Carmen de S. Michaele

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmen de S. Michaele
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 114

Carmen de S. Michaele

Carmen de S. Michaele (Walafridus Strabo), J. P. Migne 114.1129C

Carmen de S. Michaele

114.1129C|
Ad te confugio, Michael, tua numina posco,
Eximium lumen mundi, qui vota precantum
Suscipis, et placido perducis ad astra volatu,
Praesidium coeleste ferens mortalibus aegris.
Principio veniam tribuas peccata remittens
Actibus aut verbis, aut solo noxia sensu;
Mox animum corpusque tuo medicamine cures,
Vulnera restringens penitus variosque dolores
Atque in pace domum foveas, mentemque per aevum
Laetifices, cedant meliori tristia fotu.
Tu generis, tu conjugii fiducia nostri.
. . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . .
Torqueat inde ruens nullus mea pectora casus,
Avertas morbos, proprium aut consume periclum.
Impendens arcere velis, viresque potentum
114.1130C|
Disjicias, rabido qui me livore fatigant.
Non humilis pergam, nec vero inglorius aevum,
Sed liqueat, quantum pro me tua dextera possit,
Quae quondam victumque dedit, famamque togato,
Ipse gubernator rerum, mihi providus adsis,
Impavidumque tegas, fortunatisque fovendum
Consiliis, majore gradu contingat honorum
Illustrem justis operi sensuque beatum.
Efficias ne dura fames, aut turpis egestas
Dedecus immergat; natis quos ipse dedisti
Perpetuum dones cibum, firmamque salutem.
Sim gratus, carusque meo semperque probandus
Martiano, quem tu incolumem summo renitentem
Fastigio, gravidus tutum defende periclis,
Nunc ego nunc tristem cernam relinquere cogar.