus causis debetur reverentia custodiri; quoniam et antiqua docet hoc Patrum regula, in qua et imperialia pariter statuta concinunt. « Criminum, inquiunt, discussio ibi agitanda est, ubi crimen admissum est; nam aliubi criminum reus prohibetur audiri, et alibi in canonibus praecipitur, quaecunque negotia in suis locis ubi orta sunt finienda, » et reliqua. Talia et his similia, salva tamen in omnibus apostolica auctoritate, ut nihil in his diffiniatur, priusquam ei placere cognoscatur, qua omnes suffultos esse oportet. Et si quid eis grave intolerandumque acciderit, ejus est semper expectanda censura. Neque enim proterve aut stimulo suae cogitationis impulsus, ut saepe 139.0306A| actum agnovimus, detrahere aut accusare praesumat quemquam sacerdotum; quia injuria eorum ad Christum pertinet, cujus vice legatione pro populo Christi sanguine redempto funguntur. Causas enim eorum, quia Dei causae sunt, ejus esse judicio reservandas, qui valet corpus occidere et animam mittere in gehennam, qui dicit: Mihi vindictam, et ego retribuam (Rom. XII, 19); apud quem conscientia nuda est, cui non absconduntur occulta. Instruendi etiam omnes sunt, quoniam per nos illis Christus intonuit non esse ovium lupi insidias praevidere, sed pastoris. Monet igitur beatus apostolus Paulus, ne de his temere leviterque praesumatur judicium, de quibus nemo potest verius vel melius judicare quam Deus: Tu autem, inquit, quare judicas fratrem tuum? aut cur spernis eum? Omnes enim stabimus ante tribunal Dei. Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Domino. Itaque unusquisque 139.0306B| nostrum pro se rationem reddit Deo (Rom. XIV, 10-12). In hoc ergo non sibi quispiam temerarios ausus usurpet, ut praeter quod ad concordiam pertinet, aliud agat, unde unitas aecclesiae dissipetur. Non ergo leviter quisquam assentiat in detractione, vel judicatione, aut dampnatione fratrum, maximeque sacerdotum, qui proximiores sunt Deo, et qui proprio ore Christi corpus conficiunt; quia ob hoc venit ira Dei in filios prevaricatorum, qui Christum in suis persecuntur membris. Nolite, fratres. nolite effici participes eorum, nec communicetis peccatis talium, aut infructuosis verbis illorum. Magis autem et redarguite talium coetus, qui extendere moliuntur quasi arcum in fratres linguas suas. Defendite ergo fratres, et omnes monete, ut armentur contra fratrum persecutores. Confidimus autem de vobis meliora et viciniora saluti; quia neque mors neque vita, neque angeli neque principatus, neque instantia neque futura, neque fortitudo neque altitudo, neque 139.0306C| profundum neque creatura aliqua, Magistro gentium docente, poterit nos separare a caritate Domini nostri Jesu Christi (Rom. VIII, 38, 39), quae maxime in sacerdotibus et reliquis perficitur membris ejus. Nolite itaque omittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Ecce enim judex ante januam assistit, coronas hilariter promittens, his qui pro eo fratribus auxilium ferunt, et oppressis succurrunt, atque in caritate conlaborant. Quod si subtraxerit se quis, non placebit Deo, sed cadet; quia non sublevavit cadentem sed emarcuit. Et post aliquanta: Temere enim judicat, si quis episcopum absque sedis apostolicae auctoritate condempnat, cum ei, ut paulo superius praelibatum est, hoc specialiter privilegium reservatum sit. Item post aliquanta: Ille procul dubio facit iniquitatem in judicio, qui ea sibi vindicat quae ei vindicare non licet, ideoque huic sedi concessa sunt, ut nullus usurpare sine ejus consultu praesumat, qui non vult honore ecclesiastico indignus aut contemptus 139.0306D| judicari. Itaque oportet propulsare neglegentes, sed ita, ut nocentes non roborentur; et bonos improbis atque insidiatoribus fratrum resistere, ne, torpore desidiae oppressi, taciturnitatis teneamur obnoxii. Itaque qui potest obviare et perturbare perversos et non facit, nihil est aliud quam favere impietati. Nec enim caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori desinit obviare; et reliqua.

22.

Allatus est autem etiam tomus ab Lothariensi regno per manus Ratbondi episcopi Noviomensis, in quo haec continebantur:

 139.0307A| Ex decretis sancti Clementis papae de accusatione episcoporum: Accusandi vel testificandi licentia denegetur, qui Christianae religionis et nominis dignitatem et suae legis vel sui propositi normam aut regulariter prohibita neglexerunt. Transgressores enim legis suae sponte ejusque violatores apostatae nominantur. Omnis enim apostata refutandus est, et ante reversionem suam non in accusatione aut testimonio suscipiendus.

Ex decretis Stephani papae: Nullus episcoporum dum suis fuerit rebus expoliatus, aut a sese propria qualibet occasione pulsus debet accusari, aut a quoquam ei potest crimen objici, priusquam integerrime restauretur, et omnia quae ei ablata quocumque sunt ingenio legibus redintegrentur, et ipse propriae sedi et pristino statui regulariter reddatur.

Item ejusdem: Accusatores et accusationes quas saeculi leges non recipiunt, et antecessores nostri prohibuerunt, et nos submovemus. Nullus enim alienigena, aut accusator episcoporum fiat aut 139.0307B| judex. Unde et de Loth scriptum est: Ingressus es ut advena, numquid ut judices? (Gen. XIX, 9.) Accusator autem eorum nullus sit servus aut libertus, nullaque suspecta aut infamis persona. Repellantur etiam cohabitantes inimicis et omnes laici.

 Ex decretis Sixti papae: Nemo pontificum aliquem suis rebus expoliatum episcopum aut a sede pulsum excommunicare aut judicare praesumat, quia non est privilegium, quo expoliari possit jam nudatus.

Ex decretis Julii papae: Si quis ab hodierna die et deinceps episcopum praeter hujus sanctae sedis sententiam dampnare aut propria sede pellere praesumpserit, sciat se inrecuperabiliter esse dampnatum et proprio carere perpetim honore, eosque qui absque hujus sedis sententia sunt ejecti vel dampnati, hujus sanctae sedis auctoritate scitote pristinam recipere communionem, et in propriis restitui sedibus.

139.0307C| Item: Nocumenta episcoporum sunt prohibita, ita ut qui talia temptaverint, aut eis nocere praesumpserint, siquidem clerici fuerint, a proprio gradu decidant; si vero monachi aut laici fuerint, anathematizentur.

Ex decretis Symachi papae: Ordinis dignitate et communione privetur, qui vivo pontifice quolibet modo episcopatum ejus convictus fuerit ambisse vel temptasse, omnesque pariter hujus culpae reos anathematis poena duximus plectendos.

Item: Nulli fas est vel velle vel posse transgredi apostolicae sedis praecepta, nec ejus dispositionis ministerium, quod omnium sequi oportet caritatem. Sit ergo ruinae suae dolore prostratus, quisquis apostolicis voluerit contraire decretis; nec locum deinceps inter sacerdotes habeat, sed extorris a sancto ministerio fiat; nec de ejus judicio quisquam postea curam habeat, quoniam jam dampnatus a sancta et apostolica aecclesia ejusque auctoritate et 139.0307D| propria inoboedientia, atque praesumptione a quoquam esse non dubitatur, quia majoris excommunicationis dejectione est exigendus, cui sanctae aecclesiae commissa fuerit disciplina, quia non solum praelatae sanctae aecclesiae jussionibus parere debuit, sed etiam alios ne praeterirent insinuare; sitque alienus a divinis et pontificalibus officiis, qui noluit praeceptis obtemperare apostolicis.

Ex decretis Eusebii papae: Oves ergo quae pastori suo commissae fuerunt, eum nec reprehendere nisi a recta fide exorbitaverit debent, nec ullatenus accusare possunt; quia facta pastorum ovis gladio ferienda non sunt, quamquam recte reprehendenda 139.0308A| videantur. Ideo ista dicimus, quia his scriptis vestris repperimus quosdam episcopos vestris in partibus a propriis ovibus accusatos, aliquos videlicet ex suspicione, et aliquos ex certa ratione, et idcirco quosdam suis esse rebus expoliatos, quosdam vero a propria sede pulsos; quos scias nec ad synodum provincialem, nec ad generalem posse vocare, nec in aliquibus judicare, antequam cuncta quae eis sublata sunt legibus potestati eorum redintegrentur.

Item ex ejusdem: Errorem vestrum corrigite, fratres, et ab omni erroris macula vos custodite, ut purum Deo munus offerre valeatis. Servos Dei nolite persequi; episcopos nolite infamare, neque accusare, quia Deus eos suo judicio voluit reservari.

Ex decretis Adriani papae: Homicidae, malefici, fures, sacrilegi, raptores, venifici, adulteri, et qui raptum fecerit vel falsum testimonium dixerit, seu qui ad sortilegos magosque cucurrerint, nullatenus 139.0308B| ad accusationem vel ad testimonium erunt admittendi. Qui crimen intendit, agnoscendum est si ipse ante non fuit criminosus, quia periculosum est, et admitti non debet rei adversus quemcumque professio.

Ex decretis Fabiani papae: Similiter statutum est, et nos eadem statuta firmantes statuimus, ut si aliquis clericorum suis episcopis infestus aut insidiator fuerit, eosque criminari temptaverit, aut conspirator fuerit, ut mox ante examinatum judicium submotus a clero, curiae tradatur; cui diebus vitae suae deserviat, et infamis absque ulla restitutionis spe permaneat; nec ullus umquam praesumat accusator simul esse et judex.

Ex decretis Marcelli papae: Si qui episcoporum expulsi fuerint aut expoliati suis rebus, primo omnia legaliter reddi quae eis ab inimicis aut a persecutoribus ablata sunt, et sedes proprias cum omnibus ad se pertinentibus regulariter congregatis restitui, 139.0308C| et postea tempore congruo vocari an sinodum regulariter congregatam censemus; nec liceat ei, priusquam haec fiant, de se juxta statuta praedictorum respondere, aut de suis impetitionibus, si se viderit praegravari, reddere rationem. Sed his rite peractis, suisque omnibus libere dispositis, si tum juste videtur, suis respondeat accusatoribus. Et si ei necesse fuerit, inducias accipiat non modicas, ut explorare valeat ea quae objiciuntur ei, ne aliqua delusus fraude, nocenter ruat.

Ex decretis Anacleti papae: Accusatores, inquit, et testes esse non possunt, qui ante hesternum diem aud nudius tertius inimici fuerunt, ne irati nocere cupiant, ne laesi ulcisci se velint. Inoffensus igitur accusatorum et testium affectus quaerendus est et non suspectus.

Ex decretis Damasi papae: Qui accusare alium elegerit, praesens per se et non per alium accuset; neque ullus umquam judicetur, antequam legitimos 139.0308D| accusatores praesentes habeat, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.

Silverius autem papa de fraudulenta sui comprehensione quaerimoniam faciens, inter caetera dixit: Qui talia contra me egerunt, anathematizavi ei una cum episcopis apostolica et synodali auctoritate statui, nullum umquam episcoporum ita decipi, hujusmodi vero praesumptorem anathema maranatha fieri in conspectu Dei et sanctorum angelorum.

23.

In his omnibus qui defensioni Arnulfi studebant, quattuor quaedam principaliter ingerebant 139.0309A| : primum ut suae sedi restitueretur, neque enim spoliatum respondere debere; deinde legitimas vocationes, et ut Romano pontifici causa significaretur; tum accusatum, accusatores, testes, ac judices, in magna synodo discernendos; neque sibi aliter ex ratione canonum posse videri causam constare. Quibus omnibus diligenter consideratis, ab altera parte respondebatur, juxta hunc ordinem decretorum omnia pene consummata esse. « Nam ut ab ultimis, inquint, repetamus, accusator ejus ad hanc causam satis idoneus est; quippe nec ante inimicos, nec ad accusandum metu aut praemio adductus, sed tantum zelo religionis permotus, et qui, si cum non cognovisset, eo quo utitur presbiteratu dignus haberi posset. Vocationes autem ejus ad synodum per 139.0309B| epistolas canonicas et per apocrisiarios non solum sex mensium, sed etiam anni spacia transcendunt. » Addebant praeterea sedi suae minime posse restitui, eo quod etiam restitutus, vocem loquendi non haberet. Sic enim contineri in Africano concilio, titulo 12: « Si clerici intra annum causam suam purgare contempserint, nulla eorum vox postea penitus audiatur. » Et quia captio ejus invidiosa putabatur, neque inusitatum neque alienum a sacris legibus idem repperiebatur. In historia quippe Remensium pontificum scriptum constabat, Hildemannum Belvacensem episcopum, detentum in monasterio sancti Vedasti, synodum expectasse, eo quod apud imperatorem Ludovicum insimularetur ad Lotharium caesarem profugere voluisse; Ebonem quoque Remorum archiepiscopum idem molientem, 139.0309C| per Rothadum Suessonicum, et Erchenradum Parisiorum episcopum, in Vuldensi monasterio pro similibus similia sustinuisse (FLOD. H. R. II, 20). Justum ergo videri, ut qui de regiae majestatis crimine impetitus vocationi episcoporum non paruerit, judiciaria potestate conventus sit, idque firmari ex Africano concilio titulo 38:

24.

Cresconius Villaregiensis episcopus, plebe sua derelicta, Tuburniensem invasit aecclesiam, et usque hodie, commonitus secundum quod statutum fuerat, relinquere eandem quam invaserat plebem, contempsit adversus statuta quae pronunciata fuerant. Confirmata quidem audivimus, sed petimus, secundum quod nobis mandatum est, ut dignemini dare fiduciam, quo necessitate ipsa cogente liberum nobis sit, rectorem provintiae secundum statuta gloriosissimorum 139.0309D| principum adversus illum adire, ut qui miti ammonitioni sanctitatis vestrae adquiescere noluit et emendare inlicitum, auctoritate judiciaria protinus excludatur. Aurelius episcopus dixit: Servata forma disciplinae, non existimabitur appetitus, si vestra caritate modeste conventus, recedere detrectaverit, cum fuerit suo contemptu et contumatia faciente, etiam auctoritate judiciaria conventus.

Item ex eodem concilio, titulo 43: Sunt plerique conspirantes cum plebibus propriis, quas decipiunt, ut dictum est, earum scalpentes aures ad seducendum vitiosae vitae homines; vel certe inflati et ab 139.0310A| hoc consortio separati, qui putant propriae plebi incubandum, et nonnumquam conventi ad concilium venire detrectant, sua forte ne prodantur gitia metuentes. Dico, si placet, circa hos non tantum dioceses non esse servandas, verum etiam et de propria ecclesia quae illis male faverit, omnimodo adnitendum, ut etiam auctoritate publica rejiciantur, atque ab ipsis principalibus cathedris removeantur. Oportet enim, ut qui universis fratribus ac toto concilio inhaeserit, non solum sua jure integro, sed et dioceses possideat; at vero qui sibimet putant plebes suas sufficere, fraterna dilectione contempta, non tantum dioceses amittant, sed, ut dixi, etiam propriis publica careant auctoritate ut rebelles.

25.

Ad Romanum autem pontificem causam perlatam fuisse dicebant exemplaribus in hunc modum prolatis: « Beatissimo papae JOHANNI, HUGO gratia 139.0310B| Dei Francorum rex. Novis atque inusitatis rebus permoti, summo studio summaque cura vestra consilia expetenda decrevimus, quippe cum sciamus vos omne tempus in humanis ac divinis studiis exegisse. Considerate ergo quae facta sunt, et facienda praescribite, ut et sacris legibus suus honor reddatur, et regalis potestas non annulletur. Arnulfus, regis Lotharii ut dicunt filius, post graves inimicitias ac scelera quae in nos regnumque nostrum exercuit, loco parentis adoptatus est a nobis, ac metropoli Remorum gratis donatus, jusjurandum praebuit, quod contra praeterita et futura valeret sacramenta. Libellum fidelitatis sub nomine cyrographi conscripsit, recitavit, corroboravit, corroborarique fecit. Milites ac omnes cives jurare coegit, ut in 139.0310C| nostra persisterent fide, si ipse aliquando in potestatem hostium deveniret. Contra haec omnia, ut certissimi testes sunt, ipse portas hostibus patefecit; clerum ac populum suae fidei creditum captivitati et praedae distribuit. Sed esto, eum esse addictum alienae potestati, ut ipse videri vult; cur cives ac milites pejerare cogit? Cur arma contra nos comparat? Cur urbem ac castra contra nos munit? Si captus est, cur non patitur liberari? Si vi hostium oppressus, quare non vult sibi subveniri? et si liberatus est, cur ad nos non redit? Vocatur ad palatium, et venire contempnit. Invitatur ab archiepiscopis et coepiscopis, nihil se eis debere respondet. Ergo qui vices apostolorum tenetis, statuite quid de altero Juda fieri debeat, ne nomen Dei per 139.0310D| nos blasfemetur, et ne forte justo dolore permoti, ac vestra faciturnitate, urbis excidium totiusque provinciae moliamur incendium; nec judici Deo excusationem praetendetis, si nobis quaerentibus atque ignorantibus formam judicii dare nolueritis.

26.

Item episcoporum epistola ad eundem:

« Domino et reverentissimo papae Johanni, episcopi Remorum dioceseos. Non sumus nescii, beatissime Pater, jam dudum oportuisse nos expetere 139.0311A| consulta sanctae Romanae aecclesiae, pro ruina atque occasu sacerdotalis ordinis. Sed multitudine tyrannorum pressi, longitudine terrarum semoti, desideria nostra hactenus implere nequivimus. Nunc itaque vestro examini non sine magno dolore perferimus novum atque inusitatum crimen, Arnulfi Remorum archiepiscopi, qui, famosus apostata factus, locum Judae traditoris olim in ecclesia tenet; qui filius quondam aecclesiae Laudunensis, cum episcopum suum dolo et fraude ceperit, ecclesiam ejus pervaserit, ad cumulum suae dampnationis, Remensem, sibi creditam, cum clero et populo captivavit, nec movet eum nostra vocatio, vel potius saluberrima exhortatio, non archiepiscoporum conprovincialium multotiens repetita ammonitio, non canonice 139.0311B| facta coram Deo et angelis ejus professio, non cirographi in conspectu aecclesiae recitata descriptio, non numerosa sacramenta, miris excogitata consiliis. Stant suo vitio quam plures aecclesiae pastoribus viduatae; pereunt innumerabiles populi sine sacerdotali benedictione et confirmatione; ipse factione tyrannica, divina humanaque jura contempnens, tyrannidem exercet. Regibus nostris, a quibus tantam gloriam gratis consecutus est, interitum meditatur. Ergo tandem ad monstra perditissimi hominis expergefacti, ivimus in sententiam Domini dicentis: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum; si autem non te audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore testium duorum 139.0311C| vel trium stet omne verbum. Quod si non audierit eos, dic aecclesiae. Si autem et aecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 15-17). Adesto, Pater, ruenti ecclesiae, et sententiam ex sacris canonibus promulgatam, vel potius ab ipsa Veritate prolatam, profer in reum. Sentiamus in vobis alterum Petrum defensorem et corroboratorem Christianae fidei; ferat sancta Romana aecclesia sententiam dampnationis in reum, quem universalis dampnat aecclesia. Suffragetur nobis vestra auctoritas, et in hujus apostatae dejectione, et in ejus qui domui Dei praeesse possit archiepiscopi nova ordinatione, simulque invocatis episcopis nostris fratribus necessaria promotione, ut sciamus et intelligamus cur inter caeteros apostolatum vestrum praeferre debeamus. »

139.0311D|

27.

His epistolis in media synodo recitatis, missionis earum tempus et relata legatio ab defensoribus Arnulfi perquirebatur. Et de primo quidem mensis undecimus repperiebatur; de altero autem nihil memoria dignum, sed legatos tantum scripta Romano pontifici porrexisse, primoque se blande acceptos esse, postea vero quam Heriberti comitis legati, equum corpore praestantem niveo colore insignem, cum aliis muneribus pontifici obtulerunt, se per triduum 139.0312A| ante januas palatii defatigatos, nec admissos, infecto negotio redisse. Astipulabantur etiam huic rationi Brunonis episcopi praesentes clerici, qui se pro ejus captione Romanum pontificem adisse dicebant; a quo maledicta in reos cum ex auctoritate apostolica expeterent, ejus ministri summam solidorum decem dari censebant. Quibus derisis, eo quod si pecunia redimi posset, nec mille talenta moras inferrent, hoc tandem in responsis ab ipso pontifice acceperunt, ut is pro quo captus esset, bene illi prospiceret. Non ergo sedem apostolicam huic judicio praejudicare. Bene quoque Africanos episcopos super hoc Romanorum tipo permotos fuisse, qui super hac re synodo 217 episcoporum tempore Zosimi papae inchoata et per tempora 139.0312B| Bonefacii distenta, tandemque sub Caelestino consummata, quid de Romani episcopi potestate sentiri vellent, in aeternis monimentis statuerunt. Quod concilium quoniam insigne est et beati Augustini praesentia illustratum, et artificiosis consultationibus expolitum, vimque multiplicis argumenti huic synodo praebuit, ad plenum his gestis adnectere utile judicavimus.

28.

Multa super his Pater Arnulfus publice locutus est, multa cum sibi tantum assidentibus contulit; quae ne forte minus suavitatis habeant ita sparsim posita ut sunt ab eo prolata, ea in unum colligere maluimus, ut continuata oratio plus utilitatis studioso lectori conferat. « Nos quidem, inquit, reverentissimi Patres, Romanam aecclesiam propter 139.0312C| beati Petri memoriam semper honorandam decernimus, nec decretis Romanorum Pontificum obviare contendimus; salva tamen auctoritate Niceni concilii, quod eadem Romana ecclesia semper venerata est. Statuta etiam sacrorum canonum diversis locis, diversis temporibus, sed eodem Dei spiritu conditorum, in aeternum valere praecipimus, ab omnibus servanda censemus. Duo autem sunt quae magnopere a nobis praevideri debent, id est si Romani pontificis silentium aut nova constitutio promulgatis legibus canonum vel decretis priorum praejudicare potest. Si enim silentium praejudicat, omnes leges, omnia priorum decreta, eo silente, silere necesse est. Si autem nova constitutio, quid 139.0312D| prosunt leges conditae, cum ad unius arbitrium omnia dirigantur? Videtis quia, his duabus causis admissis, ecclesiarum Dei status periclitatur, et dum legibus leges quaerimus, nullas omnino leges habemus. Quid ergo? Num privilegio Romani pontificis derogabimus? Minime; sed si Romanus episcopus is est quem scientia et vitae meritum commendet, nec silentium nec nova constitutio metuenda sunt. Quod si vel ignorantia, vel metu, vel cupiditate abalienatur, vel conditio invidiam facit, quod fere sub haec tempora vidimus, Romae tirannide praevalente, tunc 139.0313A| multo minus idem silentium et nova constitutio formidanda sunt. Non enim is qui quolibet modo contra leges est, legibus praejudicare potest. Sed, o lugenda Roma! quae nostris majoribus clara Patrum lumina protulisti, nostris temporibus monstrosas tenebras futuro saeculo famosas offudisti! Olim accepimus claros Leones, magnos Gregorios. Quid dicam de Gelasio et Innocentio, qui omnem mundanam phylosophyam sua sapientia et eloquentia superant? Longa series eorum est, qui sua doctrina mundum repleverunt. Eorum itaque dispositioni, qui vitae merito et scientia cunctos mortales anteirent, recte universalis aecclesia credita est; quamvis et in hac ipsa felicitate hoc privilegium tibi ab Africanis episcopis contradictum sit, has credo quas 139.0313B| patimur miserias, magis quam tipum dominationis formidantibus. Nam quid sub haec tempora non vidimus! Vidimus Johannem, cognomento Octavianum, in volutabro libidinum versatum, etiam contra eum Ottonem, quem augustum creaverat, conjurasse; quo fugato, Leo neophytus in pontificem creatur. Sed Ottone caesare Roma discedente, Octavianus Romam redit, Leonem fugat, Johannem diaconem naso, dextris digitis, ac lingua mutilat, multaque cede primorum in urbe debacchatus, in brevi moritur. Cui Benedictum diaconem cognomento Gramaticum Romani substituunt; eum quoque Leo neophytus cum suo caesare non longe post aggreditur, obsidet, capit, deponit, perpetuoque exilio in Germaniam dirigit. Succedit Ottoni caesari caesar Otto, 139.0313C| nostra aetate cunctos principes armis, consilio, ac scientia superans. Succedit Romae in pontificatu horrendum monstrum Bonefacius, cunctos mortales nequitia superans, etiam prioris pontificis sanguine cruentus; sed hic etiam fugatus atque in magna synodo dampnatus, post obitum divi Ottonis Romam redit, insignem virum apostolicum Petrum, Papiensis ecclesiae prius antistitem, data sacramentorum fide, ab arce Urbis dejicit, deponit, squalore carceris affectum perimit. Num talibus monstris hominum ignominia plenis, scientia divinarum et humanarum rerum vacuis, innumeros sacerdotes Dei per orbem terrarum, scientia et vitae merito conspicuos, subjici decretum est? Quid est hoc, 139.0313D| reverentissimi Patres? vel quonam vitio fieri credendum est, ut caput ecclesiarum Dei, quod in sublime erectum, gloria et honore coronatum est, ita in infima dejectum, ignominia et dedecore deturpatum sit? Nostrum, nostrum est hoc peccatum, nostra impietas, qui quaerimus quae nostra sunt, non quae Jesu Christi. Si enim in quovis ad episcopatum electo, morum gravitas, vitae meritum, divinarum ac humanarum rerum scientia subtiliter investigantur, quid in eo qui omnium episcoporum magister videri appetit, investigandum non est? Cur ergo in summa 139.0314A| sede sic infimus constituitur, ut etiam in clero nullum habere locum dignus inveniatur? Quid hunc, reverendi Patres, in sublimi solio residentem veste purpurea et aurea radiantem, quid hunc, inquam, esse censetis? Nimirum si caritate destituitur solaque scientia inflatur et extollitur, Antichristus est in templo Dei sedens, et se ostendens tamquam sit Deus. Si autem nec karitate fundatur, nec scientia erigitur, in templo Dei tamquam statua, tamquam idolum est, a quo responsa petere, marmora consulere est! Quo ergo consultum ibimus? Evangelium docet quendam in ficulnea ter fructum quaesisse, et quia non reppererit, succidere voluisse, sed ammonitum expectasse. Expectemus ergo primates nostros quoad possumus, atque interim 139.0314B| divini verbi pabula, ubinam repperiri valeant, investigemus. Certe in Belgica et Germania quae vicinae nobis sunt, summos sacerdotes Dei religione admodum praestantes inveniri, in hoc sacro conventu testes quidam sunt; proinde si regum dissidentium animositas non prohiberet, inde magis episcoporum judicium petendum fore videretur, quam ab ea urbe, quae nunc emptoribus venalis exposita, ad nummorum quantitatem judicia trutinat. Quod si quispiam dixerit, secundum Gelasium, Romanam aecclesiam de tota aecclesia judicare, ipsam ad nullius commeare judicium, nec de ejus umquam judicio judicari, is, inquam, qui hoc dixerit, eum nobis in ecclesia Romana constituat, de cujus judicio judicari non possit; quamquam hoc ipsum Africani 139.0314C| episcopi impossibile judicant. Nisi forte, inquiunt, quisquam est qui credat, unicuilibet posse Dominum nostrum examinis inspirare justitiam, et innumerabilibus congregatis in concilium sacerdotibus denegare. Sed cum hoc tempore Romae nullus pene sit, ut fama est, qui litteras didicerit, sine quibus, ut scriptum est, vix hostiarius efficitur, qua fronte aliquis eorum docere audebit quod minime didicit? Ad comparationem quippe Romani pontificis, in-aliis sacerdotibus ignorantia utcumque tolerabilis est; in Romano autem, cui de fide, vita, moribus, disciplina sacerdotum deque universali aecclesia catholica judicandum est, intolerabilis videri potest. Is enim est, ut quibusdam placet, qui secundum 139.0314D| Ezechielem prophetam moratur in gazophilatio, quod respicit viam meridianam, et excubat in custodiis templi. Cur autem loco prior, scientia inferior, non aequo animo ferat judicium loco inferioris, scientia prioris? Certe ipse apostolorum princeps non abnuit judicium, quamvis loco minoris, Pauli, scientia prioris, in facie sibi resistentis; quoniam non sana videbatur doctrina magistri. Et Gregorius papa cum dicat: Si qua culpa in episcopis invenitur, nescio quis apostolicae sedi subjectus non sit; subinfert: Cum vero culpa non exigit, 139.0315A| omnes secundum rationem humilitatis pares sunt. Involutus ergo criminibus, sentiat praeesse sibi Romanum pontificem, et qui nullis atrocioribus factis praegravatur, intelligat parem, dignam se ac Romano pontifice in quolibet negotio laturus sententiam. Sed esto; ponamus nunc Romae esse Damasum; quid contra ejus decretum actum est? Nempe si bene recordor, primum capitulum fuit, quod episcoporum et summorum negotiorum ecclesiasticorum causae semper ad sedem apostolicam sint referendae. Utique relatae sunt non solum ab episcopis, sed etiam a principe nostro serenissimo: liberaque potestas apostolicae sedi data est, et vera investigandi, et cognoscendi, et dijudicandi, per temporum intervalla nimis prolixa; nec prius ad causam accessimus, 139.0315B| quam desperatione judicii ejus protraheremur. Consultus est ergo Romanus episcopus ut oportuit, et de hujus Arnulfi depositione, et de ejus qui domui digne praeesse possit substitutione. Sed cur nihil responderit, quorum interest ipsi viderint; nos autem Sardicense concilium, quod privilegio Romanae ecclesiae plurimum favet, ita ad hanc causam inflectimus, ut quod de solo episcopo in qualibet provincia relicto dicit, ad Romanum episcopum affectum esse credamus. Sic enim habetur, titulo 6: Osius episcopus dixit: Si contigerit in una provincia, in qua fuerint plurimi episcopi, unum forte remanere episcopum, ille vero per negligentiam noluerit ordinare episcopum, et populi convenerint episcopos vicinae provinciae, debere illum prius conveniri episcopum qui 139.0315C| in eadem provincia moratur, et ostendere quod populi petant sibi rectorem, et hoc justum esse, ut et ipsi veniant, et cum ipso ordinent episcopum. Quod si conventus litteris tacuerit, et dissimulaverit, nihilque responderit, tunc satisfaciendum esse populis, ut veniant ex vicinis provinciis et ordinent episcopum. Juxta hujus sententiae tenorem, ad petitionem populorum ab episcopis et principe conventus est, ut sua auctoritate Arnulfus deponeretur, et alter substitueretur. Quia ergo conventus litteris tacuit, et dissimulavit, et nihil respondit, nunc satisfaciendum esse populis censeo, ut episcopi qui ex vicinis provinciis convenerunt, et hunc Arnulfum, si depositione dignus est, deponant, et si forte qui domni Dei praeesse possit repertus est, episcopum constituant. 139.0315D| Et quoniam Damasus episcoporum summa negotia metropolitanis discutere concedit, definitionem eorum suae potestati attribuit; Damaso quidem non resistimus, sed scriptum beati Gregorii in medium proferimus: Lator, inquit, praesentium Nemesion ad nos veniens, indicavit Paulum Deaclinae civitatis episcopum, inter alia mala in corporali crimine lapsum, a suis fuisse clericis accusatum, atque habita cognitione, ita, quod sine dolore dicere non possumus, claruisse, atque insuper postquam convictus est, etiam 139.0316A| libellum eum, in quo ea de quibus accusatus fuerat, vera esse confessus est, obtulisse. Qua de re illo deposito, episcopali sententia, ejus loco cum fraternitatis vestrae consensu esse episcopum ordinatum.

« Ecce hic Paulus episcopus ignorante Gregorio deponitur, alter in loco ejus substituitur; causa cum suis effectis per latorem apicum Gregorio significatur. Non in depositores Gregorius ulciscitur, sed in depositum ulterius saevit; ait enim post aliquanta: Qui si forte, quod non credimus, post depositionem suam inverecunde ac mente perversa aliquid de episcopatu loqui, atque rursus ad hoc qualibet aspirare praesumptione temptaverit, fraternitatis vestrae se contra improbitatem ipsius omnino vigor accendat, atque Dominici corporis et sanguinis communione 139.0316B| privatum, in monasterio eum usque ad diem obitus sui ad agendam curet poenitentiam retrudendum; quatinus perpetrati sceleris maculas dignis discat fletibus emundare, quas magis in interitu animae suae nequiter augere desiderat. Quomodo nunc decretum Eusebii papae servatum est? Etenim paulo ante in tomo decretali lectum est: Oves ergo quae pastori suo commissae fuerint, eum nec reprehendere, nisi a recta fide exorbitaverit, debent, nec ullatenus accusare possunt; quia facta pastorum ovis gladio ferienda non sunt, quamquam recte reprehendenda videantur. Certe hic Paulus a suis ovibus, id est a suis clericis, reprehensus et accusatus est, non de fide sed de corporali crimine. In hac itaque decretorum vel canonum varietate hoc observandum est, ut causarum 139.0316C| eventus finem accipiant juxta aequitatem, nullis animorum perturbationibus improvide admixtis. Et quoniam summi negotii discussionem et definitionem a metropolitano primae Justinianae factam fuisse cognovimus, doceamus etiam nunc, quod episcopis etiam suorum metropolitanorum summa negotia discutere liceat. Scribit item Gregorius universis episcopis concilii Vizachii: Sicut, inquit, laudabile discretumque est, reverentiam et honorem debitum exhibere prioribus, ita rectitudinis et Dei timoris est, si qua in eos correctionis indigent, nulla dissimulatione postponere; ne totum, quod absit, corpus incipiat morbus invadere, si langor non fuerit curatus in capite. Ante multum siquidem temporis quaedam ad nos de fratre nostro Clementio, 139.0316D| primate vestro, perlata sunt, quae cor nostrum non modico merore transfigerent; sed prementibus diversis tribulationibus, et maxime circumsaevientibus hostibus, ea nobis non fuit spatium requirendi. Et quoniam ita sunt gravia, ut transire indiscussa nullo modo debeant, fraternitatem vestram his hortamur affatibus, ut cum omni sollicitudine ac vivacitate, veritatis indagare substantiam multis modis debeatur; et ut audita sunt, ultione canonica resecentur, aut falsa, et fratrisnostri innocentia diu sub nefandae opinionis dilaceratione 139.0317A| non jaceat. Unde ne quis desidiae tepor in requisitione sit, ammonemus ut non cujusdam personae sit gratia, non favor, non blandimenta, vel quodlibet aliud, quemquam vestrum vel ab his quae nobis nuntiata sunt molliat, vel a tramite veritatis excutiat; sed sacerdotaliter ad investigandam vos veritatem propter Deum accingite. Nam si quis in hoc aut piger esse, aut neglegentem se praesumpserit exhibere, dictis criminibus apud omnipotentem Dominum se noverit esse participem, cujus zelo ad perscrutandas subtiliter nefandi causas facinoris non movetur. Et hic profecto intelligimus, nullam personam peccantem esse, quae judicio universalis aecclesiae non subjaceat. Omnis enim criminaliter peccans, velut, ita dicam, alteratus, et quasi legibus capite minor censetur. 139.0317B| Accusatur apud beatum Gregorium Lucillus Militae civitatis episcopus, et ex epistolis coepiscoporum illata crimina vera esse cognoscit. Et ideo, inquit, quia tanti facinoris ultio nulla debet dilatione differri, fraternitas vestra tres vel quattuor de fratribus ac consacerdotibus sibi nostris adhibeat, ut ipsis quoque praesentibus, praedicta ac satisfacta veritate, praedictum Lucillum de episcopatus ordine, quem hujus sceleris contagium maculavit, studeat sine ambiguitate deponere. Progreditur ultra, et in conscios criminum dignam Romano pontifice sententiam jaculatur: Quia vero, inquit, presbiteri vel diaconi quidam proditae iniquitatis fuisse conscii ac participes memorantur, sanctitas vestra subtili indagatione discutiat; et si ita reppererit, ab honoris sui et ipsos similiter 139.0317C| gradu dejiciat, et in monasteriis, ubi digne valeant agere poenitentiam, deputentur. Non adhuc satis est, quia scit dictum Iezechieli prophetae: Fili hominis, perfode parietem (Ezech. XII.) -- « Sed quia, inquit, per hos multi hujus labe peccati perhibentur esse conlapsi, cunctos qui rei esse claruerint, Dominici corporis ac sanguinis participatione privare vos convenit. » Ecce hic Gregorius non nutrit vitia, sed amputat. Quid est enim aliud de manifestis peccatis tacere, quam scelera nutrire? Sed esto; taceamus de his in quibus nemo se ledi conqueritur; quid acturi erimus, si armati duces genialis lecti nocturna furta deprehenderint? Si irati reges quemlibet nostrum majestatis reum convicerint? Quid, inquam, acturi erimus, si quodam colludio longis 139.0317D| ambagibus, proplexis cavillationibus se deludi senserint? Num eos judicii formam Romae pecunia redempturos putatis, reumque sibi defuturum, quin auri et argenti montes Romanis offerat, si se redini pecunia speret? At si remota ab usu et consuetudine et spatio terrarum esse putatis quae proponimus, sint vobis exempla e vicino petita. Egidius certe, Remorum archiepiscopus, quia Hilperici 139.0318A| regis amicitia usus fuisse convictus est ad Childeberti regis sui infidelitatem, in urbe Mettensi a Galliarum episcopis depositus, apud Argentoratum, quae nunc Strateburgis dicitur, perpetuo exilio dampnatus est; cui mox Romulfus, Lupi ducis filius, jam presbiter substituitur; nec magnus Gregorius, privilegii Romanae aecclesiae acerrimus defensor, quicquam pro his aut contra haec dixisse repperitur. Ebo etiam, ejusdem Remensis aecclesiae metropolitanus, ob crimen regiae majestatis apud Theodonisvillam a Galliarum episcopis deponitur, longeque post a Nicolao papa requisita et cognita ejus depositio est, ac deinde a Sergio corroborata. Quid ergo? Num Damasi decreta dampnabimus? Minime. Sed in causis latentibus et in quibus ob magnitudinem 139.0318B| sui justa provocatio fit, ad universale concilium vel ad Damasum recurremus, si tamen eum Romae commorari audierimus; quamvis etiam ad Damasum provocatio Africanis inhibeatur conciliis, ut superius dictum et adhuc dicendum est. At in causis evidentibus et in quibus ad Romanum episcopum nulla provocatio fit, provincialibus vel conprovincialibus utemur conciliis. Quod etiam Antiocena sinodus velle videtur capitulo 14º: Si quis, inquit, episcopus de aliquibus causis criminalibus in judicio episcoporum fuerit accusatus, contingat autem de ipsis episcopis provintiae qui convenerunt, diversas habere sententias, et alios quidem innocentem eum pronuntiare, alios reum: propter hujusmodi itaque controversiam amputandam, placuit sanctae synodo 139.0318C| metropolitanum episcopum alterius vicinae provinciae advocari et aliquantos cum eo episcopos alios; qui pariter residentes, quaecumque fuerint, dirimant quaestionem, propter hoc, ut firmum sit judicium, quod ab unius provinciae episcopis fuerit promulgatum. Quamvis et hoc concilium quod de privata coepiscopi nostri causa agitur, universale videri debeat, utpote plurium provinciarum judicia continens. Et ne forte ad placitum loqui videamur veterumque sententias male interpretari, audite quid hinc sentiat Hincmarus Remorum archiepiscopus, et in lege Dei eruditissimus. Scribens enim ad Nicolaum papam ita inquit: Absit a nobis, ut privilegium primae et summae sedis sanctae Romanae aecclesiae pontificis pro sic parvipendamus, ut controversias et jurgia tam 139.0318D| superioris quam etiam inferioris ordinis, quae Niceni et caeteri sacrorum conciliorum canones, et Innocentii atque aliorum sanctae Romanae sedis pontificum decreta in synodis provincialibus a metropolitanis praecipiunt terminari, ad vestram summam auctoritatem fatigandam ducamus. At si forte de episcopis causa nota fuerit, unde certa et expressa in sacris regulis non habeamus judicia, et ob id in provinciali vel in 139.0319A| comprovinciali nequeat examine diffiniri, ad divinum oraculum, id est ad apostolicam sedem, nobis inde est recurrendum. De provocationibus autem idem Hincmarus aeque nobiscum sentit, quod a suspectis judicibus et minoris auctoritatis, ad majoris auctoritatis judices legitima provocatio sit; ab electis vero et ubi reus causa decidit, nullam omnino fieri posse, de quo et in Africano concilio ita legitur: UT AB

ELECTIS JUDICIBUS PROVOCARE NON LICEAT. Si autem fuerit provocatum, eligat, qui provocaverit, judices, et cum eo ille contra quem provocaverit, et ab ipsis deinceps nulli liceat provocare. Item in eisdem conciliis de eadem re. cap. 22: Quod si clerici ab episcopis provocandum putaverint, non provocent nisi ad Africana concilia, vel ad primates suarum provinciarum, sicut 139.0319B| et de episcopis saepe constitutum est. Ad transmarina autem qui putaverint appellandum, a nullo in terra Africa in communione suscipiantur. Nimirum per transmarina Romanam ecclesiam volentes intellegi, causam ubi orta est debere determinari, Africani episcopi confirmaverunt. Videat autem qui potest, quod non sine quodam scrupulo paulo ante lectum est: Ut nostis, inquit Damasus, sinodum sine ejus --id est romanae sedis-- auctoritate fieri non est catholicum. Quid ergo, si barbarorum gladiis circumsaevientibus, licentia commeandi Romam intercludatur? vel si Roma barbaro cuilibet serviens, motu libidinis ejus in aliquod regnum efferatur? num interim aut nulla concilia erunt, aut orbis terrarum episcopi ad suorum regum dampua vel interitus 139.0319C| ab hostibus disponendarum rerum consilia et concilia exspectabunt? Et certe Nicenus canon, qui, ipsa Romana ecclesia teste, omnia concilia, omnia decreta eminentia sui exuperat, bis in anno concilia debere fieri dicit, nihilque inde ad Romani episcopi auctoritatem spectare praescribit. Sed insuper ejus privilegio, sicut Africana synodus interpretatur, multum derogat. Et de privatis quidem causis in provinciali synodo, de communibus autem in generali concilio, eadem Africana synodus judicandum praescribit capitulo nono concilii Milevitani. At nos, controversiarum lite depulsa, Romanam quidem aecclesiam ob memoriam apostolorum principis, ita ut a majoribus nostris accepimus, quoad possumus, 139.0319D| amplius quam Afri colamus; et seu se digna seu indigna prolatura sit, si status regnorum patitur, ab ea responsa petamus; sicut etiam pro causa Arnulfi factum esse constat. Si in expetendis vel vitandis justam vel injustam judicii promulgaverit formam, in altero pax ecclesiarum et unitas conservabitur, in altero vocem Apostoli audiemus dicentis: Quicumque vobis annuntiaverit praeter quod accepistis, anathema sit, licet angelum de coelo esse se fingat! (Gal. I, 8, 9.) Porro si tacebit ut nunc, consultae leges voce conditorum loquentur. Sed o infelicia 139.0320A| tempora, quibus patrocinio tantae frustramur aecclesiae! Ad quam deinceps urbium confugiemus, cum omnium gentium dominam humanis ac divinis destitutam subsidiis videamus? Ut enim planius dicamus palamque fateamur, post imperii occasum haec urbs Alexandrinam aecclesiam perdidit, Antiocenam amisit, et ut de Africa taceamus atque Asia, ipsa jam Europa discedit. Nam Constantinopolitana ecclesia se subduxit, interiora Hispaniae ejusjudicia nesciunt. Fit ergo discessio, secundum Apostolum, non solummodo gentium, sed etiam ecclesiarum (II Thess. II, 3). Quoniam cujus ministri Gallias occupaverunt, nosque totis viribus praemunt, Antichristus instare videtur, et ut idem Apostolus ait: Jam misterium iniquitatis operatur, tantum, ut qui nunc tenet, teneat 139.0320B| donec de medio fiat, ut ille perditionis filius reveletur, homo peccati, qui adversatur et extollitur supra Dei nomen Deique culturam (II Thess. II, 7, 8). Quod jam in aperto fit, et Romana potentia conquassata, religione profligata, nomen Dei frequentibus perjuriis impune humilietur; ipsius divinae religionis cultus, etiam a summis sacerdotibus contempnatur. Ipsa insuper Roma jam pene sola a se ipsa discedit, dum neque sibi, neque aliis consulit. Proinde si placet caritati vestrae quia Pelagium patriarcham a duodecim episcopis auditum esse scimus, ut beatus Augustinus in libro quodam contra eundem Pelagium scribit; quoniamque Romana aecclesia a nobis consulta, nullam judicii formam promulgavit; ex sacris legibus capitula proferantur, et a quot 139.0320C| episcopis episcopus in crimine detentus audiri debeat, et qui causae suae dicendae adesse noluerint, quam sententiam excipiat. » Itaque, jubente sinodo, hae sententiae recitatae sunt:

29.

Ex concilio Cartaginis titulo 10: Felix episcopus dixit: « Suggero, secundum statuta veterum conciliorum, ut si quis episcopus, quod non optamus, in reatum aliquem incurrerit, et fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos congregare, ne in crimine remaneat, a duodecim episcopis, et presbiter a sex episcopis cum proprio suo episcopo audiatur, et diaconus a tribus. »

Ex concilio Cartaginis, capitulo 7: Aurelius episcopus dixit: « Quisquis episcoporum accusatur, ad primatum provinciae ipsius causam deferat accusator; nec a communione suspendatur cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam 139.0320D| electorum judicum, die statuta, litteris evocatus minime occurrerit; hoc est infra spacium mensis ex ea die qua eum litteras accepisse constiterit. Quod si aliquis veras necessitatis causas probaverit, quibus eum occurrere non potuisse manifestum sit, causae suae dicendae inter alterum mensem integram habeat facultatem; verum tandiu post mensem secundum non communicet, donec purgetur. Si autem ad concilium universale anniversarium occurrere noluerit, ut vel ibi causa ejus terminetur, ipse in se dampnationis sententiam dixisse judicetur; tempore sane quo non communicat, nec in sua ecclesia vel parochia communicet. » De contemptu judicii ex epistola papae Bonefacii: Probat vera esse 139.0321A| illa quae adversum se dicta sunt, qui ad ea confutanda adesse minime vult; et nullus dubitat, quod ita judicium nocens subterfugit, quemadmodum, ut absolvatur, qui est innocens quaerit. Sed astuta cavillatio eorum, qui versutis agendum credunt esse consiliis, nunquam innocentiae nomen accipiet. Confitetur enim de omnibus quisquis subterfugere judicium dilationibus putat; veniet tamen aliquando ille qui talis perhibetur in medium, nec prodest illi tociens latuisse, tociens subterfugisse, quem sui actus et commissa quocumque fugerit, ea quae objiciuntur illi si vera sunt crimina persecuntur; ut si adesse voluerit praesens, si confidit, ad objecta respondeat; quod si adesse neglexerit, dilationem sententiae de absentia non lucretur. Nam manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et tociens delegato judicio, purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest, utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt comprobentur, cum ipsa quoque 139.0321B| pro confessione procurata tociens constet absentia.

30.

His omnibus pertractatis, ab defensoribus Arnulfi venia postulatur, et quod ejus negotia minus caute prius inquisierint, et quod concilium longis dilationibus defatigaverint. Deinde adjungunt, non se controversiarum genere adductos ad studium defensionis accessisse, sed episcoporum anathema sibi necessitatem dicendi imposuisse. Episcopi vero et qui contra Arnulfum stetisse videbantur, aequo animo se objecta accepisse dicebant; sibi quoque placere, quod judicium posse fieri jam in commune legitimum putaretur, nihilque aliud superesse quam ut ipse Arnulfus in medium deduceretur, et de qualitate sui facti juxta quod vellet responderet. Itaque, 139.0321C| jubente sinodo, in episcoporum ordine consedit. Cui Pater Arnulfus circa cum regis beneficia, itemque ipsius in regem maleficia, miti alloquio commemorat. Negat ille se quicquam contra regis salutem egisse, sed pro fide ad eum conservata cum clero et populo se in propria urbe ab hostibus captum fuisse; nihilque solatii proinde a rege tulisse, sed insuper maleficia pro beneficiis recompensata sibi esse. Opponit Pater Arnulfus praesentem presbiterum, qui urbis portas, acceptis a manu ejus clavibus, jussu ipsius affirmabat se hostibus aperuisse. Ille respondet, presbiterum longe meditata dicere, falsaque pro veris narrare, suamque innocentiam ejus fictis criminationibus haberi suspectam non debere. Cui econtra presbiter ingerebat, quod 139.0321D| se ad accusandum nemo impulerit; quod locus fugae sibi patuerit, quod sibi semper fidissimus fuerit, nichilque aliud in accusandi causa se habere, quam ut crimine proditionis liberaretur, qui ejus imperio paruisset; et si quid in veri confessione sinodus dubitet, vel suo vitio adscribat, sinodi decretis se subjacere pollicebatur; tantum ecclesiasticae communioni restitueretur. Ad haec Arnulfus teneri se ab hostibus conquerebatur, nec aliquando se vidisse episcopum sic attractatum, ideoque se respondere nescire. Neque vero sibi relictos esse suos 139.0322A| monachos, suos clericos, suos abbates, quibus quae vellet praecipere posset: quod dictum insulsi hominis esse putabatur. « Et quidnam, inquit Pater Arnulfus, iis praecipiendum est? Num ut te a culpis eximant? Equidem si pro testimonio ferendo dicis, en tui episcopi, qui te frequenter pro temetipso, ut ad sinodum venires, ortati sunt, en tui abbates, tuusque clerus cum sibi praelatis! Ilis omnibus datur licentia te defendendi, non solum voluntaria, verum necessitate imposita. » Ad haec ille ad priora relabebatur; non se vidisse episcopum sic attractatum dicens, nec ita se habitum scire respondere. Doctum etiam hominem inter tot sapientes, insipientem videri posse. « Cur ergo, » inquit episcopus Guido, « secundum tua vota habitus, 139.0322B| tociensque ab episcopis et domino tuo rege vocatus, respondere noluisti? » Et ille: « Delatus ad regem eram, et ideo quo vocabar ire non audebam.--Non ita est, » inquit Guido episcopus; « sed cum te in vicinia Laudunensis urbis apud Cavinionem convenissem, coram fidelibus testibus, clericis ac laicis, tertio te ad fratrum tuorum conventum invitavi, sub obtestatione divini nominis, ex canonum auctoritate, et societate omnium fidelium; ad dominorum quoque tuorum praesentiam ire monui, per fidelitatem quam eis promiseras, per omnia sacramenta quae ipsis praebueras. Unde perjurum te esse negare non potes, per cirographum, cui subscripsisti ac omnes nos subscribere fecisti. Sed cum tu responderes, non posse te ire sine ductoribus Oddone 139.0322C| et Heriberto, eo quod vim tibi inferri timeres, fratrem meum Gualterium obsidem tibi obtuli, me et patrem meum, comitem Gualterium, itineris ductores pollicitus sum, ut sine periculo vitae, membrorum, captionis, ad tua redires. Idem quoque in eodem momento sacramento firmare propria manu praesto fui. Cumque te a Karolo captum esse praetenderes, eique sacramenta et obsides praebuisse, ideoque sine ejus licentia ire non posse, percontabur a te, quinam obsides pluris tibi videreatur; utrum Richardus frater tuus, Bruno episcopus consobrinus tuus, ejusque sororis filius, in regum potestate constituti; an milites tui Sehardus et Raynoldus, qui datis pro se pueris abire permissi sunt, quorumque 139.0322D| beneficia simulatis captivatoribus tuis attribuisti, palam faciens, quanta in dante et accipiente obsidum diligentia fuerit. Quodnam etiam tibi sacramentum potius servandum foret, requirebam; scilicet quod regi et domino tuo sponte dederas, aut quod hosti armato invitus dare debueras? Tria autem erant sacramenta, quae nulla arte, nullo ingenio effugere poteras: primum quo te obligasti, ut pro nullo a te facto vel faciendo sacramento a fidelitate dominorum nostrorum recederes; secundum ut si ab hostibus interceptus esses, sicut tunc simulabas, 139.0323A| mox ut locus fugae tibi pateret, ad dominos tuos redire per rectam fidem non differres, idque in praesenti facere monebam, cum tecum pauci essent, ego autem obtimorum militum copias haberem. De tertio vero quid dicam, cum tam multiplicis perjurii reus sis, quot esse perjuros facis? Omnes enim cives tui ac milites te jubente juraverunt, ut si aliquando ab hostibus capereris, vel si ipse tua sponte a regis fidelitate deficeres, regi se fidem servaturos, urbemque et castra sub eorum jure retenturos. Econtra cum tu a fidelitate regis defeceris, contra omnes mortales tibi sacramenta praehere jussisti, domino tuo regi portas civitatis obstruxisti, Karolo quotiens sibi libuit aperuisti, nec ad professionem tui cirographi respicere voluisti, cum inimicis dominorum 139.0323B| tuorum consilium et auxilium, secundum scire tuum et posse, subministrares. Numquid et haec negare contendes? » Addebat etiam de pactis et constitutis in vulgari lingua cum eodem habitis, quibus episcopos a sua subjectione quasi emancipaverat, si a cirographi conditionibus declinasset, seque id ex sua ac reliquorum episcoporum persona jam dudum apud Cavinionem effecisse. Ad haec ille de non servatis cirographi et sacramentorum conditionibus erubescebat; quibus tamen poterat modis haec eadem attenuebat. Petebant ergo episcopi ut aliquis familiarium ejus testis horum admitteretur, cujus conscientiam vereretur. Admittitur ergo Raynerius, secretorum ipsius per omnia conscius, et qui eum inter alia perjuria etiam contra se ac suam 139.0323C| uxorem et filium publice perjurum protestabatur. Cui cum a sacro conventu diceretur, quae Arnulfus de regis infidelitate denegaret, tali eum sermone aggressus est: « Cur omnem populum tuo errore perdis? Nescis quae ante urbis traditionem juxta fluvium Axonam mihi retuleris? Et ut omnium melius recorderis, nescis te Ludovici amorem, filii Karoli, omnibus praetulisse mortalibus, et si tibi placere vellem, ut de ejus salute cogitarem? Vade ergo, et scelera tua episcopis confitere, ut quia corpus perdidisti, saltim animam per poenitentiam salves, et populum qui de tuis criminibus adhuc dubitat, ab hoc errore absolvas. Quod si nolueris, coram episcopis coramque omni multitudine quae pro foribus adstat, peccata tua, quae adhuc dubia sunt, manifesta 139.0323D| faciam, et scelera tua, quae in nulla opinione populi sunt, in medium proferam, ut omnes sciant et intellegant quid de te sentire debeant. Et ut verbis meis fides in aeternum habeatur, postquam peroravero, mea dextera ita esse sacramento firmabo, meumque vernaculum episcopis tradam, qui per ignitos vomeres incedens, Deum de te judicare manifestis declaret indiciis! » Ad haec abbatum quidam dicebant debere dari Arnulfo secessum deliberandi cum quibus vellet, ut consultius pro se 139.0324A| respondere valeret. Quibus Pater Arnulfus: « Quis, inquit, prohibet? Surgat, et quoscumque delegerit, suis consultationibus adhibeat. » Surgens itaque ad criptae secretiorem partem, hostiis diligenter obseratis, venerabiles deduxit episcopos, Siguinum Senonensem, Arnulfum Aurelianensem, Brunonem Linguonensem, Gotesmannum Ambianensem.

31.

In horum absentia, multa ex canonum capitulis in sinodo prolata sunt, multa inter assidentes collata, utpote omnium ignaros quae in abditis agerentur, non tamen nescios, imperatricis Thenphanu ac hostium regis colloquia, contra ipsius regis voluntatem et utilitatem Arnulfum expetisse, suorumque militum copias sub signis Karoli contra eundem regem in acie constituisse, et insuper criminis regiae 139.0324B| majestatis reum esse. Ita quoque variis sacramentorum generibus implicitum videri, ut a nemine sacerdotum tot perjuriis obvoluto, episcopale ministerium ullis legibus valeret impleri. Ad has autem causas hae sententiae quasi e vicino respicientes reperiebantur:

32.

Ex concilio Toletano, capitulo 30: Confitemini hostium sacerdotes, praeter eos qui a regia potestate licentiam acceperunt, a quolibet mandatum agentes extraneum, occulte accipere vel dirigere non praesumant. Qui autem deprehenditur aut convincitur, denuntiatus principi, apud concilium condigna animadversione multabitur. Item ex eodem titulo 75:

33.

Post instituta quaedam ecclesiastici ordinis vel decreta, quae ad quorundam pertinent disciplinam, postrema nobis cunctis sacerdotibus sententia est 139.0324C| pro robore nostrorum regum et stabilitate gentis Gothorum pontificale ultimum sub Deo judice ferre decretum. Multarum quippe gentium, ut fama est, tanta extat perfidia animorum, ut fidem sacramento promissam regibus suis observare contempnant, et ore simulent juramenti professionem, dum retineant mente perfidiae impietatem. Jurant enim regibus suis, et fidem quam pollicentur praevaricant; nec metuunt volumen illud judicii Dei, per quod inducitur maledictio, multaque poenarum comminatio super eos qui jurant in nomine Dei mendaciter. Quae igitur spes talibus populis contra hostes laborantibus erit? Quae fides ultra cum aliis gentibus in pace credenda [aliter quod foedus] post foedus non violandum? Quae in hostibus jura ista permanebunt sponsione, quando nec ipsis propriis regibus juratam fidem conservant? Quis enim adeo furiosus est, qui caput suum manu sua propria ceseset? Illi, ut notum est, inmemores salutis suae, propria manu seipsos interimunt, in semetipsos, suosque reges, proprias 139.0324D| convertendo vires. Et dum Dominus dicat: Nolite tangere christos meos! (I Par. XVI, 22.) et David: Quis, inquit, extendit manum suam in christum Domini, ei innocens erit? (I Reg. XXVI, 9.) illis nec vitare metus est perjurium, nec regibus inferre exitium. Hostibus quippe fides pacti datur, nec violatur. Quod si in bello fides vigeat, quanto magis in suis servanda est? Sacrilegium quippe est, si violetur a gentibus regum suorum promissa fides, quia non solum in eis fit pacti transgressio, sed et in Deum quidem, in cujus nomine pollicetur ipsa promissio. Inde est quod multa regna terrarum celestis iracundia ita permutavit, ut pro impietate fidei et morum, alter ab 139.0325A| altero solveretur. Unde et nos cavere oportet casum hujusmodi gentium, ne similiter plaga feriamur praecipiti, et poena puniamur crudeli. Si enim Deus angelis in se praevaricantibus non pepercit, qui per inoboedientiam coeleste habitaculum perdiderunt, unde et per Esaiam dicit: Inebriatus est gladius meus in coelo (Isa. XXXIV, 5), quanto magis nos nostrae salutis interitum timere debemus, ne per infidelitatem eodem saeviente gladio pereamus? Quod si divinam iracundiam vitare volumus, et severitatem ejus ad clementiam provocare cupimus, servemus erga Deum religionis cultum atque timorem, custodiamus erga principes nostros pollicitam fidem atque sponsionem. Non sit in nobis, ut in quibusdam gentibus, infidelitatis subtilitas impia, non subdolae mentis perfidia, non perjurii nefas et conjurationum nefanda molimina; nullus apud nos praesumptione regnum arripiat, nullus excitet mutuas seditiones civium, nemo meditetur interitus regum; sed, defuncto in pace principe, primatus gentis cum sacerdotibus successorem 139.0325B| regni consilio communi constituant, ut dum unitatis concordia a nobis retinetur, nullum patriae gentisque discidium per vim ambitionis moveatur. Quod si haec admonitio mentes nostras non corrigit et ad salutem communem cor nostrum nequaquam perducit, audite sententiam nostram. Quicumque igitur a nobis vel totius Hispaniae populis qualibet conjuratione vel studio sacramentum fidei suae, quod pro patriae salutae gentisque Gothorum statu, vel conservatione regiae salutis, pollicitus est, temeraverit, aut regem nece attractaverit, aut potestate regni exuerit, aut praesumptione tirannica regni fastigium usurpaverit, anathema sit in conspectu Dei patris et angelorum, atque ab aecclesia catholica, quam perjurio profanaverit, efficiatur extraneus, et ab omni coetu Christianorum alienus, cum omnibus impietatis suae sociis; quia oportet ut una poena teneat obnoxios, quos similis error invenerit inplicatos. Quod iterum secundo replicamus, dicentes: 139.0325C| Quicumque amodo ex nobis vel cunctis Hispaniae populis quolibet tractatu vel studio sacramentum fidei suae, quod pro patriae salute gentisque Gothorum statu, vel conservatione regiae salutis, pollicitus est, violaverit, aut regem nece attractaverit, aut potestate regni exuerit, aut praesumptione tyrannica regni fastigium usurpaverit, anathema in conspectu Christi et apostolorum ejus sit, atque ab aecclesia catholica, quam perjurio profanaverit, efficiatur extraneus, et ab omni consortio Christianorum alienus et dampnatus in futuro Dei judicio habeatur, cum comparticibus suis; quia dignum est ut qui talibus suciantur, ipsi etiam dampnationis eorum participatione obnoxii teneantur. Hoc etiam tertio adclamamus dicentes: Quicumque amodo ex nobis vel cunctis Hispaniae populis qualibet meditatione vel studio sacramentum fidei suae, quod pro patriae salute gentisque Gothorum statu, vel incolumitate regiae potestatis, pollicitus est, violaverit, aut regem nece 139.0325D| attractaverit, aut potestate regni exuerit, aut praesumptione tyrannica regni fastigium usurpaverit, anathema sit in conspectu Spiritus sancti et martyrum Christi, atque ab aecclesia catholica, quam perjurio profanaverit, efficiatur extraneus, et ab omni communione Christianorum alienus, nec partem habeat justorum; sed cum diabolo et angelis ejus aeternis suppliciis condempnetur, una cum eis qui eadem conjuratione nituntur; ut par poena perditionis constringat quos in perniciem prava societas copulat. Et ideo, si placet omnibus qui adestis, hoc tertio reiterata sententia vestrae vocis consensu confirmate ! Ab universo clero vel populo dictum est: « Qui 139.0326A| contra hanc vestram definitionem praesumpserint, anathema maranatha, hoc est perditio in adventu Domini sint, et cum Juda Scarioth partem habeant, et ipsi et socii eorum. Amen. » Quapropter nos ipsi et sacerdotes omnes ecclesiam Christi ac populum admonemus, ut haec tremenda et totiens reiterata sententia, nullum ex nobis praesenti atque aeterno condempnet judicio. Sed fidem promissam erga gloriosissimum dominum nostrum Sisenendum regem custodientes, ac sincera illi devotione famulantes, non solum divinae pietatis in nobis clementiam provocemus, sed etiam gratiam antefati principis percipere mereamur.-- Item ex concilio Agathensi, titulo 50:

34.

Si episcopus presbyter aut diaconus capitale crimen commiserint, aut cartam falsaverint, aut testimonium falsum dixerint, ab officii honore depositi, in monasterium retrudantur, et ibi tantummodo quandiu vixerint laicam communionem 139.0326B| accipiant. Item ex concilio Toletano sexto, capitulo 12:

35.

Pravarum audacia mentium saepe malicia cogitationum aut causa culparum refugium appetit hostium. Unde quisquis patrator causarum extit rit talium, virtutem potens defendere adversariorum, et patriae vel genti suae detrimenta intulerit rerum, in potestatem regis ac gentis reductus, excommunicatus et retrusus, longinquioris penetentiae legibus subdatur. Quod si ipse mali sui prius reminiscens, ad ecclesiam fecerit confugium, intercessu sacerdotum et reverentia loci, regia in eis pietas reservetur, comitante justitia. Item ex eodem concilio, titulo 17:

36.

Quamvis in concilio anteriori, quod anno primo gloriosi principis nostri habitum est, de hujusmodi re fuerit promulgata sententia, tamen placet iterare quod convenit custodiri. Itaque regis vita constante, nullus sibi aliquo opere, vel deliberatione, cujuscumque dignitatis laicus, seu gradu 139.0326C| episcopi, aut presbyteri, aut diaconi consecratus, caeterisque clericatus officiis deditus, futurum regem provideat, contra viventis regis utilitatem et procul dubio voluntatem, nullo blandimento vel suasione pro eadem spe aut alios in se trahat, aut ipse in alium adquiescat. Iniquum enim et valde execrabile Christianis debet haberi, futuri temporis inlicitis prospicere et vitae suae ignaris ventura disponere. Quod si quisque jam talia iniqua deliberatione cum quocumque est meditatus, hoc sibi noverit esse sacerdotali moderatione concessum, si veniabiliter poscit, ut hoc sine mora praesentis principis auribus studeat publicare. Si autem retineat, et deliberationis suae machinamenta noluerit dicere, pessimo plectatur anathemate. Item ex eodem concilio, titulo 18:

37.

Jam quidem in antecedenti universali sinodo saluti nostrorum principum constat esse consultum; sed libet iterare bene sancita, et digna auctoritate 139.0326D| munire salubriter ordinata. Ideoque testamur coram Deo et omni ordine angelorum, coram prophetarum atque apostolorum vel omni martyrum choro, coram omni ecclesia catholica et Christianorum coetu, ut nemo intendat interitum regis, nemo vitam principis attractet, nemo eum regni gubernacalis privet, nemo tyrannica praesumptione apicem regni usurpet, nemo quolibet machmamento in ejus adversitate sibi conjuratorum manum adsociet. Quod si quippiam horum quisquam nostrorum temerare praesumptor extiterit, anathemate divino perculsus, absque ullo remedii loco habeatur condempnatus aeterno judicio. Is autem qui ejus sedem fuerit adsecutus, 139.0327A| si vult tanto expiari piaculo, quasi proprii patris ejus ulciscatur interitum. Item ex concilio Toletano, era 684:

38.

Non parum proficit ad emendationem multorum, si ea quae constituta sunt per fraternam conlationem ad memoriam reducantur, si illa etiam adjiciantur, quae aut deesse videntur, aut omnino constituenda conpetenter existimantur. Quis enim nesciat quanta sint hactenus per tirannos et refugas transferendo se in externas partes inlicite perpetrata, et quam nefanda eorum superbia jugiter frequentata; quae et patriae diminutionem afferrent, et exercitui Gothorum indesinentem laborem inponerent? Quod si quidem laicorum insania fuisset factum, tolerandum nobis forsitan aliquotiens videretur. Illud tamen est vehementius stupendum, quod pejus est, quia tanti ex religionis proposito in hac interdum praesumptione praecipites efferuntur, ut non ad levem confusionem nostram pertineat, si res ullatenus inulta remancat, quam et mundana lege et ecclesiastica 139.0327B| convenit instanter disciplina corrigere. Ideoque placuit nunc concordi sententia definire, ut quisquis in ordine clericatus a maximo gradu usque ad minimum constitutus, in alienae gentis regionem se quacumque occasione transduxerit ut exinde superbiendo, vel reditum suum vel quodlibet aliud videatur expetere, sive etiam quod gentem Gothorum, vel patriam aut regnum specialiter sub hac occasione possit nocere, vel fieri disposuerit, vel aliquatenus fecerit. Sed et quicumque talibus conscius repperitur, eisque vel consilium vel opem administrare cognoscitur, qualiter aut ad gentem alienam fugam appeterent, aut in malis quae coeperant perdurarent, seu quamcumque laesionem genti Gothorum vel patriae aut principi post fugam inferrent, atque in eadem pravitate perseverarent, quisquis hoc fecisse dinoscitur, iste ita indubitanter omni honoris sui gradu privetur, ut locum ejus in quo ministraverat, alter continuo perpetim regendum 139.0327C| accipiat. Ipse vero transgressor sub poenitentia constitutus, si reminiscens mali quod fecerat, usque in diem mortis suae si rectissime poenituerit, in solo tantum fine communio ei praestanda est; ita ut antequam finis ejus tempus adveniat, si quispiam sacerdotum etiam ordinante principe ei communicare consenserit, particeps criminis illius effectus, anathema fiat in perpetuum, ac simili cum eo cui communicaverit sententia condempnetur, quoniam potestati principis nullus sacerdotum in hoc praebere debet assensum; unde vel perjurium videatur incurrere, vel quod absit, si quicumque catholicae fidei praevaricator princeps surrexerit, sacerdos nullatenus vel favore principis vel terrore a rectae credulitatis lumine ad tenebras cogatur reverti. Sic enim nec super adnexa capitula vel imperiis principum vel terroribus opportebit umquam evacuari. Quia novimus, omnes pene Hispaniae sacerdotes omnesque seniores vel judices, ac caeteros 139.0327D| homines officii palatini jurasse; atque ita nunc legibus decretum fuisse, ut nullus refuga vel perfidus, qui contra gentem Gothorum, vel patriam seu regem agere, aut in alterius gentis societatem se transducere repperitur, integritate rerum suarum nullatenus reformetur, nisi forsitan princeps humanitatis aliquid personis talibus impertire voluerit; cui tamen non amplius quam vicesimam partem rerum ei qui perfidus extitit, de rebus unde rex elegerit, tribuendi potestatem habebit. Sed quia plerosque clericos instantis levitatis interdum pravitas ita elevat, ut praetermissa sui ordinis gravitate ac polliciti sacramenti immemores, constante principe cui 139.0328A| fidem servare promiserant, in alterius erectionem temeraria levitate consentiant, abrogari decet hanc omnino licentiam et a nostro consortio penitus extirpari; ita ut, si quicumque laicorum quando quidem intra fines patriae Gothorum superbiens, regni apicem sumere fortasse temptaverit, eique clericorum quilibet adjutorium vel favorem praestiterit, atque hunc qui superbire videtur ad eandem regni ambitionem praevalente delicto pervidere-contigerit, ex eodem quidem die vel tempore eundem episcopum vel cujuslibet ordinis clericum excommunicatum manere perpetim oportebit, quo tali se scelere implicavit. Tamen si propter improbitatem principis, cui inique consensit, non potuerit instantia sacerdotum a communione suspendi, saltem si superstitem post ejusdem regis obitum tempus invenerit, superiori anathematis correptioni subjaceat. Et quicumque illi praeter in ultimo vitae suae fine, si tamen eum legitime poenitere probaverit, 139.0328B| communionis gratiam consenserit impendendam, nobis interim ratio persuasit, sinodali super hoc constitutione decernere ut quicumque etiam laicorum interdictis capitulis, hoc est in adversitatem gentis aut patriae vel regiae potestatis, in externas partes se conferendo vel talibus opem praebendo noxius fuerit ultra repertus, non solum, ut dictum est, omni rerum suarum proprietate privetur, sed et perpetua excommunicatione dampnatus, numquam illi nisi ultimo mortis suae tempore communio tribuatur; excepto, si communionis ejus remedium, vel eorum de quibus supra taxavimus imploratione sacerdotum, apud principem fuerit inpetratum. Nam si in derogationem aut contumeliam principis repperiatur aliquis nequiter loqui, aut in necem regis seu direptionem intendere vel consensum praebere, nos quidem hujuscemodi excommunicatione dignum censemus. Utrum tamen sit illi quandoque communicandum, pietate principis decernendum relinquimus; cujus procul 139.0328C| dubio potestatis est, subjectorum culpas misericordiae judiciique sententia temperare. Contestamur autem clementissimos principes, et per ineffabile divini nominis sacramentum obtestantes unanimiter obsecramus, ne quandocumque absque justa ubi necesse fuerit imploratione sacerdotali, excommunicationis hujus sententiam a perfidis clericis vel laicis ad externas partes se transferentibus vel consensum praebentibus quacumque temeritate suspendant. Nam hoc magis utilitatibus videtur ferre consultum, ut constitutionis nostrae forma servetur. Et ut execrandum anathema fiat, et velut praevaricator catholicae fidei semper ad Dominum reus existat, quicumque regum deinceps canonis hujus censuram in quocumque crediderit vel permiserit violandum. Item ex concilio Toletano, era 668:

39.

Frequentium molestiarum nocens impulsus, contempni quidem magnitudine dicentis poterit gravitatis; sed quia honesta sollicitudo cohibere 139.0328D| properat, quod frequentata usitatio vitare non curat, ideo cum et quorundam paternorum sanctionibus decretorum, et institutionibus sit legalibus cautum, ne contra salutem principum gentisque aut patriae quisquam meditari conetur adversum, hoc unum specialiter nunc depromitur observandum, ut si quis religiosorum, ab episcopo usque ad extremum ordinis clericorum sive monachorum, generalia juramenta in salutem regiam gentisque aut patriae data repperiatur violasse voluntate profana, mox propria dignitate privatus, et loco et honore habeatur exclusus. 139.0329A|

40.

Haec et hujusmodi dum sibi quisque vel alteri replicat, episcopi qui in sinodo residebant, ab eis convocantur episcopis qui Arnulfum ad remotiora comitati fuerant. Qui cum convenissent, causam sui adventus non sine lacrimis et multo gemitu didicerunt. Erat autem Arnulfi causa Apiarii presbiteri causae consimilis; de quo sicut Africani episcopi Celestino papae Romano retulerunt, ita et hic de Arnulfo episcopi episcopis in hunc modum referre visi sunt: « Tergiversationes Arnulfi, quibus nefandas turpitudines occulere conabatur, Deus judex justus et fortis et longanimis magno compendio resecavit. Tetriore quippe ac putridiore obstinatione compressa, qua tantum lividum coenum impudentia negationis volebat obruere, Deo nostro 139.0329B| ejus conscientiam coartante, et occulta, quae in illius corde tanquam in volutabro criminum jam damnabat, etiam hominibus publicante, repente in confessione cunctorum objectorum flagitiorum dolosus negator erupit; et tandem de omnibus incredibilibus obprobriis ultroneus se ipse convicit, atque ipsam quoque nostram spem, qua eum et credebamus et optabamus de tam pudendis maculis posse purgari, convertit in gemitus; nisi quoniam istam nostram moestitiam uno tantum solatio mitigavit, quod et nos labore diuturnioris quaestionis absolvit, et suis vulneribus qualemcumque medelam, etsi invita ac suae conscientiae reluctante confessione, providit. » Addebant praeterea confessores episcopi, eum suis pedibus provolutum, cum lacrimis et gemitu 139.0329C| sua crimina sub nomine confessionis declarasse, seque a sacerdotali officio, quo hactenus indigne usus fuerat, removeri velle. Sed episcopi, qui consentiente Arnulfo confessionis testes admissi fuerant, ab ipsius ore se audire malle dicebant. Quod cum factum esset, episcopi per terribile nomen omnipotentis Dei, sub tremendo anathemate, praecipiunt, ne ulla formidine coactus aliquid falsi de se proferat; seque illi omne solatium laturos, ac pristinum honorem etiam invitis regibus recuperaturos, pollicentur, tantum innocentiam ex aequo et utili astruere velit. At ille episcopis quidem pro salutis suae studio gratias agens, quae eorum fidei commiserat, vera esse confirmat; nec se Deo, in cujus conspectu adstet, velle mentiri, ad cujus judicium 139.0329D| ire formidet. Petebant ergo episcopi, quoniam ea quae per confessionem protulerat gravissima sibi viderentur, ut abbatum et clericorum doctissimos ac religiosissimos intromitti liceret, quique sacramento vel anathemate devincti, et sua peccata fido silentio tegerent, et quid facto opus esset in commune decernerent, futuris quoque temporibus dictorum et factorum fidissimi testes existerent. Quod aliquamdiu secum reputans, fieri permisit. Admissi ergo sunt ex omni abbatum vel 139.0330A| clericorum collegio fere numero triginta, quibus, per conditionem anathematis, Arnulfi confessio ipso jubente in ipsius praesentia propalata est. Itaque eo remoto, longis consultationibus definitum est, quomodo ejus archanum tegeretur, et clero ac populo absenti pro ejus depositione satisfieret. Jam enim eum, qui sibi delectos judices constituerat, ad alterius non posse commeare judicium, certum erat; jam episcopi invidia Romani privilegii carere videbantur, cum Arnulfus nec ad alios judices, nec ad sedem apostolicam provocasset, vel ante electorum judicum audientiam, quod bene quidem licuerat si se justam habere causam putasset, vel post eorundem judicum sententiam, quod minime licere manifestum erat; sed utpote reus a torquente se 139.0330B| conscientia convictus, et sua sponte, ut videri tunc potuit, confessus, judicii formam improbus accusator sui expostulaverat. Quaesitum ergo est, qualiter ipsius depositio celebraretur, ut lege et consuetudine constaret. Et de lege quidem manifestum erat, quod una et eadem semper ad aequitatem spectet; de consuetudine vero, quod neque una neque eadem sit, neque semper ad aequitatem intendat, sed eam praecellere, quae legi vel aequitati vicina sit. Quaerebatur ergo lex et consuetudo depositionis episcoporum vel archiepiscoporum; et lex quidem haec reperiebatur in Africanis conciliis, sed sine depositionis celebritate et consuetudine :

41.

De Maximino autem Bagaiensi, et ad eum, 139.0330C| et ad ipsam plebem, placuit de concilio litteras dari, ut et ipse ab episcopatu discedat, et illi sibi alium requirant.

42.

Item Eutices presbiter in Constantinopolitana sinodo depositus, non aliud depositionis festum excepit, nisi quod anathema ipsi ab universis conclamatum est, et post aliquanta a Flaviano episcopo sententia in hunc modum prolata:

Per omnia Eutices quondam presbiter et archimandrites, ex his quae ante acta sunt, et propositis ejus quaestionibus, Valentini et Apollinaris perversitate repertus est aegrotare, et eorum blasphemias incommutabiliter sequi; qui nec nostram reverens persuasionem et doctrinam, rectis voluit consentire dogmatibus. Unde gementes perfectam ejus perditionem, decrevimus, per Jesum Christum Dominum nostrum, ab eo blasphematum, extraneum esse ab omni officio sacerdotali, et nostra communione, 139.0330D| et primatu monasterii. Sciant ergo et hi qui postea cum eo colloquentur, et ad eum convenerint, quoniam rei erunt et ipsi poena excommunicationis si non declinaverint confabulationes ejus.

43.

Item quae circa Ratherium Veronensem episcopum, vel circa Petrum Ravennatem archiepiscopum, usu vel consuetudine provenerunt, ab omnibus abrogata sunt. Uterque enim nec abdicationis porrecto libello, nec sacerdotalibus depositis insignibus, successorem acceperat, Ratherius quidem 139.0331A| Milonem, Petrus vero Honestum, monasterii beati Apollinaris abbatem. Quem Honestum domnus papa Johannes cognomento Bonus, ad consecrandum prius sibi oblatum vidit, quam de Petri dejectione vel fama nuntiante cognoverit. Deferebatur ergo lex et consuetudo sive depositionis festivitas, ex concilio Toletano, capitulo 28:

44.

Episcopus, presbiter, aut diaconus, si a gradu suo injuste dejectus, in secunda synodo innocens repperiatur, non potest esse quod fuerat, nisi gradus amissos recipiat coram altario de manu episcoporum. Si episcopus est, orarium, anulum et baculum; si presbiter, orarium et planetam; si diaconus, orarium et albam; si subdiaconus, patenam et calicem. Sic et reliqui gradus ea in reparationem sui recipiant, quae cum ordinarentur perceperant. 139.0331B|

45.

Ex hac itaque sententia intellectum est, ut quae in promotione sua quisque acceperat, ea in depositione reddere deberet. Arnulfus autem in sui promotione anulum et baculum acceperat, quoddamque genus orarii, quod per differentiam palleum dicitur; haec ergo eum reddere debere, neque vero in hoc facto primati Romano praejudicium inferri, quod neque ad eum ab Arnulfo provocatum sit, neque eidem Arnulfo depositionis necessitas ulla imposita, quodque ab episcopis et principe Romanus episcopus conventus respondere noluerit, cum ipse potius sacrorum canonum executor, et reum sua dampnare auctoritate, et episcopos judicium remorantes instigare debuerit, ut Gregorius episcopos concilii Vizachii pro crimine sui primatis. Item decretum 139.0331C| pro Potamio Braccarensi archiepiscopo, ex concilio Toletano, lege et consuetudine valere constitutum est. Erat autem hujusmodi:

46.

Adsumere poteramus canonicam in cantum fraternae laetitiae tibiam, quia divina pietas conventum nostrum ad concordiae convocaverat studia. Et convenerat moestitiam vitare, quoniam visitatione disciplinae videbamur paternas regulas innovasse; sed gravius sistrum pro cymbalo sumimus, et funus pro carmine decantamus: gementesque cum Hieremiae questibus dicimus: Dissolutum est gaudium cordis nostri, versus est in luctum chorus noster (Jerem. V, 15); Unde et vae coram nobis conspicimus, quoniam cecidisse coronam capitis nostri videmus, dum tam nobile in infimum corruit, quod instans sublime sanctitatis optimum stetit. Ecce etenim tractantibus nobis in pace de ecclesiasticis regulis, delatum est conventui nostro epistolium 139.0331D| confusae confessionis et abolendae subscriptionis, quod Potamius Braccarensis ecclesiae episcopus de factis propriis, suis verbis, suis adnotarat articulis. Quo reserato, quid oblitteranda pagina et abolenda litterarum panderent elementa, fletibus potius quam sermonibus lacrimosa concio recensuit. Tunc solitarie tantum secretimque adunatis pontificibus Dei, praedictum episcopum adesse fecimus coram nobis; quem singultibus adgredientes amplius quam loquelis, reseratam illi suae deformitatis et nostrae confusionis protulimus scripturam. Quam accipiens ac recurrens, sciscitantibus nobis utrum sui operis et suae adnotationis intimatio esset, ille suum actum, suique oris eloquium, suorumque 139.0332A| digitorum esse robur adseruit, quod illic relegendo praevidit. Rursum divini nominis contestatione hunc adjurantes obtestati sumus, ut an de se sponte mendacium diceret, aut alicujus violentia premeretur, et perterritus talia enarraret, veraciter indicaret. Qui mox flebili voce luminibusque madentibus ploratu et fragore singultuum, cum unius Dei nominis juramento clamavit, se et vere eadem mala de se confiteri, et ad haec confitenda nulla se violentia praegravari. Unde etiam ferme per novem menses sponte deseruisse regimen ecclesiae suae, et ergastulo quodam pro admisso flagitio acturus poenitentiam se conclusisse, praedixit. Tunc per fidelem confessionem est agnitio, quod tactu femineo sorduisset, declarata; et licet hunc antiquitas paterna sacris regulis dejicere ab honore decerneret, nos tamen miserationis jura servantes, non abstulimus nomen honoris, quod ipse sibi sui criminis confessione jam tulerat; sed valida auctoritate decrevimus, perpetua poenitentia hunc inservire offitiis et aerumpnis; 139.0332B| providentes melius illum per asperam ire poenitentiae solitudinem, ut quandoque perveniret ad refrigerii mansionem, quam relictum in voluntatis suae latitudine, ad praecipitium dejici aeterna dampnatione. Tunc venerabilem Fructuosum, ecclesiae Dumlensis episcopum, communi omnium nostrorum electione constituimus ecclesiae Braccarensis gubernacula continere, ita ut omnem metropolim provinciae Galliciae, cunctosque episcopos publicosque conventus ipsius, omniumque curam animarum Braccarensis ecclesiae gubernandam suscipiens, ita componat atque conservet, ut et Dominum nostrum de rectitudine operis sui glorificet, et nobis de incolumitate aecclesiae ejus gaudium praestet. Quia vero ad futurum prospicere convenit, ne exoriatur in statu pacis quaedam commotio litis, Patrum sententiam quae jam dictum Potamium episcopum rectitudine dampnat, huic decreto conectere vigilantia nostra procurat. « Ex concilio Valentino, titulo 4. 139.0332C| Nec illud, fratres, scribere alienum ob aecclesiae utilitatem censuimus, ut sciretis, quicumque sub ordinatione, vel diaconatus, vel presbiterii, vel episcopatus, mortali crimine dixerint se esse pollutos, a supradictis ordinibus submovendos, reos scilicet vel veri confessione, vel mendatio falsitatis. Neque enim absolvi potest in his, si in se ipsos dixerint, quod dictum in alios puniretur. Quoniam omnis qui sibi fuerit mortis causa, major homicida sit. » Multae quidem et aliae sententiae huic poterant innecti decreto, quae praedictum Potamium episcopum severissima austeritate abjicere jubent; sed ex omnibus hanc conscriptam ponere sententiam maluimus, ne si tot condempnationis edicta replicassemus, gravissimae ultionis auctores existere videremur.

47.

Post hujus Potamii dejectionem, Remensium archiepiscoporum Egidii et Ebonis depositiones ad legem simul et consuetudinem valere visae sunt. 139.0332D| Quod ergo tertio factum sit, nec reprehensum, sed insuper aeternis traditum monimentis, pro lege et consuetudine valere censebant. Nec quemquam episcoporum in depositione sua scindendum more Romanorum, honestum judicabant, cum hoc nec lege firmaretur, nec consuetudine factum in historiarum monimentis repperiretur. Africanum ergo concilium sequentes, ut ipsius Arnulfi verecundiae parceretur statuebant, et propter ecclesiae opbrobrium, et propter insolentem insultationem saecularium, ne dignitas sacerdotalis pollueretur, et ne forte de iis, 139.0333A| de quibus impetitus et adhuc impetendus erat, publice convictus foret. Libellum ergo ejus depositionis dictandum, et coram eo ipsius jussu scribendum censebant, et propria manu corroborandum, et vivae vocis confessione attestandum, ut ejus abdicatio, nec exquisita nec invita vel extorta fore videretur; tot enim sceleribus involutum sacris altaribus adstare non posse. Quod si corpore languens episcopus, abdicationis porrecto libello, secundum Gregorium successorem accipere potest, multo magis qui in anima Deo mortuus est, abdicationis porrecto libello, successorem accipere posse. Addebant praeterea, quia si haec ita festive et sollempniter determinata forent, omnino judicium hoc innovari non posset, idque firmari ex concilio Antioceno, capitulo 139.0333B| 15:

48.

Si quis episcopus criminaliter accusatus, ab omnibus qui sunt intra provinciam episcopis exceperit unam consonamque sententiam, ab aliis ulterius judicari non poterit. Sed manere circa eum oportet, tamquam convenientem, quae ab omnibus prolata est, firmam ratamque sententiam.

His ita definitis, tum discessum est.

49.

Sequenti autem die, consedentibus episcopis in basilica domni Basoli confessoris, totiusque cleri disposito conventu, pauca de civilibus, plurima vero de ecclesiasticis negotiis pertractata sunt. Rursumque Arnulfus Remensis in memoriam rediit. Cumque causa ejus jam non in defensione, sed maxime in conquestione versaretur, aliis illum propter genus, aliis propter florem juventutis miserantibus, 139.0333C| episcopos ruina fratris et ignominia sacerdotalis dignitatis gravius stimulabat. Unusquisque enim casum ejus ex se ipso metiebatur, seque ab infamia liberari putabat, si is, qui publice impetebatur, a criminibus liber foret [vel periclitari, si causam perderet ].

50.

Sed cum has in longum ducerent querimonias, ecce Francorum reges, cum primoribus palatii, sacro conventui sese inferunt. Episcopis gratias agunt, quod pro salute principum diutius consultando, devotionem suam plena fide signassent. Laudant, quod a pravorum hominum conspiratione non solum se removissent, verum etiam ipsa mente se alienos fuisse suo studio demonstrassent; simulque gestorum seriem breviter exponi petunt, et in quo 139.0333D| fine constiterint.

51.

« Non, » inquit pater Arnulfus, « hoc nobis adscribi debet quod minime promeritos constat. Pro salute enim vestra quamvis omni tempore consultandum sit, hoc tamen tempus saluti fratris nostri, in periculo positi, totum contulimus; et si res eo quo volumus deducta non est, non utique amore et benevolentia vestri vel odio ipsius hoc actum est, sed causarum difficultate; in quibus si aliqua similitudo defensionis apparuisset, argumentorum fortia machinamenta, sententiarum validissima 139.0334A| jacula, pro ejus munimine excitassemus. Tanta nos pietas commovit, tantus caritatis fervor accendit. Denique non solum eos qui defendere parati erant pro eo exacuimus, verum etiam eos qui inpugnare videbantur, nostro anathemate dubitare coegimus. Itaque utrimque numerosae Patrum sententiae prolatae sunt, sed nulla earum adjutus est. Deductus quoque in medium est et interrogatus; qui primo quidem omnia negavit, sed cum sibi singillatim species causarum proponerentur, necesse erat sibi confiteri quod publice factum constabat. Cumque ex his quae confitebatur, consequerentur ea quae negaverat, illa quoque quae plurimum celare nitebatur, in dubium adducebat. Inter has tergiversationes cum haereret, propositum sibi est, ut sibi consuleret. 139.0334B| Qui secessum petens, episcopos ad remotiora duxit. Ibique dum de qualitate purgationum agere putaretur, stimulante conscientia, subito in confessionem peccatorum suorum erupit, cunctosque qui aderant attonitos reddidit. Episcopis autem salutem illi promittentibus, nihilque grave passurum si rumores adversos propelleret, ille nihilominus in sui confessione permansit, seque sacerdotio privari poposcit. Huic confessioni quidam ex abbatibus, multi ex clero interfuerunt, secretorum Arnulfi testes per longa saecula futuri. Sed si placet, in praesentiam omnium deducatur, coramque multitudine, ipse sibi testis et judex, causam suam exponat, simulque accusatores, testes, atque judices invidia liberet, in se uno horum omnium personam gerens. » 139.0334C|

52.

Quo ingresso cum universo populo, post paululum silentium indictum est. Deinde pater Arnulfus ad Arnulfum: « Videsne omnium ora in te unum conversa? Cur pro te ipso non loqueris? » Qui cum male concinna verba effunderet, minusque intelligi posset, ait pater Arnulfus: « Esne adhuc in sententia in qua te sero reliquimus? » -- « Sum, » inquit.-- « Visne te abdicare a sacerdotii honore, quo hactenus abusus es? » Et ille: « Sicut dicitis. » Tum comes Brochardus: « Quid est, inquit, istud: sicut dicitis? Palam eloquatur, palam confiteatur, ne postmodum episcopos crimina quae voluerint finxisse dictitet, se confessum esse abneget. » Et ille: « Palam, inquit, dico et profiteor me errasse, et a fidelitate regia deviasse. Sed peto, ut domno Arnulfo 139.0334D| pro me loquenti credatis, ipsumque in vestra praesentia deprecor, sicut mihi conscius est et sibi placet, ut ita causam meam exponat. » -- « Natura, » inquit pater Arnulfus, « taciturnus est, et insuper quae sub testimonio Christi nostrae fidei celanda commisit, palam confiteri erubescit. Sufficiat vobis hoc tantum nosse, quod publice confitetur, scilicet sacramenta quae regibus suis publice praebuit minime conservasse; contra professionem et subscriptionem suam sub specie cirographi factam publice venisse. » -- « Non est mihi satis, » inquit comes 139.0335A| Brochardus, « nisi publice fateatur, aut publice perneget, sub vestro testimonio, se traditionem fecisse, ut alteri sit libera facultas in ejus locum succedendi. » -- « Immo, » inquit pater Arnulfus, « non eritis hodie pares sacerdotibus, quibus solis pura debetur confessio. Nonne si quis militum pro nominato crimine apud regem insimularetur, ipse autem illud quidem denegaret, confiteretur autem ita se in aliis peccasse, ut nec praedium nec beneficium optinere posset, proque sola vita supplicaret; si ejus, inquam, praedium vel beneficium regali munificentia vobis offerretur, accipere recusaretis? Quid enim interest inter omnia mortifera crimina, utrum homicidio vel adulterio an veneficio quis puniatur? Satis ergo vobis sit, quod per confessionem nobis sua peccata manifestavit, 139.0335B| quod publice se indignum sacerdotio protestatur, quod sic se peccasse coram regibus in conspectu aecclesiae confitetur, ut nullo honore hujus saeculi dignus sit; non enim ad rem spectare videtur, utrum hoc an illo crimine se ipsum sacerdotio privet. »

53.

Tum conversus ad Arnulfum: « Quid ad haec, inquit, dicis, quae pro te hactenus locutus sum?--Ita, inquit, dico et profiteor, sicut hactenus locuti estis. » -- « Prosternere ergo, » inquit pater Arnulfus, « coram tuis dominis, coramque tuis regibus, quos inexpiabiliter offendisti, propriamque confitens culpam, pro tui vita supplica. » Qui cum in modum crucis prostratus, pro vita et membris ejulatu quo poterat supplicaret, in lacrimas et suspiria synodum totam convertit. Moxque Daibertus, Bituricensium 139.0335C| archiepiscopus, ad genua principum obvolutus, humillimas preces omnium pro salute viri offert. Qui pietate flexi: « Vivat, inquiunt, vestro beneficio, nostraque degat sub custodia, nec ferrum nec vincula metuens, nisi forte in fuga spem posuerit. » Hoc dictum episcopis non satis placuit, quippe cum putarent adolescenti fugam facile posse persuaderi, ob eamque rem mortis legibus iterum subjacere. Iterant ergo preces, et iterum optinent, juvenem minime gladio feriendum, nisi iterum digna ultore gladio committat. Elevatus itaque a terra nihilque grave ultra metuens, depositionem sui attonitus expectabat. Quaerebatur itaque ab eo utrum abdicationem suam ex auctoritate canonum sollempniter celebrari vellet. Quod cum potestati episcoporum 139.0335D| assignasset, persuasum illi est, ut culmen honoris, quod gradibus extulerat, gradibus deponeret. Resignat ergo regi, quae a rege acceperat; deponit quoque sacerdotalis dignitatis insignia apud episcopos, non quidem exigentes, nec retinere cupientes, sed iis quorum intererat in futurum reservare disponentes. Deinde libellum suae abdicationis secundum exemplar abdicationis praedecessoris sui Ebonis perscribi rogat, perscriptumque hoc modo in medio conventu recitat:

54.

« Ego Arnulfus, Remorum quondam archiepiscopus, 139.0336A| recognoscens fragilitatem meam, et pondera peccatorum meorum, testes confessores meos, Siguinum archiepiscopum, Daibertum archiepiscopum, Arnulfum episcopum, Gotesmannum episcopum, Herveum episcopum, Ratbodum episcopum, Gualterium episcopum, Brunonem episcopum, Milonem episcopum, Adalberonem episcopum, Odonem episcopum, Guidonem episcopum, Heribertum episcopum, constitui mihi judices delictorum meorum, et puram ipsis confessionem dedi, quaerens remedium poenitendi, et salutem animae meae, ut recederem ab officio et ministerio pontificali, quo me recognosco esse indignum, et alienum me reddens pro reatibus meis, in quibus peccasse me secreto ipsis confessus sum, et de quibus publice arguebar; 139.0336B| eo scilicet modo, ut ipsi sint testes alii succedendi et consecrandi in loco meo, qui digne praeesse et prodesse possit aecclesiae, cui hactenus indignus praefui. Et ut inde ultra nullam repetitionem aut interpellationem auctoritate canonica facere valeam, manu propria mea subscribens firmavi. Quo perlecto, ita subscripsi. Ego Arnulfus quondam archiepiscopus subscripsi. » Huic libello Arnulfi praesentes episcopi testes adfuerunt, atque ab eo rogati subscribere, subscripserunt, ac singillatim illi dixerunt: « Secundum tuam professionem et subscriptionem cessa ab officio. » Post hoc clerum et populum a sacramentorum nexu absolvit, ut omnibus libera facultas in alterius transmeandi jura pateret.

55.

His sollempniter peractis, ecce Adalgerus 139.0336C| presbiter ad regum pedes prosternitur, seque privari communione conqueritur, eo quod imperio domini et archiepiscopi sui, cui resistendum non erat, paruerit. Cui pater Arnulfus: « Aperuisti, inquit, portas urbis hostibus? » Et ille: « Aperui. » Et pater Arnulfus: « Ingressus es templum Dei hostiliter? » Tum presbiter: « Negare non possum. » Et pater Arnulfus: « Ex ore, inquit, tuo te judico. Sanguis tuus super caput tuum! » Subjunxit Gualterius episcopus: « Quando, inquit, imperans episcopus ita multatus est, tu obtemperans ac manibus jussa perficiens, consequentem multam exsolves. » Et pater Bruno: « Tu, inquit, ac tui similes malis consiliis et malis executionibus juvenem perdidistis; ut ergo ille ploret, et tu cantes? Aut quomodo questibus 139.0336D| temperare potero, si nulla afficiantur poena, qui filium patrui mei in has praecipitavere miserias? » Itaque presbitero jubetur, ut quod malit eligat, aut perpetuum anathema, aut sui legitimam depositionem. Sua enim sponte venerat sub conditione, ne quid violentiae pateretur. Diu ergo secum deliberans, maluit deponi quam sub perpetuo anathemate detineri. At episcopi, nulla miseratione circa eum adducti, veste sacerdotali induunt, ac mox illi singula quaeque usque ad subdiaconatum sine reverentia detrahentes, singillatim per singula subinferunt: 139.0337A| « Cessa ab officio! » Deinde per legitimam reconciliationem laicam illi tantum communionem concedunt, ac poenitentiae subdunt. Eos vero sacrilegos urbisque proditores, qui nec sponte nec vi ad satisfactionem venerant, iterato anathemate dampnant. Post haec concilium sollempniter determinatur.

EXPLICIT SINODUS REMENSIS.

56.

Incipit Cartaginiense concilium Africanorum episcoporum a Girberto superiori sinodo conjuncto quantum ex eo utile fuit.

In hoc concilio actum est, ut Nicenum concilium ab episcopis orientalibus peteretur. Cui synodo interfuit legatio ecclesiae Romanae, Faustinus scilicet episcopus, Phylippus et Asellus presbyteri.

1. Allocutio Aurelii episcopi sancti ad synodum.
139.0337B|
2. Responsio Faustini episcopi legati Romanae ecclesiae de his quae in ecclesia partim canone, partim consuetudine, sunt firmata.
3. De commonitorio Romani papae recitato.
4. Alippii papae responsio pro veris exemplaribus Niceni concilii perquirendis.
139.0338A|
12.
Rescriptum episcopi Romae, Alexandriae, Constantinopolitani,
5. Ubi Faustinus episcopus dixit, ut Romano papae synodus perquirenda Niceni synodi veritate innotescat.
6. De sententia Sardicensis concilii recitati a postulante Novato episcopo.
7. Ubi Augustinus episcopus cum synodo Nicenum concilium conservare promittit.
8. Ubi Faustinus episcopus pro dubietate recitati capituli Romano papae petit scribendum.
9. Ubi synodus exemplaria Niceni concilii magis ab orientalibus episcopis expetenda decrevit.
10. Professio fidei Niceni concilii.
11. Scripta Africani concilii ad Bonefacium urbis Romae episcopum.
139.0338B|
cum exemplaribus Niceni concilii Africanae synodo destinatis.
13. Scripta Africani concilii ad Coelestinum urbis Romae episcopum.
  Textum concilii Carthaginiensis omisimus.