Appendix II (Marcellus I)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Appendix II
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 7

MarPap.AppIi 7 Marcellus papa Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography lati

EPISTOLA PRIMA, MARCELLI PAPAE AD EPISCOPOS ANTHIOCHENAE PROVINCIAE.

De Romanae Ecclesiae primatu et auctoritate, etc.

Dilectissimis fratribus universis episcopis per Antiochenam provinciam constitutis Marcellus.

Sollicitudinem omnium ecclesiarum juxta apostolum circumferentes (II Cor. XI), divinae circa nos gratiae memores esse debemus, qui nos per dignationis suae misericordiam, ob hoc ad fastigium sacerdotale provexit (Acacius ep. CP. ad. Simplicium papam), ut mandatis ipsius inhaerentes, in quadam sacerdotum ejus specula constituti, prohibeamus sollicita, et sequenda doceamus (Hilarius papa ep. ad Ascanium). Unde directis per Bonifacium diaconum nostrum litteris admonemus, ut quae male pullulant, abscindantur, et malefacta (mala) corrigantur, atque bona sectentur, et patrum nostrorum exempla et statuta imitentur. Rogamus ergo vos, fratres, ut non aliud doceatis neque sentiatis, quam quod a beato Petro apostolo, et a reliquis apostolis et patribus accepistis. Ab illo enim primo instructi estis: ideo non oportet vos proprium derelinquere patrem, et alios sequi. Ipse enim caput est totius Ecclesiae, cui ait Dominus: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI): et reliqua. Ejus enim sedes primitus apud vos fuit, quae postea, jubente Domino, Romam translata est, cui, adminiculante gratia divina, hodierna praesidemus die. Nec ab ejus dispositione vos deviare oportet, ad quam cuncta majora ecclesiastica negotia (divina disponente gratia) jussa sunt referri, ut ab ea regulariter disponantur, a qua sumpsere principia. Si vestra vero Antiochena, quae olim prima erat, Romanae cessit sedi, nulla est quae ejus non subjecta sit ditioni, ad quam omnes quasi ad caput (Innoc. ep. 4), juxta apostolorum eorumque successorum sanctiones, episcopi, qui voluerint vel quibus necesse fuerit, suffugere, eamque appellare debent, ut inde accipiant tuitionem et liberationem, unde acceperunt informationem atque consecrationem. Quod omnibus minime convenit denegare episcopis, sed absque ulla custodia, aut excommunicatione, vel damnatione, vel expoliatione, libere ire concedatur. Simulque idem (inspirante Domino) constituerunt, ut nulla synodus fieret praeter ejusdem sedis auctoritatem, nec ullus episcopus, nisi in legitima synodo suo tempore apostolica auctoritate convocata, super quibuslibet criminibus pulsatus audiatur vel judicetur: quia (ut paulo superius praelibatum est) episcoporum judicia, et summarum causarum negotia, sive cuncta dubia (Socr. lib. II, c. 8), apostolicae sedis auctoritate sunt agenda et finienda. Et omnia comprovincialia negotia, hujus sanctae universalis et apostolicae Ecclesiae sunt retractanda judicio, si hujus Ecclesiae pontifex praeceperit. Nec cui liceat sine praejudicio Romanae Ecclesiae (cui in omnibus causis debet reverentia custodiri) relictis his sacerdotibus qui in eadem provincia Dei ecclesias nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias, vel aliarum provinciarum episcoporum judicium experiri vel pati, sed omnibus ejusdem provinciae episcopis congregatis, judicium auctoritate hujus sedis terminetur: quod tamen (ut praefatum est) per ejus vicarios, si libuerit, erit tractandum: et quidquid injuste actum est, reformandum. Pastoralis (S. Greg. ep. 51, lib. VII) ergo cura officii nos admonet, et destitutis succurrere, et cuncta neglecta vel male acta reformare (S. Leo, ep. 97), ut ignis ille, quem Dominus veniens misit in terram, motu crebro emendationis vel crebrae meditationis, agitatus, sic calescat, ut ferveat: et sic inflammetur, ut luceat.

Saepe enim dicendum et agendum est, quia mala pullulantia fraterna charitate oportet resecari, ut bona crescendi et augmentandi amplissimum locum inveniant. Nolite ergo (ut Jacobus apostolus ait, c. III) plures fieri magistri, fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus. Si autem in equorum ora frenos mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus. Ecce et naves, cum magnae sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur autem a modico gubernaculo, ubi impetus dirigentis voluerit: ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis, quam magnam silvam incendit. Et lingua ignis est, universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostrae, inflammata a gehenna. Omnes enim naturae bestiarum et volucrum et serpentum, etiam caeterorum, domantur et domita sunt a natura humana. Linguam autem nullus hominum domare potest. Inquietum malum, plena veneno mortifero. In ipsa benedicimus Deum et Patrem, et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. Ex ipso ore benedictio procedit et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri. Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? Numquid potest, fratres mei, ficus olivas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam. Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione opera sua (operationem suam) in mansuetudine sapientiae. Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sunt in cordibus vestris, nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem. Non enim est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, et diabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suasibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, judicans sine dissimulatione. Fructus autem justitiae in pace seminatur facientibus pacem. Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecti, sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam in revelatione Jesu Christi, quasi filii obedientiae, non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis, sed secundum eum, qui vocavit vos, sanctum, ut et ipsi sancti in omni conversatione sitis, quoniam scriptum sit (Lev. XIX; I Petr. I): Sancti eritis quoniam ego sanctus sum. Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat, secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini, scientes quod non corruptibili auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine Agui quasi incontaminati et immaculati Jesu Christi, praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus, propter vos, qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides nostra et spes esset in Deo: animas vestras castificantes in obedientia charitatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius, renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis: quia omnis caro ut fenum, et omnis gloria ejus tamquam flos feni. Exaruit fenum, et flos ejus decidit, verbum autem Domini manet in aeternum. Hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vobis. Deponentes quidem omnem malitiam et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, sicut modo geniti infantes, rationabile sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem: si tamen gustatis, quoniam dulcis est Dominus: ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum, et ipsi tamquam lapides vivi, superaedificamini domos spirituales (forte domus spiritualis), sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum. Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum, angularem et electum, pretiosum: et qui crediderit in eum non confundetur. Vobis igitur honor credentibus, non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli, et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt. Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis ejus, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. Estote ergo, charissimi, prudentes, et vigilate in orationibus. Ante omnia autem mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes, quia charitas operit multitudinem peccatorum. Hospitales invicem sine murmuratione, unusquisque sicut ut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. Data kalendis aprilis Maxentio et Maximo viris clarissimis consulibus.

EPISTOLA II, MARCELLI PAPAE I AD MAXENTIUM TYRANNUM.

Commonet tyrannum, ut desinat saevire in Christianos.

Marcellus, episcopus sanctae apostolicae et catholicae urbis Romae, Maxentio.

Magistra bonorum omnium charitas (S. Greg., ep. 114, lib. VII), quae nihil rapit extraneum, nihil agit asperum, nihil confusum, nihil factiosum, nihil quod honori divino repugnet, animae propriae noceat, aut proximi commodo deroget, oblita sui, non quae sua sunt, sed quae Dei vel proximi, quaerens (Phil. II), nemini invidens, omnibus consulens, non saeviens sed compatiens, non rapiens sed largiens, non murmurans sed omnia aequanimiter tolerans, si in te perfecte habitaret, temperares animum a malis, saevire desineres, Dei Ecclesiam ac sanctos ejus persequi cessares, tyrannidi modum imponeres, furorem cohiberes, humanitati invigilares, modestiam amplectereris, et bonis potioribus frui satageres. Charitas enim (S. Greg., ibidem) exercet corda, sensus corroborat, ut nihil grave, nihil difficile, sed totum fiat dulce quod agitur, dum ejus sit proprium nutrire pacifica, servare composita, dissociata conjungere, prava dirigere, et virtutes reliquas perfectionis suae munimine solidare. De ipsa ergo, omnes monens Apostolus ita loquitur (I Cor. XIII), dicens: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens. Et si habuero omnem prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam, et habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Charitas patiens est, benigna est. Charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas nunquam excidit. Quisquis ergo in ejus radice ( Idem Greg. eadem ep. ) se inserit, nec a viriditate deficit; nec a fructibus inanescit, quia amore fecunditatis opus efficax non amittit. Licet modo charitas in persecutoribus ecclesiae servorumque Dei arefacta sit, viget tamen in amatoribus ejus, et in eis qui patiuntur propter justitiam. De quibus ipsa per se veritas testatur, dicens: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V). Et alibi: Si me persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV). Potius enim nos et omnes Domini sacerdotes, qui ejus videlicet sunt veri sacerdotes, eligimus propter justitiam et veram fidem persequi, et pro Christi nomine pati, quam multis divitiis ditari, honoribusque copiosissimis abundare, et coelesti regno carere. Ista enim temporalia sunt, illa aeterna: ista caduca, et ad horam transeuntia, illa vero perpetua, et sine fine mansura. Tu ergo qui nos suades cultum dimittere divinum, et a recta fide recedere, diisque immolare, melius tibi foret ut tu prius mutabilem te praeberes, omnesque exhortareris fidei documenta et divini cultus ministeria ita tenere, sicut patres nostri sancti apostoli sibi tradita praedicaverunt et docuerunt. Boni enim principis ac ( religiosi ) regis est, ecclesias contritas atque ( concussas vel conscissas ) scissas restaurare, novas aedificare, et Dei sacerdotes honorare atque tueri. Unde sanctos apostolos eorumque successores sub divina contestatione constituisse legimus, non debere fieri persecutiones, nec inferri fluctuationes, nec invidere laborantibus in agro dominico, neque expellere aeterni regis dispensatores: sed, si qui expulsi fuerint, aut suis rebus expoliati, primo omnia legaliter reddi, quae eis ab inimicis aut a persecutoribus ablata sunt, et sedes proprias, cum omnibus ad se pertinentibus, regulariter restitui, et postea tempore congruo vocari ad synodum regulariter congregatam. Nec liceat ei, priusquam fiant haec, de se, juxta statuta praedictorum, respondere, aut de suis impetitionibus, si se viderit praegravari, reddere rationem. Sed his rite peractis, suisque omnibus libere dispositis, si tum juste ( justum 3 q. 9. Non oportet. ) videtur, suis respondeat accusatoribus, et inducias, si ei necesse fuerit, accipiat non modicas, ut explorare valeat ea quae objiciuntur ei, ne aliqua delusus fraude, innocenter ruat: quoniam non oportet quemquam judicari vel damnari, priusquam legitimos habeat praesentes accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. Unde ait propheta: Priusquam agnoscas, non judices quemquam. In hoc ergo quod episcopi et reliqui servi Dei persecutionem patiuntur, non tantum ipsi persecutionem patiuntur, quantum ille cujus vice funguntur sicut scriptum est: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei (Zach. II). Et alibi: Qui vos contristavit, me contristavit (II Cor. II). Et qui facit injuriam, recipiet id quod inique gessit (Coloss. III). Vos ergo licet corpora nostra possitis occidere, animas tamen non potestis occidere: nec gradus nobis divinitus collatos potestis auferre. Synodum ergo, absque hujus sanctae sedis auctoritate episcoporum (quamquam quosdam episcopos possitis congregare) non potestis regulariter facere, neque ullum episcopum, qui hanc appellaverit apostolicam sedem, damnare, antequam hinc sententia finitiva procedat. Nam si saeculares in publicis judiciis libellis utuntur appellatoriis, quanto magis sacerdotibus haec eadem agere licet, qui super illos sunt? De quibus dictum est: Ego dixi, dii estis; et filii Excelsi omnes. Et ideo nullus episcopus, nisi in legitima synodo, suo tempore, apostolica aut regulari auctoritate convocata super quibuslibet pulsatus criminibus, audiatur vel judicetur, ne innocens damnetur, aut perdat communionem. Quod laici aut suspecti episcopos non debeant accusare, neque accusatoribus de inimici domo prodeuntibus credendum sit, et a beato Clemente, ipsis eum instruentibus apostolis, legimus definitum, et nos eadem firmamus: quoniam iidem modo multoties infensi, recte viventes atque credentes perturbare nituntur. Propterea persona, fides, vita et conversatio, atque suspicio accusantium, enucleatim primo inquirenda est: deinde, quae objiciuntur, fideliter pertractanda, quia nihil ante fieri debet, quam impetitorum vita et suspicio atque odium inquiratur. Et si bonae conversationis non fuerint, aut laici, vel manifesti inimici, aut odio respersi fuerint, nequaquam in episcoporum recipiantur accusatione. Haec vobis, a quibus nimis infeste persequimur, scienda mandamus, ut ab his vos caveatis, et cessetis persequi eos qui Deo ministrant, quorum orationibus et terrena bella sedantur, et Deus peccatoribus conciliatur, et si amplius nos elegeritis persequi, quam Deo placere; et nos magis elegimus sustinere persecutionem, quam regulam confundi ecclesiasticam, hortante nos ipsa veritatis voce, atque testante ita: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X). Et iterum: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. Qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis (Matthaei, XVI), et tunc reddet unicuique secundum ejus opus (opera ejus ). Ista vobis valde timenda et cavenda sunt, a quibus ecclesia Dei ejusque ministri vexantur, et persecutionem patiuntur, quibus Dominus per prophetam minando loquitur, dicens (Psal. XLVIII, ex versione S. Hier.): Homo in honore non commorabitur: assimilatus jumentis, exaequatus est. Haec est via eorum, insipientia eorum, et post eos juxta os eorum current. Quasi oves in inferno positi sunt, mors pascet eos. Et subjicient eos recti in matutino, et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum. Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum assumpserit me. Noli timere, cum ditatus fuerit vir, cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. Neque enim moriens tollet omnia, nec descendet post eum gloria ejus. Quia animae suae in vita sua benedicet. Laudabunt te, cum bene fuerit tibi. Intrabit usque ad generationem patrum suorum, usque in finem non videbit lumen. Homo cum in honore esset, non commovebitur (intellexit comparatus est jumentis, et silebitur): assimilatus jumentis, exaequatus est. Et alibi (Psal. LI, ex eadem versione): Quid gloriaris, qui potens misericordia Dei tota die? Insidias cogitavit lingua tua, quasi novacula acuta faciens dolum. Dilexisti malum magis quam bonum, mendacium magis quam loqui justitiam. Dilexisti omnia verba ad devorandum, lingua dolosa. Sed Deus destruet te in sempiternum, terrebit te, et evellet te de tabernaculo tuo, et eradicabit te de terra viventium. Et videbunt justi, et timebunt, et super eum ridebunt. Ecce vir, qui non posuit Deum fortitudinem suam, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, confortatus est in insidiis suis. Ego autem sicut oliva vivens in domo Dei, speravi in misericordia Dei in saeculum, et in aeternum. Confitebor tibi in saeculum, quoniam fecisti, et expectabo nomen tuum, quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum. Ista vobis omnia ad interitum, nobis autem ad confortationem, ne pereamus, dicta sunt. Vobis ergo ideo haec scribimus, quia debitores vobis sumus, dicente Domino: Diligite inimicos vestros, benefacite eis qui vos oderunt (Matth. V; Rom. XII). Et alibi Scriptura loquitur, dicens: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congregas (congeres) super caput ejus. His fulti auctoritatibus, bellum quod adversum nos excitatis (S. Leo, ep. 54), adeo feliciter dextera Domini protegente nos, atque pro nobis pugnante, pacifice portare cupimus, ut triumphante Christo omnium verorum fiat una victoria sacerdotum: et coruscante lumine veritatis, solae erroris tenebrae cum suis auctoribus pellantur: quia non est in hominis potestate consilium Dei. Justus est enim Dominus, et omnia judicia ejus justa sunt, atque omnes viae ejus, misericordia et veritas et judicium. In manu Dei potestas terrae, cui execrabilis est omnis iniquitas. In manu Dei potestas hominis, et super faciem scribae imponent honorem suum. Perdidit Deus memoriam superborum et inique agentium, et non dereliquit memoriam humilium et bonorum hominum. Hoc autem pro certo habet omnis, qui recte colit Deum, quia si vita ejus in probatione fuerit, corroborabitur (coronabitur): et si in tribulatione, liberabitur: si vero in correctione fuerit, ad misericordiam perveniet. Tu ergo ne delecteris in perditionibus nostris, quia post tempestatem facit Deus tranquillitatem, et post lacrymationem et fletum, exultationem infundit (Job. III). Benedictus Dominus Deus patrum nostrorum, qui cum iratus fuerit, misericordiam faciet, et in tempore tribulationis peccata dimittit. Magnus est Dominus in aeternum et ipse reget nos in saecula (Ps. XLVII), quoniam regnum ejus permanet in saecula saeculorum. Amen. Data decimo sexto Kalendas februarii, Maxentio et Maximo viris clarissimis consulibus.

DECRETUM MARCELLI PAPAE I, DESUMPTUM EX GRATIANO.

Extra voluntatem propriam retrusi in monasteriis non teneantur.

Illud autem statuendum esse censemus, ut si minori aetate filii monasterio oblati fuerint, vel sacram tonsuram vel velamina susceperint, dignum quidem duximus ut 15 anno a praelatis moniti, verbis inquirantur, utrum in ipso habitu permanere cupiant, aut non. Si vero permanere professi fuerint, ulterius poenitendi locum minime amplecti possunt. Si vero ad saecularem habitum reverti voluerint, redeundi licentia nullo modo denegetur: quia satis inutile est ut coacta servitia Domino praestentur.