Allocutio ad Iosephum Marello Aquensem episcopum (Piola)

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Allocutio ad Iosephum Marello, Aquensem episcopum, sedem suam primum ineuntem
1889


Fairytale left blue.png Parole indirizzate dal canonico Pagella Episcopi Aquensis Responsum Fairytale right blue.png

Ad Excellentissimum et Reverendissimum

JOSEPHUM MARELLO

AQUENSEM EPISCOPUM

Sedem suam primum ineuntem

ALLOCUTIO

habita a Canonico Theologo Cathedralis Ecclesiæ

FRIDERICO PIOLA

Omaggio del Capitolo e del Seminario di Acqui a Giuseppe Marello - TO06.jpg



Omaggio del Capitolo e del Seminario di Acqui a Giuseppe Marello - TO07.jpg



Omaggio del Capitolo e del Seminario di Acqui a Giuseppe Marello - TO08.jpgræsul desideratissime, mihi Sacerdotum tuorum minimo, sorte obtingit, Tibi Sacerdoti magno, vota proferre Collegii Seniorum huius Ecclesiæ Tuæ, nec non gratulationes spectabilis Cleri, universique populi tum huius Civitatis, tum Diœcesis totius, faustaque coram ominari.

Equidem me fateor omnino imparem tanto muneri. Neque tamen tanti momenti officium dimitto, ingenitæ benignitati Amplitudinis Tuæ confisus.

Si enim rudi admodum utar sermone id imperitiæ meæ tribuendum; neque tamen detrimentum patientur quæ vera dicturus sum. Tu enim cum sis sapiens et eruditissimi qui circumstant, quamvis inconcinnis verbis obvoluta, et merita tua et animi mei sensum optime percipietis.

Læva igitur, Excellentissime Pater, læva in circuitu ochulos tuos et vide. Vide Canonicorum hunc cœtum Te veluti serto redimentem; vide almum hunc Sacerdotum chorum obsequenti hilarique habitu ac vultu Te circumornantem; vide lætabundam hanc levitarum coronam; vide innumeros huc fideles adstantes. Omnes isti congregati sunt: venerunt Tibi hodie primum ingredienti familiam tuam: circa hanc Pontificalem Cathedram Cathedram coadunati sunt, Tibi praesentia sua, voce mea proclamantes: Ave Pastor, Ave desideratissime Præsul, Ave Pater Dilectissime, nos portio Tua sumus, nos filii Tui omnes.

Læva ochulos tuos et vide Ecclesiam tuam veluti sponsam lætam Tibi gestientem: unxit caput suum myro optimo, induit se vestimentis iucunditatis suæ, melodis vocibus labia sua composuit; en, decorem vultus sui ostendit Tibi.

Cœtum filiorum tuorum, lætitiam Ecclesiæ Tuæ, Præsul excipe, veluti signa ardentis amoris, iubilationis multæ, dulcium affectuum quos corde experiuntur in complexu Tui antistitis desideratissimi.

Mihi credas, gaudium quod experti sumus a die electionis Tuæ, et quod crevit quam maxime cum Te epistola tua consalutantem novimus hodie ad summum attingit cum Te ochulis intuentes Patrem suavissimum acquisivisse certo certius sentimus. His faustissimis adjunctis, corde uno, animoque volenti ea gaudentes usurpamus quæ ineunte Domino Jerusalem pueri clamabant: Benedictus qui venis in nomine Domini: Hosanna in excelsis.

Cuius quidem exultationis si momenta proponam, sin Tibi, cœteris procul dubio iucunde facturum, optime scio. Id enim officii mei est exponere quid de Te cogitemus, quidque a Te expectemus: interest enim ut hæc plebs tua Te penitus cognoscat quem primo intuitu admiratur, sinceroque affectu prosequitur.

Deo Optimo Maximo disponente, ubique terrarum adventus Episcopi mirabiliter commovet christianos populos, eosque ad sensa exultationis vehementer excitat; Christus Dominus enim illustrans Sacerdotii apicem, miris supernisque splendoribus, ignem illum flammescere iubet quem ad accendendum venisse testatus est dum in terris moraretur. Cuius quidem ignis accendendi ministri principes Episcopi constituuntur.

Re quidem vera, si Episcopum dicam, dicam radium lucidissimum indefectibilis solis qui est Romanus Pontifex; dicam ramum vigentem magni arboris qui est Ecclesia Catholica Catholica sub cuius umbra humanæ generationes adunantur ad salutem; dicam rivum perlucidum fontis æterni irrigantem universum orbem.

Quæ quidem magnifica adeo sunt ut præterea nihil addi possit. Cum tamen humana subsidia quid conferre tantæ dignitatis actibus videantur, patiatur modestia Tua, ut his expectantibus ac de Te nosse volentibus, quid leviter attingam; tempus enim si aliquid petit, plura dicere vetat.

Virtutes tuæ, Pontifex magne, pignus sunt nobis fructuum uberrimorum ac nuncium perlucidi splendoris quo illustrabitur antiqua hæc Statiellorum Diœcesis.

In Te enim conspicimus, si anteactæ vitæ tuæ tempora mente vel leviter perlustremus, Electum Domini in inferiori gradu Sacerdotii se præparantem ad referendam in Episcopatu fidelissimam imaginem Pontificis æterni Christi Jesu evangelizantis pacem, evangelizantis bona, cum pertransiret ubique benefaciendo et sanando omnes.

Sacri ephebæi Astensis alumnus, Tu, Prsesul excellentissime, pietati et sacrorum scientiæ operam daturus, socios anteisti exemplo, eorum admirationem et amorem concitasti, præpositis tuis apprime charus fausta de Te, adhuc tyrone, ominantibus. Tu tamen pavebas ad Sanctuarium Domini quærebas, petebas, pulsabas: Patrem luminum enixe et constanter invocabas ut intellectui Tuo daretur sensus. Quid trepidas, fili, sæpe Tibi eos dicentes audiebas qui tunc temporis præerant: nihil dubites; accede, purissima, gressus Tuos, dirigit stella.

Accessisti tremens ad altare Dei hostiam divinam immolaturus; sicut gigas exultasti ad currendam viam Tuam. De virtute in virtutem euntem Te conspexit optimus Antistes Carolus Savio, cuius memoria in benedictione est, et ad se accitum, secretorum suorum prudentem custodem Te constituit, non dimissurum donec ad cælestia evocatus, hæredem constituerit virtutum suarum nobilium, voluntatumque suarum fidelem executorem.

Adhærens optimo Prelato Tuo, Te inscio, veluti e limpidissimo limpidissimo fonte hansisti virtutes quæ ad officium episcopale animam tuam enutrierunt.

Veritatem dicam, non mentior; Hausisti spiritum, hausisti virtutem.

Quid enim vero est quod tanto affectu Te complexi sunt sacrorum alumni in spiritualibus moderatorem, tantoque profectu e labiis tuis divina tam suaviter colloquentibus pendebant, nisi eoquod de corde tuo exibant fluenta Evangelii veluti e dominico pectore hausta?

Nonne Te gemmam sacerdotum affirmarunt Astensis Ecclesiæ Seniores, quando communi suffragio Collegam suum constituerunt? optime meritum qui paulo post a Prælato Tuo Apostolica Auctoritate Archidiaconus creareris, confratribus ipsis tuis in Canonicatu futurus veluti stimulus maiorum virtutum? Speculum cleri vere fuisti, vere dignus qui voce concordi sanctus sacerdos appellareris.

Quid autem satis dicere potero, si de Tua in proximos charitate verba facere velim? Uno verbo me expediam; Charitate Christi agebaris: Effatum tuum præcarum illud erat - Charitas Christi urget nos. —

Charitas Christi urgebat Te, et collatis magnis sumptibus egenis domum parasti; Charitas Christi urgebat Te, et sacris Virginibus sedula cura perfectionis semitam demonstrasti; Charitas Christi urgebat Te, et alacri animo, in gaudio spiritus puellarum mentes et corda, verbo et sacramentorum administratione aluisti. Charitas Christi urgebat Te, et Tu existi e domo Tua, victurus diu noctuque intra turmam miserabilium appellantium Te Patrem. Oh! vere sicut apis argumentosa Christo charitate deservisti! qui operam non humilem conferebas in Diœcesis Astensis administratione.

Charitas Christi urget Te, o Præsul amatissime, quid ergo spei deesse nobis potest, qui hodie tamquam filii, charitatis Tuæ objectum constituimur?

Benedictus Deus Israel! Qui consolator humiles, consolatus est et nos in adventu tuo, Desideratissime Antistes! Clamavimus ad Deum et ipse exaudivit nos. Orphani, orbati patre suavissimo Josepho M. Sciandra, renuimus consolari donec nobis nunciaretur, successor adest, prædecessori simillimus, prosequuturus traditiones magnas Sanctorum Majorini et Guidi.

Leo XIII e Vaticano vertice respexit viduatam suo Pastore Ecclesiam Aquensem, vidit Te Davidis instar pascentem gregem exiguum; prospexit, adcivit, ad nos misit. Ipsi gratias ipsi laus. Vere dignum et iustum est.

En ergo, Presul, quid de Te cogitamus. Te agnoscimus electum Domini, imaginem Christi Jesu, speculum virtutum sanctarum, Episcopum ornatum, sanctum, qualem Paulus verbis exprimit ad Timotheum scribens: Patrem, Pastorem amantissimum animarum nostrarum, gloriam et decorem Statiellensis huius Cathedræ.

Te duce, sacerdotes tui erunt fortes in bello; Te rectore horrendam tempestatem tumentesque fluctus naviculam Petri jactitantes non pertimescentes, impavidi retia mittere non cessabunt. Te Angelo tutelari Ecclesiæ Aquensis juventus, velut aquilæ renovabitur.

Et Tu, Pastor bone, quid a nobis habiturum confidis? Si ad onus quod hodie suscipis, vere angelicis humeris formidandum, volenti animo subeundum cupias precum nostrarum subsidium, amorem, obedientiam, filialem erga Te pietatem; Eja, noli ambigere, Tibi pro certo erunt: omnium nomine hæc Tibi spondeo. Nil anliquius umquam fuit aquensi clero et populo quam firmissime addici præsulibus suis.

Clerus tuus, Senatus tuus quam maxime, præposito suo optimo duce, omnes pro viribus pugnabunt Tecum ad victoriam capessendam, ad splendorem augendum Ecclesiæ Sanctæ Dei, præsertim Statiellensis.

Hos alumnos futuros hæredes Sacerdotii Tui, aspice, Reverendissime Pater, nonne Tibi videntur sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ?

Plebs tua universa nil in votis magis habet quam vultum conspicere dulcissimi Pastoris: ipsi cordi est Te Pastorem sequi ad æternæ vitæ virentia pasqua. Communis lætitia, communis gloria hæc est et erit, Te obsequio et obedientia prosequi.

Tibi erit Reginæ Angelorum in cælum assumptæ jugis protectio: Tibi cælites Majorinus et Wido prædecessores tui sanctissimi vigiles adstabunt: Tibi propitius erit gloriosus Ecclesiæ Catholicæ Patronus S. Joseph cuius nomine gloriaris.

Igitur cælitum agmine glorioso Tibi opem ferente; Filiorum tuorum turba amore magno Te prosequente, Reverendissime Pater, libenti animo regimen animarum nostrarum suscipe. Aperi os tuum, vox tua dulcis et decora, quæso in auribus nostris tandem personet; paternam eleva dexteram Tuam et peramanter nobis Benedicito.

D. O. M.
Omaggio del Capitolo e del Seminario di Acqui a Giuseppe Marello - TO09.jpg
Fairytale left blue.png Parole indirizzate dal canonico Pagella Episcopi Aquensis Responsum Fairytale right blue.png