Acta conventus apud Sanctum Quintinum (Auctores varii)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta conventus apud Sanctum Quintinum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138


Acta conventus apud Sanctum Quintinum (Auctores varii), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucVar.AcCoApS, cc_idno: 9669 c

Adnuntiatio Karoli et nepotis sui Hlotharii apud sanctum Quintinum, Kalendis Mart. anno 857 incarnationis dominicae. 138.0649C|

Adnuntiatio Karoli. --

1.

Volumus vos scire, quod fuit insimul noster conventus. Postquam Deus nostrum seniorem vocavit de isto seculo, semper inveni tale consilium in meo dilecto fratre Hludowico, sicut mihi necesse fuit, et ego in illo quaesivi, et illum ostendere decuit; et illius adhortatione et interventione devenit, Deo gratias, talis unanimitas inter me et bonae memoriae fratrem meum Hlotharium, sicut inter fratres esse debebat. Et propter tales causas, quae sicut inter nos conjacuerant, invenimus cum communibus fidelibus nostris, quia necesse erat, ut inter nos firmitas facta fuisset 138.0649D| secundum Dei voluntatem de nostro communi profectu et adjutorio, et de filiorum ac regni et fidelium nostrorum salvamento, sicut tunc adcognitavimus nostris communibus fidelibus qui adfuerunt. Et ille in sua vita contra nos conservavit, et, Deo gratias, nos contra illum conservavimus, et contra illius filios nepotes nostros, adjuvante Deo, quantum scimus et possumus, et illi ad nos quaesierint, conservare volumus.

2.

Post obitum vero illius, ex parte pro mea, sicut 138.0650C| audistis, infirmitate, ex parte pro paganorum superventione, et pro aliis occasionibus quae in regno nostro acciderunt, usque modo non fuit oportunus locus, ut ego et iste meus carissimus nepos insimul parabolare potuissemus, et invicem nobis praesentes nostras voluntates demonstraremus, quas in corde unusquisque contra alterum retinebamus.

3.

Evenit autem locus congruus, quia iste meus carissimus nepos cum dilectissimo fratre meo Hludowico parabolavit, et tale receptum et consilium in eo invenit, sicut et isti necesse fuit et illum demonstrare decuit: quod mihi satis complacuit. Et nunc, quando mecum parabolavit, dixit mihi, quod in illa firmitate quam ego cum patre suo bonae memoriae fratre meo feci, et illum suscepi, in illa 138.0650D| susceptione vellet perseverare, et illam firmitatem quam suus pater meus frater contra me fecerat, vellet, adjuvante Domino, per omnia observare.

4.

Et invenimus cum communibus fidelibus nostris, ut pro talibus necessitatibus, sicut scitis et videtis in isto regno evenire, nos invicem confirmas remus, sicut et fecimus, ut ad honorem sanctae Dei ecclesiae et communem profectum ac fidelium nostrorum salvamentum, et regnum nostrum contra quoscumque nobis necesse fuerit continendum, invicem 138.0651A| nos salvemus et adjuvemus, sicut avunculus nepotem et nepos avunculum per rectum salvare et adjuvare debet.

5.

Et nostri fideles, qui praesentes fuerunt et hoc consilium nobis dederunt, dixerunt nobis, quod parati sunt nos, auxiliante Domino, in omnibus adjuvare, ut istam firmitatem possimus ad invicem observare. Et propterea volumus a vobis vestrum consensum et voluntatem audire, si et hoc vobis bene videtur, et nobis inde auxilium vultis praestare, ut hoc possimus cum Dei adjutorio et vestro observare.

Adnuntiatio Hlotharii. --Sicut meus avunculus vobis dicit, quantum Deus mihi scire et posse donaverit, et in illa firmitate cum seniore meo facta in qua me suscepit, et quam senior meus contra illum 138.0651B| fecit, volo perseverare, et illam quam contra eum feci, cum Dei adjutorio volo firmiter observare.

Item adnuntiatio Karoli regis. --Volumus vos scire, quia propter istas rapinas et depraedationes quae in regno nostro increverunt, ex parte quia pagani nobis supervenerunt, ex parte pro talibus occasionibus quae in regno nostro acciderunt, synodum episcoporum et aliquantos de nostris fidelibus pro oportunitate temporis convocavimus, et consideravimus cum ipsis, ut per omne regnum nostrum episcopi et missi nostri ac comites in singulis parrochiis ac comitatibus placita teneant, et ad illa placita omnis homo qui placitum custodire debet et in illis comitatibus commanet, sine exceptione et excusatione conveniat. Et episcopi omnibus demonstrent, quam grave hoc 138.0651C| peccatum sit, et qualem poenitentiam quaerit, et qualem damnationem, nisi poenitentia succurrerit, adquirat. Et missi nostri capitula legis et antecessorum 138.0652A| nostrorum de hoc omnibus ostendant, et tantam miseriam interdicant. Et sciant omnes, quia quicumque abinde talia facere praesumpserit, et canonicam et regalem vindictam suscipiet, sicut tunc omnibus et episcopi et missi nostri plenius adnuntiabunt.

Item adnuntiatio Hlotharii. --1. Sciatis etiam, quia consideravimus, ut quiscumque malefactor de uno regno nostro in alterum venerit, episcopus vel missus, sive comes, de quorum ministerio effugerit ut justitiam non reddat aut dignam vindictam non sustineat, illis missis in quorum missatico in alio regno fugerit, notum faciant, et ipsi illum taliter constringant, ut aut ad compositionem aut ad vindictam illuc reveniat ubi malum perpetravit.

138.0652B|

2.

Et sciatis, quia sicut Deus per suam misericordiam, et per meos avunculos bonitatem, et per mei senioris ac meos fideles adjutorium, meo seniori in regno successi, ita et in omni bonitate et in observatione de illis capitulis quos meus senior cum suis fratribus, meis avunculis, ad Marsnam de Dei voluntate et sanctae ecclesiae honore, et regni stabilitate, et sanctae ecclesiae ac regni fidelium salvamento, consideravit et confirmavit, cum Dei adjutorio et meis avunculis consilio et auxilio et vestro adjutorio permanere volo.

Tertia adnuntiatio Karoli. --Deus omnipotens nobis donet, ut vestram fidelitatem et vestrum adjutorium, quae semper contra nos cum omni barnatu demonstrastis, vobis sic merere possimus, sicut antecessores 138.0652C| nostri vestris antecessoribus in bono meruerunt, et nos vobis cum omni bonitate volumus commereri.