Carmina (Columbanus)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmina
Auctor incertus
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Carmina (Columbanus Hibernus), J. P. Migne

LECTORI.

Quae facere meliora nequii, utor pro meis,
Nam dicta vetera invertere impietas mera est.
I AD HUNALDUM EPISTOLA.
(0285A)
Casibus innumeris decurrunt tempora vitae,
Omnia praetereunt: menses volvuntur et anni.
Labitur in senium momentis omnibus aetas:
Ut tibi perpetuam liceat comprehendere vitam.
Molles illecebras vitae nunc sperne caducae.5
Blanda luxuria virtus superatur honesta.
Ardet avaritia, caecaque cupidine pectus.
Nescit habere modum vanis mens dedita curis.
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
Summa quies nil velle supra quam postulat usus.10
(0285B)Hos ego versiculos misi tibi saepe legendos:
Ut mea dicta tuis admittas auribus, oro.
Nec te decipiat vana et peritura voluptas.
Aspice quam brevis est procerum regumque potestas.
Lubrica mortalis cito transit gloria vitae.15
Da veniam dictis: fuimus fortasse loquaces.
Omne quod est nimium, semper vitare memento.
Suscipe, Hunalde libens, et perlege mente serena
Dicta Columbani fida te voce monentis:
Quae licet ornatu careant sermonis honesti,20
Vota tamen mentisque piae testantur amorem.
Vive Deo fidens, Christi praecepta sequendo,
(0285C)Dum modo vita manet, dum tempora certa salutis.
Tempus et hora volat, momentis labitur aetas.
Despice, quae pereunt, fugitivae gaudia vitae.25
Non fragiles secteris opes et inania lucra,
Nec te sollicitet circumflua copia rerum.
Sint tibi divitiae, divinae dogmata legis,
Sanctorumque Patrum casta moderamina vitae,
Omnia quae dociles scripserunt carmine vates.30
Has cape divitias: semper contemne caducas,
In mentemque tibi veniat tremebunda senectus,
Quam gelidae tandem sequitur violentia mortis.
Ultima jam sapiens meditatur tempora vitae.
(0285D)Torpentes senio vires, morbosque frequentes,35
Incertumque diem lethi, certosque dolores.
Multa senem fragilis vexant incommoda carnis.
(0286A)Nam macie turpi tabescunt languida membra.
Tunc genuum junctura riget, venasque per omnes
Illius in toto frigescit corpore sanguis.40
Sic baculo nitens artus sustentat inertes.
Quid tristes memorem gemitus? quid taedia mentis?
Somnus abest oculis: illum sonus excitat omnis.
Quid tunc argenti, fulvi quid proderit auri
Improba congeries multos collecta per annos?45
Munera quid procerum? ditis quid prandia mensae?
Quid meminisse juvat transactae gaudia vitae,
Venerit extremi tandem cum terminus aevi?
Haec dum vita volat, vigili qui mente retractat,
Spernit avaritiam, vanosque refutat honores.50
(0286B)Quid modo terrenis mentes intendere curis
Mortales cupiunt? quid turpia lucra sequuntur?
Semper avarus eget nummo, testante poeta:
Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit.
Indiget inter opes, nec habet quod habere videtur.55
Ille domi solus nummos abscondit in arca,
Divitias cumulans, dum sese nescit amare,
Plus amat haeredem, servat qui cuncta fidelis.
O nimium felix, parcus cui sufficit usus,
Corporis ut curam moderamine temperet aequo!60
Non misera capitur caecaque cupidine rerum,
Nec majora cupit, quam quae natura reposcit.
(0286C)Non lucri cupidus nummis marsupia replet,
Nec molles cumulat tinearum ad pabula vestes.
Pascere non pingui procurat fruge caballos,65
Nec trepido tales volvit sub pectore curas,
Ne subitis pereat collecta pecunia flammis,
Aut fracta nummos rapiat fur improbus arca.
Vivitur argento sine jam, sine vivitur auro.
Nudi nascuntur, nudos quos terra receptat.70
Divitibus nigri reserantur limina Ditis,
Pauperibusque piis coelestia regna patescunt.
Temnere divitias monuit Salvator avaros.
Quisquis amat Christum sequitur vestigia Christi.
(0286D)Nam brevis et fragilis moriturae gloria carnis75
Quidquid habet, rapidi velox fuga temporis aufert.
Pulchre veridici cecinit vox talia vatis,
(0287A)Tempora dinumerans aevi vitaeque caducae,
Omnia tempus agit, cum tempore cuncta trahuntur.
Alternant elementa vices, et tempora mutant:80
Accipiunt augmenta dies, noctesque vicissim.
Tempora sunt florum, retinet sua tempora messis:
Sic iterum spisso vestitur gramine campus.
Tempora gaudendi, sunt tempora certa dolendi.
Tempora sunt vitae, sunt tristia tempora mortis.85
Omnia dat, tollit, minuitque volatile tempus.
Ver, aestas, autumnus, hiems, redit annus in annum.
Omnia cum redeunt, homini sua non redit aetas.
Haec sapiens omni semper reminiscitur hora,
Atque domum luctus epulis praeponit opimis.90
(0287B)Ultimo nunc humili concludam verba precatu!
Sis memor ipse mei, versus cum legeris istos:
Tempora sic habeas optatae longa senectae.
II MONOSTICHA.

Haec praecepta legat devotus, et impleat actu,
Virtutum titulis vitam qui quaerit honestam,
Vel homines inter cupiat praeclarus haberi,
Vel morum meritis coelestia regna mereri,
Atque Deo Christo socius sine fine videri.5
Impleat ipse Dei, qui vult sua vota venire.
Vive Deo fidens, Christi praecepta secutus.
Sint tibi divitiae, divinae dogmata legis.
Divitias Domini faciet benedictio claras.
(0287C)Corporis exsuperat vires prudentia mentis.10
Omnibus est mundi melior sapientia gazis.
Semper amanda quidem est rerum doctrina bonarum.
Optimus est animus Christi vestitus amore.
Daemonas adversus magna est oratio virtus.
Ut moneas charum noli desistere amicum.15
Morbi causa mali nimia est quaecunque voluptas.
Tu dare ne claudas palmas, et prendere pandas.
Semper in ore tuo resonent bona verba salutis.
Ne, rogo, vindictam tua mens meditetur amaram.
Sint tibi pacifici magna dulcedine mores.20
Ne tua poeniteat, caveas, victoria temet.
Fer patris imperium, dum verbis exit in iras.
Quisque dies vitae est velut ultimus ecce putandus.
(0287D)Quod dare non possis noli promittere verbis.
Qui prodesse potest, non est fugiendus amicus.25
Octenas studeas vitiorum vincere turmas.
(0288A)Te ferat ad coelum quadriga repleta salutis.
Lingua suos habeat frenos in corde ligatos.
Vir bonus esse nequit, nisi qui fiet omnibus aequus.
Qui scelera abscondit, veniam non forte meretur.30
Qui bona desuescit, mox hic consuescit iniqua.
Non tu, quaeso, jocis laedas nec carmine quemquam.
Saepius auditu instrueris quam voce fruaris.
Sit servus mentis venter; sit serva libido.
Non perdit pietas quidquid largire videtur.35
Non opibus bona fama datur, sed moribus almis.
Fac ne te merito verbis irrideat alter.
Pro misero miserans lacrymas effunde sodali.
Eripe, si valeas, non suggere tela furenti.
Saepe nocet puero miseratio blanda magistri.40
Ignotum noto nunquam praeponas amico.
(0288B)Omnia quae dicunt homines, tu credere noli.
Non sibi quis vivat, Christo sed vivat ubique.
Non tua, sed Christi quaeras, qui diligis illum.
Non te, non mundum, Christum sed dilige solum.45
Cum sapiente loquens perpaucis utere verbis.
Nil oculi prosunt, quibus est mens caeca videndi.
Divitis opprobrium gemitus est pauperis ingens.
Plurima discenti semper sapientia crescit.
Judicium restat cunctis certissime factis.50
Adveniet Judex cunctis qui justa rependat.
Inclyta perpetuam praestat patientia vitam.
Te feritate magis faciet moderatio clarum.
Egregios faciet mentis constantia mores.
Consilio facias, rogo, sit tibi quidquid agendum.55
Omnis quippe aetas aliquo sub fasce laborat.
(0288C)Vera quidem veterum juvenis paradigmata rere.
Felix qui causam loquitur prudentis in aurem.
Tantum verba valent quantum mens sentiat illa.
Omnibus est locuples qui rebus abundat honestis.60
Non erit antiquo novus anteferendus amicus.
Difficile invenies verum fortassis amicum.
Moribus egregiis facias tibi nomen honestum.
Nemo quidem plures habuit quam perdit amicos.
Cui prodest, socio qui non prodesse probatur?65
Sola fides fidei dono ditabitur almo.
Levis non animam torquentis cura fatiget.
Res severa quidem semper declarat honeste.
Quid pejus, quam se ut jungat habitator iniquus?
Actibus, aut verbis noli tu assuescere pravis.70
Est non esse quidem satius quam vivere prave.
(0288D)Mens bona thesauros praecellit munere cunctos.
Vitam quippe tuam tota virtute tuere.
Omnia pro vita sunt amittenda tuenda.
(0289A)Praemeditata quidem levius sufferre valebunt.75
Quae subito adveniunt, multo graviora videntur.
Gaudia sunt populi rector pius atque benignus.
Mors aliena monet propriae nos mortis ubique.
Felix alterius cujus documenta flagella.
Praemia non capiet, ingrato qui bona praestat.80
Sit tibi charus homo, ut frater; Deus ut pater almus.
Omnis paulatim letho nos applicat hora.
Ante diem mortis nullus laudabilis exstat.
Quaelibet ex fructu proprio cognoscitur arbor.
Doctor erit magnus factis qui quod docet implet.85
Quod tibi vis fieri, hoc alii praestare memento.
Pauperibus justis coelestis gloria restat.
Quod tibi non optes, alii ne feceris ulli.
(0289B)Aequum pondus habe, teneas et statera justum.
Non tibi sit modius duplex, nec statera dupla.90
Corripe prudentem: reddetur gratia verbis.
Si tu recta facis, ne cures verba malorum.
Utile consilium dominus ne despice servi.
Inter convivas fac sis sermone modestus.
Cum quid peccaris, castiga te ipse subinde.95
Vulnera dum sanas, dolor est medicina doloris.
Divitias Domini faciet benedictio claras.
Aeternam tribuit felix clementia vitam.
Utere quaesitis opibus, fuge nomen avari.
Disce, sed a doctis; indoctos ipse doceto.100
Contra verbosos noli contendere verbis.
Sermo datur multis, animi sapientia paucis.
Non laeta extollant animum, non tristia frangant.
(0289C)Proximus esto bonis, si non potes optimus esse.
Quanto major eris, tanto tu cautior esto.105
Cumque alium censes, propriam prior inspice vitam.
Plus tua, quam alterius damnabis crimina judex.
Sis bonus atque bonis; laesus nec laede nocentem.
Qui prodesse potest, non est fugiendus amicus.
Cum fueris felix, quae sunt adversa caveto.110
Quae culpare soles, haec tu ne feceris ipse.
Vita aliena tuae tibi sit cathegita vitae.
Ira odium generat, concordia nutrit amorem.
Sit sale jam sophiae sermo tibi conditus omnis.
Magna quidem virtus nostrae est moderatio linguae.115
Crede Deo, et proprios tunc tu tibi dirige gressus.
Lux, timor est Domini, cordis: hunc dilige semper.
(0289D)In Domino sperans nullus confunditur unquam.
Vir prudens animo est melior quam fortis in armis.
Corporis excellit vires sapientia mentis.120
Divitias animo injustas attendere noli.
(0290A)Verbum dulce quidem tibi multiplicabit amicos.
Converti ad Dominum ne tardes tramite recto.
Doctrinis etiam variis non flexilis esto.
Te via nam Domini teneat firmissima semper.125
Justitiae et pacis placeant tibi verba loquendo.
Pax, precor, alma tuo placeat tibi semper in ore.
Semper in ore tuo resonent pia verba salutis.
Rex sapiens populum melius defendit ab hoste.
Insipiens rector populum disperserit omnem.130
Gloria magna quidem regi est sapientia justa.
Injuriasque tuas in fratrem ulciscere noli.
Semper avarus amat mendacia, furta, rapinas.
Sufficiat rerum dederat tibi quod Deus ipse.
Quid terrenus homo, pulvis et terra superbit?135
Principium sceleris proh dira superbia constat.
(0290B)Sit tibi cura tuae, tota virtute, salutis.
Una dies, quales fuerint, ostendit amicos.
Peccasti solus, ignoscere tu tibi noli.
Quod tacitum cupias, tacito committe sodali.140
Invidiam nimio cultu vitare memento.
Invidiae maculat famam mala pestis honestam.
Nil sine consilio facias, sic facta probantur.
Qui Domino credit, servat mandata salutis.
Semper enim sapiens metuit sibi judicis iram.145
Instanter facias, sors quae tibi tradat agenda.
Cum homine injusto nolito manere frequenter.
Nec redit unda fluens, nostrum nec tempus in annis.
Omnia finis edax devastat gaudia mundi.
Qui pius et clemens, Dominus miserebitur illi.150
(0290C)Infer nullatenus benefactis mente querelas.
Improperes nunquam, dederis munuscula si qua.
Omnis pertractet primum mens verba loquelae.
Corporis auxilium medico permitte fideli.
Dum poteris, benefac caro tu semper amico.155
Sic novus atque novum vinum veterascat amicus.
Rebus in adversis nunquam dimittis amicum.
Semper amicus amat, duratque fidelis amicus.
Alma dies noctem sequitur; sic dona labores.
Tempora dum variant, animus sit semper honestus.160
Consilio mentis quodque imminet ante videto.
Dum tibi vita viget, lacrymis mala crimina purges.
Noli iterare scelus, lacrymis dum diluis illud.
Luxuriis animo noli servire malignis.
(0290D)Qui modica spernit, minuit majora per horas.165
Tollitur ex numero sanctorum perfidus omnis.
Oderit insipiens sapientis verba magistri.
Excitat in risus fratres verbosus amaros.
Nil illo pejus, sceleri qui gaudet iniquo.
(0291A)Cui secreta quidem credas cautissime cerne.170
Corripe peccantem; noli et dimittere amicum.
Corripere est melius notum quam perdere amicum.
Qui fratri ignoscit, ignoscit Christus et illi.
Observat sapiens sibi tempus in ore loquendi.
Insipiens loquitur spretum sine tempore verbum.175
Multiloquax animam meritis denudat honestis.
Gloria quippe Deum Dominumque est magna timere.
Radix est sophiae Dominum de mente timere.
Aurum flamma probat; homines tentatio justos.
Sperate in Domino, et veniet miseratio vobis.180
Dilige, qui cupias coeli bona gaudia, Christum.
Felices faciet natos benedictio patris.
Pauperis et miseri mentem ne afflixeris unquam.
(0291B)Diligit Sophia se semper Christus amantem.
Ne citus in lingua fueris, nec segnis in actu.185
Non erit innocuus falsus per famina testis.
Divitias addit Domini benedictio plures.
Jam magnum reddas modico tu munus amico.
Semper amicus amat: amor est pretiosior auro.
Dives erit, dure semper qui operatur in agro.190
Otia qui sequitur, veniet huic semper egestas.
Omnibus est opibus melior vir mente fidelis.
Exsuperat numerus justorum regna potentum.
Ecce timens Dominum vivet felicibus annis.
Exspectat laetus coelestia gaudia justus.195
Impius horrendas spectat pro crimine poenas.
Corruit in praeceps, populus rectore nefando.
Praeparat aeternam mitis clementia vitam.
(0291C)Qui bona sectatur, prima bene surgit in hora.
Multorum profert sapientis lingua salutem.200
Hostibus in bello dominatur dextera fortis.
Serviet et segnis duro sub fasce laborum.
Lingua placata sibi multos acquirit amicos.
Pone tuis verbis vectes serasque loquelis.
Qui praecepta Dei metuit, in pace moratur.205
Nam bona perpetuam tribuet doctrina salutem.
Diligit hic natum virga qui corrigit illum.
III AD FEDOLIUM EPISTOLA.

Accipe, quaeso,
Nunc bipedali
Condita versu
Carminulorum,
(0291D)Munera parva:5
Tuque frequenter
Mutua nobis
Obsequiorum
Debita redde.
Nam velut aestu10
Flantibus Austris
Arida gaudent
(0291C)Imbribus arva;
Sic tua nostras
Missa frequenter15
Laetificabit
(0291D)Pagina mentes.
Non ego posco
Nunc periturae
Munera gazae;20
Non, quod avarus
Semper agendo
Congregat, aurum
Quod sapientum
(0292A)Lumina caecat,25
Et velut ignis
Flamma perurit
Improba corda.
Saepe nefanda
Crimina multis30
Suggerit auri
Dira cupido;
E quibus ista
Nunc tibi pauca,
Tempore prisco35
Gesta retexam.
Exstitit ingens
Causa malorum
Aurea pellis.
(0292B)Corruit auri40
Munere parvo
Coena dearum,
Ac tribus illis
Maxima lis est
Orta deabus.45
Hinc populavit.
Trojugenarum
Ditia regna
Dorica pubes.
Juraque legum50
Fasque fidesque
Rumpitur auro.
Impia quippe
Pygmalionis
(0292C)Regis ob aurum55
Gesta leguntur.
Sic Polydorum
Hospes avarus
Incitus auro
Fraude necavit.60
Femina saepe
Perdit ob aurum
Casta pudorem.
Non Jovis auri
Fluxit in imbre;65
Sed quod adulter
Obtulit aurum,
Aureus ille
Fingitur imber.
(0292D)Amphiaraum70
Prodidit auro
Perfida conjunx.
Hectoris heros
Vendidit auro
Corpus Achilles.75
Et reserari
Munere certo
(0292A)Nigra feruntur
Limina Ditis.
Nunc ego possem80
Plura referre,
Ni brevitatis
Causa vetaret.
Haec tibi, frater
Inclyte, parva85
Litterularum
Munera mittens,
Suggero vanas
Linquere curas.
Desine, quaeso,90
Nunc animosos
Pascere pingui
(0292B)Farre caballos,
Lucraque lucris
Accumulando,95
Desine nummis
Addere nummos.
Ut quid iniquis
Consociaris,
Munera quorum100
Crebra receptas?
Odit iniqui
Munera Christus.
Haec sapienti
Despicienda,105
Qui fugitivae
Atque caducae
(0292C)Cernere debet
Tempora vitae.
Sufficit autem110
Ista loquaci
Nunc cecinisse
Carmina versu.
Nam nova forsan
Esse videtur115
Ista legenti
Formula versuo.
Sed tamen illa
Trojugenarum
Inclyta vates120
Nomine Sappho
Versibus istis
(0292D)Dulce solebat
Edere carmen.
Si tibi cura125
Forte volenti
Carmina tali
Condere versu,
Semper ut unus
Ordine certo130
(0293)Dactylus istic
Incipiat pes.
Inde sequenti
Parte trochaeus
Proximus illi135
Rite locetur.
Saepe duabus
Claudere longis
Ultima versus
Jure licebit.140
Tu modo, frater
Alme Fedoli,
Nectare nobis
Dulcior omni,
Floridiora145
(0293)Doctiloquorum
Carmina linquens
Frivola nostra
Suscipe laetus.
Sic tibi Christus150
Arbiter orbis,
Omnipotentis
Unica proles,
Dulcia vitae
Gaudia reddat:155
Qui sine fine
Nomine Patris
Cuncta gubernans
Regnat in aevum.
(0294)Haec tibi dictatam morbis oppressus acerbis,160
Corpore quos fragili patior, tristique senecta
Nam dum praecipiti labuntur tempora cursu,
Nunc ad Olympiadis ter senos venimus annos.
Omnia praetereunt, fugit irreparabile tempus.
Vive, vale laetus, tristisque memento senectae.165
IV IN MULIERES.

Omnis mente pius fugiat mortale venenum,
Quod mulieris habet lingua superba male.
Collatum vitae destruxit femina culmen:
Femina sed vitae gaudia longa dedit.
V DE VANITATE ET MISERIA VITAE MORTALIS.(Biblioth. Patr. Lugd. t. XII)
(0293)

Mundus iste transit, et1
Quotidie decrescit,
Nemo vivens manebit,
Nullus vivus remansit,


Totum humanum genus5
Ortu unitur pari,
Et de simili vita
Fine cadit aequali.


Deferentibus vitam
Mors incerta surripit:10
Omnes superbos, vagos,
Moeror mortis corripit.


Quod pro Christo largiri
Nolunt omnes avari
Importune amittunt:15
Post se colligunt ali.


Parvum ipsi viventes
Deo dare vix audent:
Morti cuncta relinquunt;
Nihil de ipsis habent.20


Quotidie decrescit
Vita praesens, quam amant;
Indeficiens manebit
Sibi poena, quam parant,


Lubricum quod labitur25
Conantes colligere,
Et hoc, quod se seducit,
Minus timent credere.


Dilexerunt tenebras
Tetras magis quam lucem:30
Imitari contemnunt
Vitae Dominum ducem.


Velut in sommis, regnent,
Una hora laetantur;
Sed aeterna tormenta35
(0293)Adhuc illis parantur.


Caeci nequaquam vident
Quid post obitum restat
Peccatoribus impiis,
Quod impietas praestat.40


Cogitare convenit
Te haec cuncta, amice,
Absit tibi amare
Hujus formulam vitae.


Omnis caro ut fenum45
Flagrans, licet florida,
Sicque h quasi flos feni,
Omnis ejus gloria.


Orto sole arescit
Fenum, et flos deperit;50
Sic est omnis juventus,
Virtus cum defecerit.
Pulchritudo hominum
Senescens delabitur.


Vultus Christi radius,
Prae cunctis amabilis,
Magis est diligendus,
Quem flos carnis fragilis.60


Caveto, filiole,
Seminare species,
Quas mors ingredietur
Non parva pernicies.


Plerique perpessi sunt65
Poenarum incendia,
Voluntatis lubricae
Nolentes dispendia.


Poculum impîssimae
Noli unquam bibere,70
(0294)Unde multos plerumque
Vides laetos ridere.


Nam quoscunque videris
Ridere inaniter,
Scito in novissimis,75
Quod flebunt amariter.


Conspice charissime,
Sic esse libidinem,
Ut morbum mortiferum
Qui vincit dulcedinem80


Noli pronus pergere
Per vias mortalium:
Quam multis evenisse
Conspicis naufragium?


Perge inter laqueos85
Cum suspensis pedibus
Per quos captos caeteros
Incautos comperimus.


De terrenis eleva
Tui cordis oculos;90
Ama amantissimos
Angelorum populos.


Beata familia
Quae in altis habitat,
Ubi senex non gemat,95
Neque infans vigilat;


Ubi laudes Domini
Nulla vox retinet:
Ubi nunquam esuritur,
Ubi nunquam sititur;100


Ubi cibo superno
Plebs coelestis pascitur;
Ubi nemo moritur,
Quia nemo nascitur;


Ubi aula regia105
(0295)q Forte coelestis pascitur,
In qua male resonans
Nulla vox audita est;


Ubi vita viridis
Veraque futura est110
(0295)Quam nec, mortis, nec moeroris
Metus consumptus est.


Laeti letho transacto
Laetum regem videbunt,
Cum regnante regnabunt,115
(0296)Cum gaudente gaudebunt;


Tunc dolor, tunc taedium
Tunc labor delebitur,
Tunc Rex regum, Rex mundus
A mundis videbitur.