Carmina (Horatius)/Liber III/Carmen V

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Liber III
Carmen V
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png III, IV III, VI Fairytale right blue.png


Caelo tonantem credidimus Iovem
regnare; praesens divus habebitur
Augustus adiectis Britannis
imperio gravibusque Persis.

milesne Crassi coniuge barbara
turpis maritus vixit et hostium,
pro curia inversique mores!
consenuit socerorum in armis

sub rege Medo Marsus et Apulus,
anciliorum et nominis et togae
oblitus aeternaeque Vestae,
incolumi Iove et urbe Roma?

hoc caverat mens provida Reguli
dissentientis condicionibus
foedis et exemplo trahentis
perniciem veniens in aevum,

si non periret inmiserabilis
captiva pubes. ‘signa ego Punicis
adfixa delubris et arma
militibus sine caede’ dixit

‘derepta vidi, vidi ego civium
retorta tergo bracchia libero
portasque non clausas et arva
Marte coli populata nostro.

auro repensus scilicet acrior
miles redibit: flagitio additis
damnum; neque amissos colores
lana refert medicata fuco

nec vera virtus, cum semel excidit,
curat reponi deterioribus.
si pugnat extricata densis
cerva plagis, erit ille fortis

qui perfidis se credidit hostibus
et Marte Poenos proteret altero;
qui lora restrictis lacertis
sensit iners timuitque mortem,

hic, unde vitam sumeret inscius,
pacem duello miscuit. o pudor!
o magna Carthago, probrosis
altior Italiae ruinis!’

fertur pudicae coniugis osculum
parvosque natos ut capitis minor
ab se removisse et virilem
torvus humi posuisse voltum,

donec labantis consilio patres
firmaret auctor numquam alias dato
interque maerentis amicos
egregius properaret exul.

atqui sciebat, quae sibi barbarus
tortor pararet: non aliter tamen
dimovit obstantis propinquos
et populum reditus morantem

quam si clientum longa negotia
diiudicata lite relinqueret
tendens Venafranos in agros
aut Lacedaemonium Tarentum

Fairytale left blue.png III, IV III, VI Fairytale right blue.png