Ad Demetrianum

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ad Demetrianum
Saeculo III

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus IV

CypCar.AdDem 4 Cyprianus Carthaginensis-258 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ARGUMENTUM.

Demetriano, Africae proconsuli, contendenti Christianis imputari debere bella, famem et pestem quibus tum orbis divexabatur, quod ab ipsis dii non colerentur; pulchre respondet (ubi deduxit mundi senio omnia deteriora fieri) ipsos potius ethnicos tantarum cladium causam esse, quod Deum non colerent et Christianos praeterea injustis persecutionibus agitarent. Deinde, ubi illi exprobravit tormentorum inusitata genera quibus Christianos prae aliis reis torquebat, non ad confessionem, sed ad negationem, deorum impotentiam arguit; tum quod ipsi se defendere nequeant, atque adeo Demetrianus qui illos vindicabat, ab ipsis potius coli quam ipse eos colere deberet; tum quod a Christianis de obsessis corporibus ejecti, quid sint ipsi confiteantur. Neque vero ruinas regum, jacturas opum et similia mala quae persecutiones Christianorum divinitus in vindictam comitabantur, ideo vindictas non censeri, quod illis etiam communes essent, quandoquidem gaudium iis potius sint omnia illa, quam poena. Proinde, dum tempus est, ad mentem redeat hortatur, vel saltem metu judicii et semper ardentis gehennae ignis. Imitatur autem ipse partim Tertulliani Apologeticum et librum ad Scapulam, partim Minutii Felicis Octavium. [PAMEL.]

I. OBLATRANTEM te et adversus Deum, qui unus et verus est, ore sacrilego et verbis impiis obstrepentem frequenter, Demetriane, contempseram, verecundius ac melius existimans errantis imperitiam silentio spernere, quam loquendo dementis insaniam provocare. Nec hoc sine magisterii divini auctoritate faciebam, cum scriptum sit: In aures imprudentis noli quicquam dicere, ne, quando audierit, irrideat sensatos sermones tuos (Prov. XXIII, 9). Et iterum: Noli respondere imprudenti ad imprudentiam ejus, ne similis fias illi (Prov. XXVI, 4). Et sanctum quoque jubeamur intra conscientiam nostram tenere, nec inculcandum porcis et canibus exponere, loquente Domino et dicente: Ne dederitis sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos, ne inculcent eas pedibus, et conversi elidant vos (Matth. VII, 6). Nam, cum ad me saepe, studio magis contradicendi quam voto discendi, venires, et, clamosis vocibus personans, malles tua impudenter ingerere quam nostra patienter audire, ineptum videbatur congredi tecum, quando facilius esset et levius turbulenti maris concitos fluctus clamoribus retundere quam tuam rabiem tractatibus coercere. Certe et labor irritus et nullus effectus, offerre lumen caeco, sermonem surdo, sapientiam bruto; cum nec sentire brutus possit, nec caecus lumen admittere, nec surdus audire. II. Haec considerans, saepe conticui, et impatientem patientia vici, cum nec docere indocilem possem, nec impium religione comprimere, nec furentem lenitate cohibere. Sed enim, cum dicas plurimos conqueri quod bella crebrius surgant, quod lues, quod fames saeviant, quodque imbres et pluvias serena longa suspendant nobis imputari, tacere ultra non oportet; ne jam non verecundiae sed diffidentiae esse incipiat quod tacemus, et dum criminationes falsas contemnimus refutare, videamur crimen agnoscere. Respondeo igitur et tibi, Demetriane, pariter et caeteris quos tu forsitan concitasti, et adversum nos odia tuis maledicis vocibus seminando, comites tibi plures radicis atque originis tuae pullulatione fecisti; quos tamen sermonis nostri admittere credo rationem: nam qui ad malum motus est mendacio fallente, multo magis ad bonum movebitur veritate cogente. III. Dixisti per nos fieri et quod nobis debeant imputari omnia ista quibus nunc mundus quatitur et urgetur, quod dii vestri a nobis non colantur. Qua in parte, quia ignarus divinae cognitionis et veritatis alienus es, illud primo in loco scire debes, senuisse jam mundum, non illis viribus stare quibus prius steterat, nec vigore et robore eo valere quo 217 antea praevalebat. Hoc etiam, nobis tacentibus et nulla de Scripturis sanctis praedicationibusque divinis documenta promentibus, mundus ipse jam loquitur et occasum sui rerum labentium probatione testatur. Non hyeme nutriendis seminibus tanta imbrium copia est, non frugibus aestate torrendis solis tanta flagrantia est, nec sic vernante temperie sata laeta sunt, nec adeo arboreis foetibus autumna foecunda sunt. Minus de effossis et fatigatis montibus eruuntur marmorum crustae, minus argenti et auri opes suggerunt exhausta jam metalla, et pauperes venae breviantur in dies singulos et decrescunt, deficit in arvis agricola, in mari nauta, miles in castris, innocentia in foro, justitia in judicio, in amicitiis concordia, in artibus peritia, in moribus disciplina. Putasne tantam posse substantiam rei senescentis existere quantum prius potuit novellu adhuc et vegeta juventa pollere? Minuatur necesse est quicquid fine jam proximo in occidua et extrema devergit. Sic sol in occasu suo radios minus claro et igneo splendore jaculatur; sic, declinante jam cursu, exoletis cornibus luna tenuatur, et arbor quae fuerat ante viridis et fertilis, arescentibus ramis fit postmodum sterili senectute deformis; et fons qui, exundantibus prius venis, largiter profluebat, senectute deficiens, vix modico sudore distillat. Haec sententia mundo data est, haec Dei lex est, ut omnia orta occidant et aucta senescant, et infirmentur fortia, et magna minuantur, et cum infirmata et diminuta fuerint, finiantur. IV. Christianis imputas quod minuantur singula, mundo senescente. Quid si et senes imputent Christianis quod minus valeant in senectute, quod non perinde ut prius vigeant auditu aurium, cursu pedum, oculorum acie, virium robore, succo viscerum, mole membrorum; et cum olim ultra octingentos et nongentos annos vita hominum longaeva procederet, vix nunc possit ad centenarium numerum perveniri? Canos videmus in pueris, capilli deficiunt antequam crescant; nec aetas in senectute desinit, sed incipit a senectute. Sic in ortu adhuc suo ad finem nativitas properat; sic quodcumque nunc nascitur, mundi ipsius senectute degenerat: ut nemo mirari debeat singula in mundo coepisse deficere, quando totus ipse jam mundus in defectione sit et in fine. V. Quod autem crebrius bella continuant, quod sterilitas et fames sollicitudinem cumulant, quod, saevientibus morbis, valetudo frangitur, quod humanum genus luis populatione vastatur, et hoc scias esse praedictum, in novissimis temporibus multiplicari mala et adversa variari, et appropinquante jam judicii die magis ac magis in plagas generis humani censuram Dei indignantis accendi. Non enim, sicut tua falsa querimonia et imperitia veritatis ignara jactat et clamitat, ista accidunt quod dii vestri a nobis non colantur, sed quod a vobis non colatur Deus. Nam, cum ipse sit mundi dominus et rector, et cuncta arbitrio ejus et nutu gerantur, nec quicquam fieri possit nisi quod aut fecerit aut fieri ipse permiserit, utique quando ea fiunt quae iram Dei indignantis ostendunt, non propter nos fiunt, a quibus Deus colitur, sed delictis et meritis vestris irrogantur, a quibus Deus omnino nec quaeritur nec timetur, nec, relictis vanis superstitionibus, religio vera cognoscitur, ut, qui Deus unus est omnibus, unus colatur ab omnibus rogetur. VI. Ipsum denique audi loquentem, ipsum voce divina instruentem nos pariter ac monentem: Dominum Deum tuum adorabis, inquit, et illi soli servies (Deut. VI, 13). Et iterum: Non erunt tibi dii alii absque me (Exod. XX, 3). Et iterum: 218 Nolite ambulare post deos alienos ut serviatis eis, et ne adoraveritis eos; et ne incitetis me in operibus manuum vestrarum ad disperdendos vos (Hierem. XXV, 6). Propheta item Spiritu sancto plenus contestatur et denuntiat iram Dei dicens: Haec dicit Dominus omnipotens: Eo quod domus mea deserta est, vos autem sectamini unusquisque in domum suam, propterea abstinebit coelum a rore, et terra subtrahet procreationes suas, et inducam gladium super terram et super frumentum et super vinum et super oleum, et super homines et super pecora, et super per omnes labores manuum eorum (Agg. I, 9-11). Item Propheta alius repetit et dicit: Et pluam super unam civitatem, et super aliam non pluam. Pars una compluetur, et pars super quam non pluero arefiet. Et congregabuntur duae et tres civitates in unam civitatem potandae aquae causa, nec satiabuntur; et non convertimini ad me, dicit Dominus (Amos IV, 7, 8). VII. Indignatur ecce Dominus et irascitur, et quod ad eum non convertamini comminatur; et tu miraris aut quereris, in hac obstinatione et contemptu vestro, si rara desuper pluvia descendat, si terra situ pulveris squaleat, si vix jejunas et pallidas herbas sterilis gleba producat, si vineam debilitet grando caedens, si oleam detruncet turbo subvertens, si fontem siccitas statuat, aerem pestilens aura corrumpat, hominem morbida valetudo consumat, cum omnia ista peccatis provocantibus veniant, et plus exacerbetur Deus quando nihil talia et tanta proficiant? Fieri enim ista vel ad disciplinam contumacium vel ad poenam malorum declarat in Scripturis sanctis idem Deus dicens: Sine causa percussi filios vestros, disciplinam non exceperunt (Hierem. II, 30). Et Propheta devotus ac dicatus Deo ad haec eadem respondet et dicit: Verberasti eos, nec doluerunt; flagellasti eos, nec voluerunt accipere disciplinam (Hier. V, 3). Ecce irrogantur divinitus plagae, et nullus Dei metus est: ecce verbera desuper et flagella non desunt, et trepidatio nulla, nulla formido est. Quid si non intercederet rebus humanis vel ista censura, quanto adhuc major in hominibus esset audacia, facinorum impunitate secura? VIII. Quereris quod minus nunc tibi uberes fontes et aurae salubres et frequens pluvia et fertilis terra obsequium praebeant, quod non ita utilitatibus tuis et voluptatibus elementa deserviant. Tu enim Deo servis, per quem tibi cuncta deserviunt; famularis illi cujus nutu tibi universa famulantur. Ipse de servo tuo exigis servitutem, et homo hominem parere tibi et obedire compellis. Et cum sit vobis eadem sors nascendi, conditio una moriendi, corporum materia consimilis, animarum ratio communis, aequali jure et pari lege vel veniatur in istum mundum vel de mundo postmodum recedatur, tamen nisi tibi pro arbitrio tuo serviatur, nisi ad voluntatis obsequium pareatur, imperiosus et nimius servitutis exactor, flagellas, verberas, fame, siti, nuditate, ferro etiam frequenter et carcere affligis et crucias; et non agnoscis, miser, Dominum Deum tuum, cum sic exerceas ipse dominatum? IX. Merito ergo incursantibus plagis non desunt Dei flagella nec verbera: quae cum nihil istic promoveant, nec ad Deum singulos tanto cladium terrore convertant, manet postmodum carcer aeternus et jugis flamma et poena perpetua. Nec audietur illic rogantium gemitus, quia nec hic Dei indignantis terror auditus est, qui per Prophetam clamat et dicit: Audite sermonem Domini, filii Israel, quia judicium est Domini adversus incolas terrae, eo quod neque misericordia, neque veritas, neque agnitio Dei sit super terram, sed execratio, et mendacium, et caedes, et furtum, et adulterium diffusum est super terram; 219 sanguinem sanguini supermiscent. Idcirco terra lugebit cum universis incolis suis, cum bestiis agri, cum serpentibus terrae, cum volucribus coeli, et deficient pisces maris, ut nemo judicet, nemo revincat (Ose. IV, 1, 4). Indignari se Deus dicit et irasci quod agnitio Dei non sit in terris, et Deus non agnoscitur nec timetur. Delicta mendaciorum, libidinum, fraudium, crudelitatis, impietatis, furoris Deus increpat et incusat, et ad innocentiam nemo convertitur. Fiunt ecce quae verbis Dei ante praedicta sunt, nec quisquam fide praesentium ut in futurum consulat admonetur. Inter ipsa adversa, quibus vix coactata et conclusa anima respirat, vacat malos esse et in periculis tantis non de se magis sed de altero judicare. Indignamini indignari Deum, quasi aliquid boni male vivendo mereamini, quasi non omnia ista quae accidunt minora adhuc sint et leviora peccatis vestris. X. Qui alios judicas, aliquando et tu esto tui judex; conscientiae tuae latebras intuere, immo, quia nullus jam delinquendi metus vel pudor est, et sic peccatur quasi magis per ipsa peccata placeatur, qui perspicuus et nudus videris a cunctis, et ipse te respice. Aut enim superbia inflatus es, aut avaritia rapax, aut iracundia saevus, aut alea prodigus, aut vinolentia temulentus, aut livore invidus, aut libidine incestus, aut crudelitate violentus: et miraris in poenas generis humani iram Dei crescere, cum crescat quotidie quod puniatur? Hostem quereris exsurgere, quasi, etsi hostis desit, esse pax inter ipsas togas possit. Hostem quereris exsurgere, quasi non, etsi externa de barbaris arma et pericula comprimantur, ferocius intus et gravius de calumniis et injuriis potentium civium domesticae impugnationis tela grassentur. De sterilitate et fame quereris, quasi famem majorem siccitas quam rapacitas faciat, quasi non de captatis annonarum incrementis et pretiorum cumulis flagrantior inopiae ardor excrescat. Quereris claudi imbribus coelum, cum sic horrea claudantur in terris. Quereris nunc minus nasci, quasi quae nata sunt indigentibus praebeantur. Pestem et luem criminaris, cum peste ipsa et lue vel detecta sint vel aucta crimina singulorum, dum nec infirmis exhibetur misericordia, et defunctis avaritia inhiat ac rapina. Iidem ad pietatis obsequium timidi, ad impia lucra temerarii, fugientes morientium funera, et appetentes spolia mortuorum, ut appareat in aegritudine sua miseros ad hoc forsitan derelictos esse, ne possint, dum curantur, evadere: nam perire aegrum voluit qui censum pereuntis invadit. XI. Tantus cladium terror dare non potest innocentiae disciplinam, et inter populum frequenti strage morientem, nemo considerat se esse mortalem. Passim discurritur, rapitur, occupatur. Praedandi dissimulatio nulla, nulla cunctatio. Quasi liceat, quasi oporteat, quasi ille qui non rapit damnum et dispendium proprium sentiat, sic unusquisque rapere festinat. In latronibus est utcumque aliqua scelerum verecundia; avias fauces et desertas solitudines diligunt, et sic illic delinquitur, ut tamen delinquentium facinus tenebris et nocte veletur. Avaritia palam saevit, et, ipsa audacia sua tuta, in fori luce abruptae cupiditatis arma prostituit. Inde falsarii, inde venefici, inde in media civitate sicarii, tam ad peccandum praecipites quam impune peccantes. A nocente crimen admittitur, nec innocens qui vindicet invenitur. De accusatore vel judice metus nullus. Impunitatem consequuntur mali, dum modesti tacent, timent conscii, veneunt judicaturi. Et idcirco per Prophetam divino Spiritu et instinctu rei veritas promitur, certa et 220 manifesta ratione monstratur Deum posse adversa prohibere, sed ne ille subveniat merita peccantium facere: Numquid, ait, non valet manus Domini ut salvos vos faciat? aut gravavit aurem ut non exaudiat? Sed peccata vestra inter vos et Deum separant, et propter delicta vestra avertit faciem suam a nobis, ne misereatur (Isa. LIX, 1, 2). Peccata itaque et delicta reputentur, conscientiae vulnera cogitentur; et desinet unusquisque de Deo vel de nobis conqueri, si quod patitur intelligat se mereri. XII. Ecce id ipsum quale est unde nobis vobiscum maxime sermo est, quod nos infestatis innoxios, quod in contumeliam Dei impugnatis atque opprimitis Dei servos. Parum est quod furentium varietate vitiorum, quod iniquitate feralium criminum, quod cruentarum compendio rapinarum vita vestra maculatur, quod superstitionibus falsis religio vera subvertitur, quod Deus omnino nec quaeritur nec timetur; adhuc insuper Dei servos et majestati ac nomini ejus dicatos injustis persecutionibus fatigatis. Satis non est quod ipse tu Deum non colis; adhuc insuper eos qui colunt sacrilega infestatione persequeris. Deum nec colis, nec coli omnino permittis; et, cum caeteri, qui non tantum ista inepta idola et manu hominis facta simulacra, sed et portenta quaedam et monstra venerantur, tibi placeant, solus tibi displicet Dei cultor. Fumant ubique in templis vestris hostiarum busta et rogi pecorum, et Dei altaria vel nulla sunt vel occulta. Crocodili et cynocephali et lapides et serpentes a vobis coluntur, et Deus solus in terris aut non colitur, aut non est impune quod colitur: innoxios, justos, Deo charos domo privas, patrimonio spolias, catenis premis, carcere includis, gladio, bestiis, ignibus punis. Nec saltem contentus es dolorum nostrorum compendio et simplici ac veloci brevitate poenarum; admoves laniandis corporibus longa tormenta, multiplicas lacerandis visceribus numerosa supplicia; nec feritas atque immanitas tua usitatis potest contenta esse tormentis; excogitat novas poenas ingeniosa crudelitas. XIII. Quae haec est insatiabilis carnificinae rabies? quae inexplebilis libido saevitiae? Quin potius elige tibi alterum de duobus: Christianum esse aut est crimen, aut non est; si crimen est, quid non interficis confitentem? si crimen non est, quid persequeris innocentem? Torqueri enim debui, si negarem. Si, poenam tuam metuens, id quod prius fueram et quod deos tuos non colueram, mendacio fallente celarem, tunc torquendus fuissem, tunc ad confessionem criminis vi doloris adigendus; sicut in caeteris quaestionibus torquentur rei qui se negant crimine quo accusantur teneri, ut facinoris veritas, quae indice voce non promitur, dolore corporis exprimatur. Nunc vero, cum sponte confitear et clamem et crebris ac repetitis identidem vocibus Christianum me esse contester, quid tormenta admoves confitenti et deos tuos, non in abditis et secretis locis, sed palam, sed publice, sed in foro ipso, magistratibus et praesidibus audientibus, destruenti; ut, etsi parum fuerat quod in me prius criminabaris, creverit quod et odisse et punire plus debeas, quod, dum me Christianum celebri loco et populo circumstante pronuntio, et vos et deos vestros clara et publica praedicatione confundo? XIV. Quid te ad infirmitatem corporis vertis? quid cum terrenae carnis imbecillitate contendis? Cum animi vigore congredere, virtutem mentis infringe, fidem destrue, disceptatione, si potes, vince, vince ratione: vel si quid diis tuis numinis et potestatis est, ipsi in ultionem suam surgant, 221 ipsi se sua majestate defendant; aut quid praestare se colentibus possunt qui se de non colentibus vindicare non possunt. Nam si eo qui vindicatur pluris est ille qui vindicat, tu diis tuis major es. Si autem iis quos colis major es, non tu illos colere, sed ab ipsis potius coli debes et timeri ut dominus. Sic illos laesos ultio vestra defendit, quomodo et clausos, ne pereant, tutela vestra custodit. Pudeat te eos colere quos ipse defendis, pudeat tutelam de iis sperare quos tu ipse tueris. XV. O si audire eos velles et videre quando a nobis adjurantur et torquentur spiritalibus flagris, et verborum tormentis de obsessis corporibus ejiciuntur, quando ejulantes et gementes voce humana, et potestate divina flagella et verbera sentientes venturum judicium confitentur! Veni et cognosce vera esse quae dicimus. Et quia sic deos colere te dicis, vel ipsis quos colis crede; aut si volueris et tibi credere, de te ipso loquetur, audiente te, qui nunc tuum pectus obsedit, qui nunc mentem tuam ignorantiae nocte caecavit. Videbis nos rogari ab eis quos tu rogas, timeri ab eis quos tu times, quos tu adoras; videbis sub manu nostra stare vinctos et tremere captivos quos tu suscipis et veneraris ut dominos. Certe vel sic confundi in istis erroribus tuis poteris quando conspexeris et audieris deos tuos quid sint interrogatione nostra statim prodere et, praesentibus licet vobis, praestigias illas et fallacias suas non posse celare. XVI. Quae ergo mentis ignavia est, immo quae desipientium caeca et stulta dementia, ad lucem de tenebris nolle venire et mortis aeternae laqueis vinctos spem nolle immortalitatis excipere, non metuere Deum comminantem et dicentem: Sacrificans diis, eradicabitur, nisi Domino soli (Exod. XXII, 19). Et iterum: Adoraverunt eos quos fecerunt digiti eorum, et incurvatus est homo et humiliatus est vir, et non laxabo illis (Isa. II, 8). quid te ad falsos deos humilias et inclinas? Quid ante inepta simulacra et figmenta terrena captivum corpus incurvas? Rectum te Deus fecit; et cum caetera animalia prona et ad terram situ vergente depressa sint, tibi sublimis status et ad coelum atque ad Deum sursum vultus erectus est. Illuc intuere, illuc oculos tuos erige, in supernis Deum quaere. Ut carere inferis possis, ad alta et coelestia suspensum pectus attolle. Quid te in lapsum mortis, cum serpente quem colis, sternis? quid in ruinam diaboli per ipsam et cum ipso cadis? Sublimitatem serva qua natus es; persevera talis qualis a Deo factus es. Cum statu oris et corporis animum tuum statue. Ut cognoscere Deum possis, te ante cognosce. Relinque idola quae humanus error invenit. Ad Deum convertere; quem si imploraveris, subvenit. Christo crede, quem vivificandis ac reparandis nobis Pater misit. Laedere servos Dei et Christi persecutionibus tuis desine, quos laesos ultio divina defendit. XVII. Inde est quod nemo nostrum, quando apprehenditur, reluctatur, nec se adversus injustam violentiam vestram, quamvis nimius et copiosus noster sit populus, ulciscitur. Patientes facit de secutura ultione securitas. Innocentes nocentibus cedunt: insontes poenis et cruciatibus acquiescunt, certi et fidentes quod inultum non remaneat quodcumque perpetimur; quantoque major fuerit persecutionis injuria, tanto et justior fiat et gravior pro persecutione vindicta; nec umquam impiorum scelere in nostrum nomen exsurgitur, ut non statim divinitus vindicta comitetur. Ut memorias taceamus antiquas, et ultiones pro cultoribus Dei saepe repetitas nullo vocis praeconio revolvamus, documentum recentis rei satis est quod sic celeriter quodque 222 in tanta celeritate sic granditer nuper secuta defensio est, ruinis rerum, jacturis opum, dispendio militum, diminutione castrorum. Nec hoc casu accidisse aliquis existimet aut fuisse fortuitum putet, cum jam pridem Scriptura divina posuerit et dixerit: Mihi vindictam, ego retribuam, dicit Dominus (Deut. XXXII, 35); et iterum Spiritus sanctus praemoneat et dicat: Ne dixeris, Ulciscar me de inimico meo; sed exspecta Dominum, ut tibi auxilio sit (Prov. XX, 22). Unde clarum est atque manifestum quia non per nos, sed pro nobis accidunt cuncta ista quae de Dei indignatione descendunt. XVIII. Nec ideo quis putet Christianos iis quae accidunt non vindicari, quod et ipsi videantur accidentium incursione perstringi: poenam de adversis mundi ille sentit cui et laetitia et gloria omnis in mundo est; ille moeret et deflet, si sibi male sit in saeculo, cui bene non potest esse post saeculum, cujus vivendi fructus omnis hic capitur, cujus hic solatium omne finitur, cujus caduca et brevis vita hic aliquam dulcedinem computat et voluptatem, quando istinc excesserit, poena jam sola superest ad dolorem. Caeterum nullus iis dolor est de incursione malorum praesentium quibus fiducia est futurorum bonorum. Denique nec consternimur adversis, nec frangimur nec dolemus, neque in ulla aut rerum clade aut corporum valetudine mussitamus. Spiritu magis quam carne viventes, firmitate animi infirmitatem corporis vincimus. Per ipsa quae nos cruciant et fatigant, probari et corroborari nos scimus et fidimus. XIX. Putatis nos adversa vobiscum aequaliter perpeti, cum eadem adversa videatis a nobis et vobis non aequaliter sustineri? Apud vos impatientia clamosa semper et querula est; apud nos fortis et religiosa patientia, quieta semper et semper in Deum grata est; nec quidquam istic laetum aut prosperum sibi vindicat, sed mitis et lenis et contra omnes fluctuantis mundi turbines stabilis, divinae pollicitationis tempus exspectat. Quamdiu enim corpus hoc permanet, commune cum caeteris sit necesse est et corporalis conditio communis; nec separari generi humano ab invicem datur, nisi si istinc de saeculo recedatur. Iutra unam domum boni et mali interim continemur. Quicquid intra domum evenerit pari sorte perpetimur, donec, aevi temporalis fine completo, ad aeternae vel mortis vel immortalitatis hospitia dividamur. Non ergo idcirco compares vobis et aequales sumus quia, in isto adhuc mundo et carne hac constituti, mundi et carnis incommoda vobiscum pariter incurrimus: nam, cum in sensu doloris sit omne quod punit, manifestum est eum non esse participem poenae tuae quem tecum videas aequaliter non dolere. XX. Viget apud nos spei robur et firmitas fidei; inter ipsas saeculi labentis ruinas erecta mens est et immobilis virtus, et numquam non laeta patientia, et de Deo suo semper anima secura, sicut per Prophetam Spiritus sanctus loquitur et hortatur, spei ac fidei nostrae firmitatem coelesti voce corroborans: Ficus, inquit, non afferet fructum, et non erunt nascentia in vineis. Mentietur opus olivae, et campi non praestabunt cibum. Deficient a pabulo oves, et non erunt in praesepibus boves. Ego autem in Domino exultabo, et gaudebo in Deo salutari meo (Abac. III, 17-20). De Dei hominem et cultorem Dei, subnixum spei veritate et fidei stabilitate fundatum, negat mundi hujus et saeculi infestationibus commoveri. Vinea licet fallat et olea decipiat, et herbis siccitate morientibus aestuans campus arescat, quid hoc ad Christianos? quid ad Dei servos, quos paradisus invitat, quos gratia omnis et copia regni coelestis exspectat? Exsultant semper in Domino, 223 et laetantur et gaudent in Deo suo, et mala atque adversa mundi fortiter tolerant, dum dona et prospera futura prospectant. Nam qui, exposita nativitate terrena, spiritu recreati et renati sumus, nec jam mundo sed Deo vivimus, non, nisi cum ad Deum venerimus, Dei munera et promissa capiemus. Et tamen pro arcendis hostibus et imbribus impetrandis, et vel auferendis vel temperandis adversis, rogamus semper et preces fundimus, et pro pace ac salute vestra propitiantes ac placantes Deum diebus ac noctibus jugiter atque instanter oramus. XXI. Nemo itaque sibi blandiatur quod nobis et profanis Dei cultoribus et Deo adversantibus sit interim, per aequalitatem carnis et corporis, laborum saecularium conditio communis, ut ex hoc opinetur non omnia ista quae accidunt vobis irrogari, cum Dei ipsius praedicatione et prophetica contestatione ante praedictum sit venturam super injustos iram Dei et persecutiones quae nos humanitus laederent non defuturas, sed et ultiones quae laesos divinitus defenderent secuturas. XXII. Et quanta sunt quae istic pro nobis interim fiunt? In exemplum aliquid datur, ut Dei vindicis ira noscatur. Caeterum retro est judicii dies, quem Scriptura sancta denuntiat dicens: Ululate, proximus est enim dies Domini, et obtritio a Deo aderit. Ecce enim dies Domini venit insanabilis indignationis et irae, ponere orbem terrae desertum, et peccatores perdere ex eo (Isa. XIII, 6). Et iterum: Ecce dies Domini venit ardens velut clibanus, eruntque omnes alienigenae et omnes iniqui stipula; et succendet illos adveniens dies, dicit Dominus (Malach. IV, 1). Succendi et cremari alienigenas praecinit Dominus, id est alienos a divino genere et profanos, spiritaliter non renatos nec Dei filios factos. Evadere enim eos solos posse qui renati et signo Christi signati fuerint alio in loco Deus loquitur, quando, ad vastationem mundi et interitum generis humani Angelos suos mittens, gravius in ultimo comminatur dicens: Vadite et caedite, et nolite parcere oculis vestris. Nolite misereri senioris aut juvenis, et virgines et parvulos et mulieres interficite, ut perdeleantur. Omnem autem super quem signum scriptum est ne tetigeritis (Ezech. IX, 5, 6). Quod autem sit hoc signum, et qua in parte corporis positum, manifestat alio in loco Deus dicens: Transi per mediam Hierusalem, et notabis signum super frontes virorum qui ingemunt et maerent ob iniquitates quae fiunt in medio ipsorum (Ezech. IX, 4). Et quod ad passionem et sanguinem Christi pertineat hoc signum, et ille salvus atque incolumis reservetur quisquis in hoc signo invenitur, item Dei testimonio comprobatur dicentis: Et erit sanguis in signo vobis super domos in quibus vos eritis; et videbo sanguinem, et protegam vos, et non erit in vobis plaga diminutionis cum percutiam terram Aegypti (Exod. XII, 13). Quod ante occiso agno praecedit in imagine, impletur in Christo, secuta postmodum veritate. Ut illic, percussa Aegypto, Judaicus populus evadere non nisi sanguine et signo agni potuit, ita et, cum vastari coeperit mundus et percuti, quisquis in sanguine et signo Christi inventus fuerit, solus evadet. XXIII. Respicite itaque, dum tempus est, ad veram et aeternam salutem; et quia jam mundi finis in proximo est, ad Deum mentes vestras Dei timore convertite. Nec vos delectet in saeculo inter justos et mites impotens ista et vana dominatio, quando et in agro inter cultas et fertiles segetes lolium et avena dominetur. Nec dicatis mala accidere quia dii vestri a nobis non colantur, sed sciatis hanc irae Dei esse censuram, ut qui beneficiis non intelligitur, vel plagis intelligatur. Deum vel sero quaerite, quia 224 jam pridem per Prophetam Deus praemonens hortatur et dicit: Quaerite Deum, et vivet anima vestra (Psal. LXVIII, 33). Deum vel sero cognoscite, quia Christus adveniens hoc admonet et docet dicens: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Credite illi qui omnino non fallit; credite illi qui haec omnia futura praedixit; credite illi qui credentibus praemium vitae aeternae dabit; credite illi qui incredulis aeterna supplicia gehennae ardoribus irrogabit. XXIV. Quae tunc erit fidei gloria, quae poena perfidiae, cum judicii dies venerit? quae laetitia credentium, quae moestitia perfidorum, noluisse istic prius credere, et ut credant jam redire non posse? Cremabit addictos ardens semper gehenna, et vivacibus flammis vorax poena; nec erit unde habere tormenta vel requiem possint aliquando vel finem. Servabuntur cum corporibus suis animae infinitis cruciatibus ad dolorem. Spectabitur illic a nobis semper qui hic nos spectavit ad tempus, et in persecutionibus factis oculorum crudelium brevis fructus perpetua visione pensabitur, secundum Scripturae sanctae fidem dicentis: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur; et erunt ad visionem universae carni (Isa. LXVI, 24). Et iterum: Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt et qui abstulerunt labores eorum. Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis, dicentes inter se, poenitentiam habentes et prae angustia spiritus gementes: Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati viam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore. Quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors eorum est! Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis. Lassati sumus in iniquitatis via et perditionis, ambulavimus solitudines difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum jactatio contulit nobis? Transierunt omnia illa tamquam umbra (Sap. V, 1-9). Erit tunc sine fructu poenitentiae dolor poenae, inanis ploratio et inefficax deprecatio. In aeternam poenam sero credent qui in vitam aeternam credere noluerunt. XXV. Securitati igitur et vitae, dum licet, providete. Offerimus vobis animi et consilii nostri salutare munus. Et quia odisse non licet nobis, et sic Deo plus placemus dum nullam pro injuria vicem reddimus, hortamur, dum facultas adest, dum adhuc aliquid de saeculo superest, Deo satisfacere et ad verae religionis candidam lucem de profundo tenebrosae superstitionis emergere. Non invidemus commodis vestris, nec beneficia divina celamus. Odiis vestris benevolentiam reddimus, et pro tormentis ac suppliciis quae nobis inferentur salutis itinera monstramus. Credite et vivite; et qui nos ad tempus persequimini, in aeternum gaudete nobiscum. Quando istinc excessum fuerit, nullus jam poenitentiae locus est, nullus satisfactionis effectus. Hic vita aut amittitur aut tenetur; hic saluti aeternae cultu Dei et fructu fidei providetur. Nec quisquam aut peccatis retardetur aut annis quominus veniat ad consequendam salutem: in isto adhuc mundo manenti poenitentia nulla sera est; patet ad indulgentiam Dei aditus, et quaerentibus atque intelligentibus veritatem facilis accessus est. Tu, sub ipso licet exitu et vitae temporalis occasu, pro delictis roges et Deum, qui unus et verus est, confessione et fide agnitionis ejus implores, venia confitenti datur, et credenti indulgentia salutaris de divina pietate conceditur, et ad immortalitatem sub ipsa morte transitur. 225 Hanc gratiam Christus impertit, hoc munus misericordiae suae tribuit, subigendo mortem trophaeo crucis, redimendo credentem pretio sanguinis sui, reconciliando hominem Deo Patri, vivificando mortalem regeneratione coelesti. Hunc, si fieri potest, sequamur omnes, hujus sacramento et signo censeamur. Hic nobis viam vitae aperit, hic ad paradisum reduces facit, hic ad coelorum regna perducit. Cum ipso semper vivemus, facti per ipsum filii Dei; cum ipso semper exultabimus, ipsius cruore reparati. Erimus Christiani cum Christo simul gloriosi, de Deo Patre beati, de perpetua voluptate laetantes semper in conspectu Dei, et agentes Deo gratias semper. Neque enim poterit nisi laetus esse semper et gratus, qui, cum morti fuisset obnoxius, factus est immortalitate securus.