Adeste Fideles

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Adeste Fideles

Versi 1 ad 2, 6 quod 7: Scriptor:John Francis Wade 1743

Versi 3 ad 6: Scriptor:Abbé Étienne Jean François Borderies

Versus 8: Scriptor sine nomine


Adeste fideles laeti, triumphantes;
Venite, venite in Bethlehem:
Natum videte Regem Angelorum:

plurimus vetus
plurimus vulgaris
Venite, adorate
Venite, adorémus
Venite, adorate
Venite, adorémus
Venite, adorate Dominum.  
Venite, adorémus Dominum.


Deum de Deo, lumen de lumine,
gestant puellæ viscera,
Deum verum, genitum, non factum.
Venite etc.

En grege relicto humiles ad cunas
Vocati pastores approperant:
Et nos ovanti gradu festinemus,
Venite etc.

Æterni Parentis splendorem æternum,
Velatum sub carne videbimus,
Deum infantem pannis involutum.
Venite etc.

Pro nobis egenum et fœno cubantem
Piis foveamus amplexibus:
Sic nos amantem quis non redamaret?
Venite etc.

Cantet nunc Io chorus Angelorum,
cantet nunc aula cælestium:
Gloria in excelsis Deo.
Venite etc.

Ergo qui natus die hodierna,
Jesu, tibi sit gloria,
Patris æterni Verbum caro factum.
Venite etc.

Stella duce Magi Christum adorantes
Aurum, thus, et myrrham dant munera:
Jesu infanti corda præbeamus
Venite etc.

References[recensere]

http://www.hymnsandcarolsofchristmas.com/Hymns_and_Carols/Images/Stephan/adeste_fideles_a_study_on_its_or.htm

Adeste Fideles D. Samuel Gregorius Ould, Novello And Company 1901