Categoriae X (Augustinus)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Categoriae X
Migne - Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Auctor incertus

Migne Patrologia Latina Tomus 32


AuInAuH.CatX 32 Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?) Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ADMONITIO DE SEQUENTI OPUSCULO.

Opusculum de decem Categoriis castigavimus denuo ad Mss. septem, e quibus Germanensis pervetustus codex haec in illius fronte praefert: Prologus Alchuini ad Karolum Augustum super Categorias Augustini. Continet iste decem naturae verba libellus; Quae jam verba tenent rerum, ratione stupenda, Omne quod in nostrum poterit decurrere sensum. Qui legat ingenium veterum mirabile laudet; Atque suum studeat tali exercere labore, Exornans titulis vitae data tempora honestis. Hunc Augustino placuit transferre magistro, De veterum gazis Graecorum clave latina. Quem tibi, Rex magnus, sophiae sectator, amator. Munere qui tali gaudes, modo mitto legendum. Categoriae Aristotelis ab Augustino de graeco in latinum mutatae. Eosdem versus exhibent Ms. Michaelinus et Amerbachiana editio, sed superscriptione illa carent, Prologus Alchuini, etc. Istud ipsum, opinamur, opusculum in lib. 1 de Odonis Cluniacensis abbatis vita designatur hisce verbis: Odo his diebus adiit Parisium, ibique Dialecticam S. Augustini Deodato filio suo missam perlegit, et Marcianum in liberalibus artibus frequenter lectitavit: praeceptorem quippe in his omnibus habuit Remigium.

Itaque jam olim istius opusculi auctor credebatur Augustinus, cui alia complura a veteribus falso tributa fuisse nemo nescit. Et certe nusquam ipse meminit se de Categoriis tractasse: neque vero, uti supra observamus, deprehenduntur hic notae eaedem libri de Dialectica in lib. 1 Retract., cap. 6, memorati, quem videlicet dialogi forma scripserat, eoque consilio ut per corporalia ad incorporalia perveniret aut duceret. Vides praeterea quanti facit istius opusculi scriptor Aristotelicas categorias, quas jugi labore, necnon Themistii philosophi magisterio se assecutum fuisse profitetur: cum e contra Augustinus in lib. 5 contra Julianum, cap. 14, illi adversario suo exprobret, quod Aristotelis categorias insipienter sapiat, easque in lib. 4 Confessionum, cap. 16, nullo se negotio, et absque magistri sui subsidio intellexisse testetur. Atque hic Aristoteli Platonem anteferabat, ut videre est in lib. 8 de Civitate Dei, cap. 12; ille haud dubie caeteris Aristotelem, qui ab ipso Philosophus vocitatur per antonomasiam. Illud demum non est praetereundum silentio, Adeodati nomen, quod in editis habetur initio post verba, o fili, non reperiri in Mss. nisi forte a secunda manu in marginali aut interlineari spatio superscriptum.

CATEGORIAE DECEM. CAPUT PRIMUM.-- De oratione: et quam late pateat significatio οὐσίας.

Cum omnis scientia disciplinaque artium diversarum non nisi oratione tractetur, nullus tamen, o fili, in quovis genere pollens inventus est, qui de ipsius orationis vellet origine principiove tractare. Idcirco miranda est Aristotelis philosophi diligentia, qui disserendi de omnibus cupidus, ab ipsius coepit examine, quam sciret et praetermissam a cunctis, et omnibus necessariam. Is igitur nos docuit ex octo his, quas grammatici partes orationis vocant, eam solam recte appellari orationis partem, quae indicaret aliquid, vocabuloque signaret. Itaque solas orationis partes, auctore Aristotele, nomen et verbum debemus accipere: caeteras vero ex his fieri, et compagines orationis potius, quam partes ejus debere nominari. Nomen namque personam demonstrat, verbum quid quisque faciat patiaturve. Dehinc quoque hoc docente debemus advertere, quo compendio paulatim oratio coarctata per gradus cuncta quae sunt uno vocabulo capta concluserit. Nam cum sit diversa innumerabilisque mortalium nuncupatio, nec comprehendi possit nominum tam lata diversitas, uno tamen vocabulo cum hominem dixeris, noscis omnes. Similiter et caetera, ut equus ille ξανθὸς vel αἴθριος vel δῖος, vel ille atque ille. Et quanquam sit horum nominum quoque infinita comprehensio, equum tamen cum quis dixerit, monstrabit omnes. Et si quis leonibus, quod fieri solet, vel bobus imponat nomina, in immensum tenditur uniuscujusque cognitio, et acies mentis obtunditur: sed cum leonem, vel taurum dixeris, omnes qui ubique sunt, sub uno nomine naturae succidunt. Verum orationis vis, quae infinita genera procreandi varietate singulis vocabulis colligaverat, parum fecisse visa est, nisi eadem coarctata in unum singulari nuncupatione concluderet. Ideoque et hominem et feram et equum dixit animal, dans cunctis nomen quod omnia possideret. Nec minus ea quae sine anima sunt, brevi ex immensa demonstratione signavit: nam cum sit arbor et nucis et castaneae et glandis et mali, caeteraque inexplicabilia genera virgultorum; surculum vocans, singulari omnia et communi vocabulo astrinxit. Similiter ornamentorum diversos lapides compendiose vocavit gemmas. Postremo licet abunde prospexerat dispersa passim genera speciali nota concilians, tamen ingenti quodam et capaci ad infinitum nomine omne quidquid est comprehendens dixit οὐσίαν, extra quam nec inveniri aliquid, nec cogitari potest. Haec est una de categoriis decem. Appellatas vero categorias constat, propterea quod non possint nisi ex subjectis agnosci, ὡς κατὰ τινῶν λεχθεῖσαι. Quis enim quid sit homo possit agnoscere, nisi aliquem sibi hominem ponat ante oculos, quasi subjectum homini? Ne autem progrediente tractatu, in quo plurimis exemplis opus est, eadem ad docendum nomina repetantur, ac saepe accidat ut vel Hortensii vel altius hominis, vel superius animalis, vel excelsius usiae frequentata exempla in fastidium reciderent; alia his vocabula, quibus ad disserendum philosophi uterentur, inflexit: itaque Hortensium, et nucis arborem, et equum Xanthum, et his similia, αἰσθητὰ, ἄτομα, ἑνάριθμα, χαθέκαστα vocavit: αἰσθητὰ,, quod tactu sentiantur; ἄτομα, quod dividi et secari nequeant: quis enim credat Hortensium caedi posse per partes? quod si fiat, Hortensius jam non erit: ἑνάριθμα, quod sint numeri unius; χαθέκαστα, quod singularia: neque enim haec in uno quovis geminari possunt. Deinde altiora, id est, hominem, equum, leonem arborem, εἴδεα vel ἲδέας ars dicit, quasi partes generis et rerum formas. Dehinc superiora, id est animalia et virgulta et gemmas et lapides, genera nuncupavit, ex quibus partes vel formae nascuntur. Eadem tamen genera, species vel ideae etiam nominari possunt, quod habent excelsius aliquid, id est usiam, ex qua oriri videntur et nasci. Ipsam vero usiam, supra quam nihil est, genus appellari voluerunt.

CAPUT II.-- De aequivocis et multivocis.

His ita compositis, ea quae mente concepta signari et demonstrari possunt, agressurus Aristoteles, omisit illa interim quae de verborum ratione tractantur, cum in linguae usu provenerit, ut uno nomine res multae, et multis nominibus res una nuncupetur. His rebus quas unum nomen complectitur, duo vocabula ars dedit, ut ex his alia homonyma, alia synonyma vocaret. Homonyma sunt, cum res quidem plures commune nomen accipiunt, interpretatione vero ejusdem rei separantur, ut homo pictus et verus. In hoc namque idem nomen est: verum si ad definitionem vel ad interpretationem hominis redeas, inveniuntur ista disparia. Cum enim dixeris, verum hominem animal esse quod risum capiat et vim rationis admittat; cum de picto idem non possis dicere, necessario inveniuntur esse disparia. Regulariter autem accipere debemus, omne nomen licet proprium, quod possit esse commune cum caeteris, homonymon vocari; ut Cicero, non unus, sed plures. Sed si omisso nomine signis potius demonstrare velis quis sit ille Cicero, quis alius, quis tertius; alia de alio signa narranda sunt, ut alium crassum dicas, alium tenuem; vel longus dicatur alius, alter brevis; candido colore quis, alter nigro. Haec igitur quoniam inter se discrepant, solo sociata nomine, homonyma dicta sunt, vocabulo juncta, rei interpretatione discreta. Synonyma vero sunt, res quae et nomine et sui interpretatione junguntur, ut est animal: id enim de homine, et equo, et de fera, et de avibus dici potest. Animal est quod cibum capiat, quod mortale sit, quod sensu moveatur. Nunc ad eas res, quae singulae multis nominibus signari solent, veniamus. Quanquam hanc partem Aristoteles, ut superius dictum est, praetermiserit, idcirco quod de his quae significantur, non de his quae significant, disserendum putavit. In his autem non rerum, sed nominum vertitur quaestio. Haec divisa sunt similiter in partes duas, et alia πολυώνυμα, alia ἑτερώνυμα sunt. Polyonyma sunt, cum multa nomina unam rem significant, neque ulla de differentia nominum redditur ratio; ut ensis, mucro, gladius: haec enim cur unam rem tot significent, nec discerni, nec definiri potest. Dehinc heteronyma a multis aeque nominibus res singulas tenent. Verum in his habet rationem diversitas nominum, velut est homo terrenus mortalis: homo ab humanitate, terrenus a terra, in qua cuncta gignuntur, mortalis a necessitate mortis. Claret igitur in his nominum originem quaeri, in superioribus rerum, quamobrem his omissis, Aristoteles superiorum maluit movere tractatum. Ergo ad homonyma redeamus, quae dividuntur in duas partes: aut enim fortuitu fiunt aut hominum voluntate nascuntur. Fortuitu fiunt enim, cum quodam casu simile quis alteri nomen accipit; voluntate, cum similitudo nominis ex industria imponentis affigitur. Horum autem quae industria vel voluntate nascuntur, quatuor sunt genera, εἰκὼν, κατ' ἀναλογίαν, ἀφ' ἑνὸς, πρὸς ἓν: ut eadem latinus quoque sermo declaret, similitudo, proportio, ab uno, ad unum. Similitudo est, ut homo pictus et verus in sola similitudine copulantur. Proportio est quod κατ' ἀναλογίαν Graeci vocant, ut quo pacto principium animalis cor dicimus, ita principium aquae fontem dicamus: proportio enim sui similitudo nominis videtur adjuncta. Ab uno est, cum dicimus a medicina medicinale ferramentum, medicinalis scientia, medicinalis usus, medicinale praeceptum: ab uno in cuncta descendunt. Ad unum est, ut illa potio salubris est, ille medicus salubris est, ferramentum illud salubre. Haec enim cuncta unum, id est salutem, videntur attingere.

CAPUT III.-- Quid Aristoteles agat in categoriis.

Sed plerique movere assolent quaestionem, de quibus magis Aristoteles voluit inchoare tractatum. Primo de iis quae sunt, secundo de iis quae percipiuntur, tertio de iis quae dicuntur. Primo sunt res omnes, quas natura peperit: secundo percipiuntur ea, quorum imagines animo videndo formamus et recondimus: tertio dicuntur illa, quibus ea, quae sunt impressa animo, efferuntur. Id namque quod quis concipit animo, lingua prosequente declarat. Sed ut Themistio nostrae aetatis erudito philosopho placet, de his Aristoteles tractare incipit, quae percipiuntur, quaeque ipse vocat graeco nomine σημαινόμενα sive φαντασίας, id est, imagines rerum insidentes animo: verum cum de perceptis proposuerit disputare; et de iis quae sunt, et de iis quae dicuntur, necessario locuturus est. Percepta enim ex his oriuntur quae sunt, quae videndo percipimus: perceptorum autem deerit demonstratio, nisi eorum, quae dicuntur, auxilio fuerint demonstrata. Ergo quanquam separatim postea ea quae sunt, definiturus sit; mixtam tamen de tribus disputationem debemus accipere. Nam de perceptis qui loquitur, et originem rerum trahit, et praesidia orationis implorat. Superfluam igitur quaestionem movet, qui dicit scrutari oportere cur Aristoteles in principio suo homonyma lege vel dixerit, vel detexerit, si de his quae percipiuntur fuerat tractaturus, cum liqueat non posse dici aliquid, nisi quod perceptum fuerit, nec percipi aliquid posse, nisi res fuerit de qua imago intuendo capiatur.

CAPUT IV.-- De denominativis. Differunt paronyma ab homonymis.

His ergo cognitis, paronyma videamus, quae sunt in homonymorum et synonymorum medio constituta, et quae nec paronyma dici possunt, nisi in se habuerint utrorumque contractum, id est nisi et nomen homonymorum et negotium synonymorum videantur habere commune; ut a sapientia sapientem, vel medicum a medicina dicamus, eadem in medico quae in medicina et actus similitudo videtur et nominis. Propterea recte paronymum dictum est, quod aliunde nomen acceperit. Verum ne eadem videantur paronyma et homonyma, quae ab uno dicuntur, id est ὁμοῦ, hanc differentiam debemus agnoscere, quod ipsa paronyma inter se quidem propter similitudinem nominis homonyma sunt, illius tamen nominis paronyma dicuntur, unde nomen acceperunt, ut puta a sapientia dicamus hominem sapientem, sapiens consilium: inter se haec homonyma sunt, ipsius vero sapientiae paronyma. Observari tamen oportet, ut commutationem ultimae syllabae habeant: neque ita finiantur paronyma quemadmodum desinunt ea de quibus originem ducunt; ut medicina et medicus, medicina aliis litteris clauditur, aliis medicus. Hanc igitur differentiam nisi paronyma habuerint, et nisi cum synonymis negotio, cum homonymis nomine fuerint copulata, homonyma potius quam paronyma nominantur. Ut si a malitia vitiosum dicamus, negotio quidem cum synonymis convenit, sed ab homonymis discrepat nomine. Neque enim vitiosus et malitia similia sunt, quanquam eodem intellectu sentiantur. Quod si a malitia dicatur malus, recte utrumque convenit. In ultima vero syllaba non mutantur hoc modo, ut si dicamus a sapientia verba sapientia. Hic cum nulla commutata est syllaba, paronymi exclusa est nuncupatio. Unde constat haec et his similia homonymis potius debere conjungi. Scire etiam debemus, verba aut simplicia esse, aut certe conjuncta. Conjuncta sunt, equus currit: simplicia, cum haec separantur et dicuntur singula, ut equus, currit. Sed jam satis de his quae significantur, dictum puto.

CAPUT V.-- Substantia et accidens.

Restat ut eorum quae sunt, quo pacto Aristoteles tractaverit, enarremus. Sunt igitur illa quae aut percipimus sensibus, aut mente et cogitatione colligimus. Sensibus tenemus quae aut videndo, aut contrectando, aut audiendo, aut gustando, aut odorando cognoscimus. Mente, ut cum quis equum, aut hominem, aut quodlibet animal viderit, quanquam unum corpus esse respondeat, intelligit tamen multis partibus esse concretum. Siquidem alia pars sit capitis, alia pedum, caeterorumque membrorum, in ipso capite partes suas aures habeant, habeat propriam lingua. Ipsae quoque partes singulae multa in se habeant, quae dividi et separari possint: ut caro sit aliud, aliud corium, aliud venae, aliud nervi, aliud capilli. Ergo haec mente vel intellectu colligimus, ad quae nostri sensus penetrare non possunt. Consideramus etiam illa, et animi intentione cognoscimus vel hominem, vel aliud animal, crescere, senescere, nunc stare, nunc movere gressus; modo angi curis, modo secura mente conquiescere; sanitate alias frui, alias dolorem perpeti; ex nigro album, nigrum ex albo colore mutari; peritum ex imperito, doctum ex indocto; ex mansueto ferum, ex feroci mansuetum. Cum igitur in iis quae sunt, alia sensibus, alia mentibus colligantur, separare haec propriis nominibus homines eruditi maluerunt; et id quod dignoscitur sensibus, jam dici οὐσίαν, illud autem quod animi tractatu colligitur, ac saepe mutatur, συμβεβηκὸς, id est accidens, nominare voluerunt. Et quoniam in permanente usia ea quae accidunt, inesse noscuntur, ipsam usiam ὑποκείμενον, id est, subjacens, et non in subjecto appellari voluerunt, illa vero quae accidunt, ἐν ὑποκειμένῳ, id est in subjacenti, dixerunt. Sine dubio tamen illud oportet a nobis agnosci, ut potiorem usian accidentibus dicimus, sic potius ἄτομον, vel καθέκαστον, id est hunc hominem vel hunc leonem, iis quae fuerint communia, vel communi vocata animalium nomine, judicare.

CAPUT VI.-- Quae dicuntur de subjecto, quae sunt in subjecto.

Rursus ad ea quae significantur, Aristoteles regressus est, quot modis ea quae sunt significari assolent, monstraturus. Ex his igitur quae sunt, alia de subjecto significantur, et in subjecto non sunt, ut homo. De subjecto quidem significatur, aliquo homine: neque enim homo dici posset, nisi esset aliquis de quo diceretur. In subjecto autem nullo est, cum ipse sit usia, quam superius diximus in nullo unquam subjacenti esse; quippe cum sit caeteris ipsa subjecta. Alia vero nec in subjecto sunt, nec de subjecto significantur, ut est Cicero; nec in subjecto est, quia usia est; nec de subjecto aliquo significatur, siquidem cum a se ortum vocabulum teneat, neque intelligi possit aliunde. Dicta sunt duo quae ad usian pertinent, quo pacto significentur, quorum superius κοινὸν, id est commune; inferius, καθέκαστον, id est singulare dicitur. Nunc ea quae sunt ex accidentibus, quonam modo significentur dicendum est. Sunt igitur ex iis alia quae et in subjecto sunt, et significantur de subjecto, ut est scientia vel color. Sunt enim in subjecto aliquo, id est in animo vel corpore: neque enim scientia potest esse, nisi sit anima subjecta qua contineatur; nec significari scientia posset, nisi de subjecta grammatica: vel color quisquam posset esse, nisi in subjecto corpore; nec significari posset, nisi de subjecto aliquo colore: ita fit ut et in subjecto sint, et de subjecto significentur. Alia vero sunt ex iisdem συμβεβηκόσι, id est accidentibus, quae in subjecto quidem sunt, sed de subjecto minime significantur, ut est, haec grammatica, vel hic albus color. In subjecto quidem sunt, animo vel corpore, de subjecto autem non significantur. Neque enim his aliunde vocabulum pendet, sed suo et speciali nomine designantur. In iis quoque accidens superius, commune nominamus, inferius ubi jam certa res est pro parte, hoc est καθέκαστον dicitur. Verum ne aliquid non apertum praeterire Aristoteles existimaretur, et oriundis quaestionibus occasionem daret, de eo quod in subjecto est, voluit tractare diligentius, ac definire quid esset, ut calumniantibus aditus clauderetur. Definit ergo in subjecto esse quod in altero est aliquo, non ut pars sit quaedam, neque sine eo in quo est potest unquam esse. Haec definitio addita propterea est, quia dici posset digitum vel pedem in subjecto esse, id est in corpore: hoc igitur exclusit cauta definitione, dicendo id esse in subjecto, quod ejus pars non sit in quo est: digitum autem vel pedem partem esse corporis constat. Dehinc a calumniantibus dici posset, aquam vel vinum in quodam cado quasi in subjecto esse: sed id oriri docta definitione non sinit, addens id esse in subjecto, quod sine subjecto esse non possit: vinum autem, vel aquam, sine cado in quo fuerit posse alibi esse, non potest dubitari. Interea hoc loco debemus advertere qua arte definitio disponatur. Primum enim hanc per immensum tendi oportet, incipientem a genere; dehinc paulatim per partes currendo pervenire debet ad id in quo solum est id quod definitur. Ut ii qui signa formant, primum immensum subdeligunt lapidem, dehinc paulatim minuendo et abscindendo superflua, ad formandos vultus et membra perveniunt. Sic definitio a genere incipiens depulsa paulatim generalitate verborum, ad proprium demonstrandae rei cubile tendit accedere. Sed ad propositum revertamur: tractatus enim erat de iis quae sunt quemadmodum significentur, de quibus quoniam jam multa dicta sunt, illud regulariter nobis tenendum est, omnia καθέκαστα, vel ἑνάριθμα, vel ἄτομα, vel αἰσθητὰ, id est hunc hominem, vel hunc equum, vel hanc arborem de subjecto significari non posse. Sin vero haec eadem de accidentibus fuerint, id est hic color, haec disciplina, in subjecto esse posse: quemadmodum enim superius demonstratum est, omne accidens sine subjecto esse non potest. Docti igitur sumus quo pacto, vel subjectum, vel in subjecto possimus agnoscere.

CAPUT VII.-- Quid genus, quid species.

Dehinc nos Aristoteles docet, et illa quae de subjecto significantur, qua ratione noscamus. In his autem speciale illud est, quod eadem in ipso subjecto inveniuntur, quae sunt in eo quod de subjecto significatur: ut enim animal de subjecto significatur, homine vel equo, sic et homo de subjecto aliquo homine significetur necesse est: Cicero autem et homo est et animal. Quaecumque igitur praedicari de animali possunt, eadem et de homine et Cicerone praedicantur. Quapropter ea quae in eo, quod de subjecto significatur, inveniuntur, et in eo quod subjectum est, necesse est inveniri: ut si dicas, animal est quod cibum capiat, quod mortale sit, quod sensu moveatur; animal autem de subjecto significatur homine: eadem tamen et de homine dici necesse est, quae de animali dicta sunt. Deinde quae de homine dicta fuerint, eadem et de Socrate. Certum autem est Socratem subjectum esse homini, hominem autem animali. Quidquid igitur in iis, quae de subjecto significantur, dictum fuerit, idem et de iis, quae subjecta dicimus praedicabitur. Regulariter autem illa de subjecto significantur, quae per seipsa cognosci non possunt, ut animal intelligi non potest nisi de subjecto homine, sic homo adverti non potest nisi de subjecto aliquo homine dignoscatur. Nunc quoniam de categoriarum omnium generibus et speciebus et differentia locuturus est, inspiciendum prius videtur quid sit genus, quid species, quid differentia. Genus igitur est quod secundum multa et differentia, quid sit specie ostenditur atque significatur, ut est usia. Omnino quidem usian dicimus; sed hoc commune nomen specie separatur, cum dicimus animal vel lapidem. Ita fit ut uno quasi conjuncta vocabulo, specie separentur. Differentia vero est, quae secundum multa et differentia, non quid sit, sed quale fit specie praedicatur, ut est animal gressutum, volatile, aquatile, bipes, quadrupes. Genus ergo et differentia specie significantur. Sed genus quid sit, differentia autem qualis sit specie possunt agnosci. Species autem est, quam quidam et formam vocant, quae secundum multa et differentia, quid sit numero praedicatur atque cognoscitur, ut est homo. Hoc nomen homines cunctos complectitur, et videtur id facere quod species, quae de aliquo homine praedicatur, qui numerum in seipso contineat; ut est, hic primus, ille secundus, iste tertius. Ut tamen haec tria uno exemplo monstremus; Genus est, animal: differentia, bipes, quadrupes: species, homo, equus. Sed ut genus nullum est, quod non habeat differentiam; sic nec differentiam intelligere debemus, quae species non habebit; ut nigrum et album non habent differentiam, propterea quod ex se species non emittunt. Quae enim alia species inveniri potest albi vel nigri? Quoniam igitur quid sit genus, quid differentia, quid species, separatum est: ad Aristotelis jam dicta veniamus. Hoc enim docente cognovimus, eorum generum quae inter se diversa sunt, nec differentias easdem posse esse, nec species. Alia enim et species et differentia est, dum quaeritur quid sit, alia dum quale sit, alia dum quantum sit: ut si velis animalis dicere differentiam, dicas volatile, bipes, gressutum; si velis speciem, dicas hominem vel avem vel equum. Numquidnam et de disciplina eadem differentia vel species dici potest, propterea quod genera diversa sunt, animal et disciplina? Animal enim categoria est usiae, disciplina categoria qualitatis. Denique illa genera, quae alterna sibi societate ( ἐπάλληλα) conjuncta sunt, easdem differentias et easdem species habent, ut est usia, cujus species est animal. Sed idem animal genus est caeteris, ideoque et species et genus dicitur. Quoniam haec igitur duo genera invicem se tenent, quae Aristoteles quoque ἐπάλληλα nominavit, easdem differentias habent, ut si dicas usian esse animal mortale, bipes, risus capax; eadem et de animali potes dicere, animal est homo mortalis, bipes, risus capax, eadem et de homine potes dicere. Certum est ergo invicem sibi conjunctis generibus, easdem et differentias et species inveniri. In diversis autem generibus hoc provenire non posse.

CAPUT VIII.-- De praedicamentis in generali.

Rursus Aristoteles ad ea, quae dicuntur, revertitur, quanquam superius dixerimus alterum sine altero tractari non posse. Nam et qui dicit aliquid, de eo dicit quod est; et id quod est, non potest ab altero intelligi, nisi dicatur. Eorum ergo quae nulla sui copulatione dicuntur, quodcumque singulare dictum fuerit, aut usian significat, aut quantitatem, aut qualitatem, aut ad aliquid, aut jacere, aut facere, aut pati, aut ubi, aut quando, aut habere. Hae sunt categoriae decem, quarum prima usia est, scilicet quae novem caeteras sustinet. Reliquae vero novem, συμβεβηκότα, id est accidentia sunt. Ex quibus novem, sunt alia in ipsa usia, alia extra usian, alia intra et extra. Qualitas, quantitas, et jacere in ipsa usia sunt: mox enim ut usian vel hominem vel equum dixerimus, advertamus necesse est bipedalem, quadrupedalem; aut album, aut nigrum; aut stantem, aut jacentem. Haec in ipsa usia sunt, et sine hac ipsa esse non possunt. Alia sunt extra usian, ubi, quando, habere: et locus ad usian non pertinet, et tempus, et vestiri et armari; sed ab usia separata sunt. Alia sunt communia, id est et intra et extra usian: ad aliquid, et facere, et pati: ad aliquid, ut majus et minus; utraque enim dici non possunt, nisi conjuncto altero quo majus sit vel minus: propterea ergo unum in se habent, aliud extra se. Item facere, extra est et intra, ut caedere quisque non potest dici, nisi alterum caedat; vel legere, nisi ipse legens aliud sit, aliud quod legit: ita ergo et in usia haec est, et extra usian. Pati similiter; caedi enim vel uri nullus potest, nisi ab altero patiatur: propterea haec quoque et in usia est et extra usian. Haec igitur cum singularia sunt, nihil affirmant; copulata vero faciunt ex se aliquem sermonem, vel προστακτικὸν, vel εὐκτικὸν, vel ἐρωτηματικὸν, vel κλητικὸν: ut haec quoque latino ore monstremus, vel imperatum, vel optatum, vel interrogatum, vel vocatum. Haec quoque sermonis quasi quatuor genera suspensa sunt atque simplicia interim, ideoque semiplena. Neque enim jam intelligitur vel quid imperativum sit, vel quid optativum, vel quid interrogativum, vel quid vocativum, nisi accesserit genu, ἀποφαντικὸν, id est pronuntiativum, quod habeat in se quamdam confirmandi sententiam, quae aliquid aut addat aut demat: quod Aristoteles κατάφασιν et ἀπόφασιν dixit, ut est, coelum hoc volubile est, coelum hoc non est volubile. Ipsum denique pronuntiativum, quod diximus ἀποφαντικὸν, aut falsum est aut verum. Quamobrem omissis illis quatuor quae magis ad grammaticos vel oratores pertinent, hujus apophantici, quod ad philosophos attingit, Aristoteles habuit mentionem.

CAPUT IX.-- De usia sive substantia. Usia proprie. Secundae usiae quae dicantur.

Expositis igitur omnibus quae disputaturis necessaria videbantur, singulas categorias oportuit definiri. Sed usia quoniam secundum artem definiri non poterat, quae praecipit, ut definitio quo possit tendi latius, a genere sumat exordium; ipsa autem usia genus non habet, cum omnia ipsa sustineat: per partes eam voluit definire, ut quid sit non solum ejus definitione, verum partium quoque cognitione noscatur. Est igitur usia proprie et principaliter dicta, quae neque in subjecto est, neque de subjecto significatur, ut est hic homo, vel hic equus. Secundae dicuntur usiae, genus et species, id est animal et homo. Has ergo secundas substantias nominari dicit, propterea quod illa sit potior, quae neque in subjecto est, neque de subjecto praedicatur. Secundae autem substantiae idcirco dictae sunt genus et species, quod solae indicent primam. Ut si quis nolit vel nesciat dicere Socratem, dicat animal vel hominem, id est genus vel speciem, his vero dictis quid sit Socrates agnoscitur; aliud autem si dicat, vel currit, vel ambulat, nihil possit agnosci. Manifestum est autem ea quae de subjecto significantur, cum iis, quae subjectum sunt, et nomen et rationem nominis habere communem; ut homo et de subjecto aliquo significatur homine, sed non solum nomen, verum etiam rationem eamdem in subjecto invenies, quam in eo quod de subjecto significatur poteris invenire. Ipsarum deinde secundarum usiarum potior est species genere: magis enim proxima est species primae usiae quam genus. Si enim quis velit ostendere quid sit prima usia, facilius monstrabit si dixerit speciem, quam si dixerit genus. Ut si quis Socratem volens dicere omisso ejus nomine, magis eum significet si hominem dixerit, quam si animal. Animal enim et equum et aquilam possumus agnoscere. Deinde ut primae substantiae subjectae sunt omnibus, et his omnia sustinentur; ita etiam species generi, atque ideo magis usia ista, quam caetera. Videndum est etiam, ne quam speciem solam putamus, eadem sit et genus: ut si quis animal dixerit, dixit et genus. Deinde si dicat hominem, equum, piscem, avem, pronuntiemusne omnia solas species esse? cum enim sint homo et equus, species manifestae sunt; piscis autem et avis, genera et species (non enim una forma est avium et piscium): propterea ergo et species et genera nominantur. Illae autem quae solum species sunt, sicuti est homo, equus, aquila, taurus, aequa virtute usiae sunt. Ut enim homo usia est, sic et equus, et aquila, et taurus in suo genere. Decursis igitur partibus per quas usia definita est, et alio modo voluit eam definire, si ostenderet ea, quae necesse est in ea naturaliter inveniri. Ea enim quae insunt cuique, aut in solo et in omni, aut in solo et non in omni, aut in omni et non in solo, aut nec in solo nec in omni. Haec Graeci vocant, ἐν μόνῳ καὶ ἐν παντὶ, ἐν μόνῳ καὶ οὐκ ἐν παντὶ, ἐν παντὶ καὶ οὐκ ἐν μόνῳ, οὐκ ἐν μόνῳ καὶ οὐκ ἐν παντὶ. Ut si hominem definire volens, dicat risus capacem esse; hoc et in solo est, et in omni. Solus namque homo ridet, et cunctis ridere naturale est. Secundo, in solo et non in omni, ut si hominem definiens, capacem disciplinae dicat esse; hoc in solo quidem homine inveniri potest, non tamen in omni: neque enim omnes disciplinas aliquas didicerunt. Tertio, in omni et non in solo, ut si quis hominem definiens, dicat id hominem esse quod ambulat, et quod cibum capit; hoc in omni quidem est homine, non tamen in solo: nam et pecudes cibum capiunt, et ferae currunt. Quarto, nec in solo, nec in omni, ut si quis in hominis definitione id esse hominem dicat, quod album est; nec in solo, nec in omni est. Neque enim aut homo solus candidus invenitur, et non bos aut equus, aut omnis homo albus est. Duo ergo sunt, quae ad investigandum aliquam viam monstrant et duo, quae certum aliquid significare non possunt. Id quod est nec in solo, nec in omni, nihil ex hoc possumus agnoscere; siquidem generale est. Alterum in omni, non in solo, non habet differentiam; proptereaque similiter respuendum est. Duo sunt reliqua; quae certis signis, id in quo fuerint, poterunt demonstrare, id est in solo et in omni. Dubitari enim non potest, quin cum inveneris, pronunties quid sit id, in quo inesse cognoscitur. Alterum est in solo, non in omni, non quidem virtutis ejusdem, verumtamen quod ad definiendam rem necessario quaerendum sit, si primum non potuerit inveniri. Nunc igitur ut designet usian, ab in omni, non in solo argumentari incipit, cum demonstrat esse secundas usias, quas idcirco secundas dicit esse, quia id in his inveniri poterit, quod in primis. Denique dicit commune hoc esse cuilibet usiae, ut in subjecto non sit. Cum igitur nec genus nec species in subjecto inveniantur, manifestum est haec secundas usias debere nominari. Deinde hinc quoque ostendit genus et speciem secundas usias esse, quod omnia quae sunt in subjecto, cum iis quae sibi subjecta sunt, interdum solum nomen, non tamen et rationem possunt habere communem. Genus autem et species cum subjectis, id est cum aliquo homine certam et rationis habent nominis societatem. Monstratis ergo secundis usiis, id est genere et specie, differentia sola restabat, quae consideranti diligentius, quasi accidens esse videtur. Siquidem bipes vel mortale vel rationale cum animal dicitur, non quid sit, sed quale sit potius demonstratur, ideoque videtur vim tenere qualitatis. Verum quando a genere prima oritur differentia, et sic sequitur species, in accidentibus non debet numerari. Atque ideo Aristoteles eam significatione quidem mixtam dixit, virtute autem inter usias habendam decrevit: eadem enim in hac inveniri pronuntiat, quae et in caeteris substantiis reperiuntur; id est cum subjecto posse, et nomen et rationem habere consimilem. Cum enim gressutum hominem dicimus, in subjecto idem et vocabulum, et ejus rationem eamdem possumus invenire: Socrates enim et homo est et gressutus. Similiter prosequitur caetera argumentando variata, demonstrans quaedam inesse usiae, quae sola et omnis habeat, quaedam quae sola et non omnis, quaedam quae omnis et non sola, quaedam nec sola nec omnis. Quae quoniam in Aristotele ipso manifesta sunt, superfluum visum est aperire: maxime cum hic sermo non transferre omnia quae a Philosopho sunt scripta, decreverit, sed ea planius enarrare quae rudibus videbantur obscura.

CAPUT X.-- De quantitate. Quanto nihil est contrarium. Contraria quae dicantur.

Descripta igitur usia, quia definiri non potuit propter eas causas quas superius memoravi, accidentium definitionem necessarius ordo poscebat. Quorum primum est, quantum, nec sine causa: nam cum aliquid viderimus, id necesse est, quantum sit, aestimare. Quantum vero sit, inveniri non potest, nisi fuerit adhibita mensura collectum. Si ergo omissa latitudine, solam quis longitudinem voluerit emetiri, longitudo sine latitudine mensurae subjecta, γραμμὴ dicitur. Non quod sit longitudo aliqua quae careat latitudine, sed quod solam quis metiens longitudinem γραμμὴν metiri dicitur. Emensa vero cum longitudine latitudo, dicitur ἐπιφανεία. Sin autem et altitudo fuerit mensurae sociata, corpus cuncta perficiunt. Quod tamen non ita accipimus, quemadmodum solemus accipere naturale corpus, ne ad usiam reverti videamur. Deinde metimur et locum, in quo aliquid constitutum est. Tempus quoque mensurae subjicitur: nam cum movetur aliquid, ipso motu necesse est et temporis habere mensuram, cum dicimus primo, vel secundo, vel tertio anno pervenit, vel mense, vel die, vel hora, vel momento. Hoc modo igitur quantum sit quidque colligitur. Ipsius autem quanti aliud est cohaerens, aliud separatum. Cohaerens est gramme, epiphania, corpus, locus et tempus. In his enim singularum partium terminos non potest habere mensura. Simul namque ut grammes medio punctum figens, quasi certum mensurae terminum dederis, utrarumque partium, quae divisa gramme factae sunt, fit terminus ille communis, ut incertum sit cui parti affixus terminus videatur: adeo pars utraque sibi cohaeret atque conjuncta est. Epiphania quoque, simili de causa, connexa dicitur et cohaerens. Denique si quis hanc dividere voluerit, in ejus medio grammen ponat necesse est: cum gramme haec, quae epiphaniam dividit, ex hac duas partes fecerit; ipsarum duarum partium ipsa gramme terminus incipit esse communis: sic enim sibi connexa est, ut non appareat cui terminus videatur infixus. Similiter corpus si quis secare voluerit, dividendi corporis terminus gramme vel epiphania sit necesse est; ipsa enim praecisio, quam gramme facit cum epiphania, necesse est in corpus descendat: atque ideo incertum est, sive gramme, sive epiphania, cui parti terminum dederint, cum diviso corpore in utraque parte epiphaniam necesse est inveniri. Ideoque corpus cohaerens est in quo faciendarum duarum partium communis est terminus. Temporis quoque similis ratio est, cui dividendo si velimus terminum dare, dicamus, modo. Modo autem inter praeteritum et futurum tempus ita confusum est, ut incertum sit quo debeat separari. Locus autem quomodo corpus quodcumque circumdat, et corporis partibus occupatur; ita communi termino partitur, quemadmodum partitur et corpus: ac propterea eum necesse est cohaerentem ut caetera nominari. Separata vero sunt, numerus et oratio. Quis enim non advertat propriis terminis unum separatum esse a duobus, duos a tribus? Et in oratione singulae syllabae separatae sunt: natura enim et numero segregantur, cum alteram brevem, alteram longam, et unam vel duas dicimus. Nimirum apparet haec, quae diximus, et ad quantum pertinere, et separata oportere nominari. Horum quantorum est et alia differentia: nam ex his alia sunt, quorum partes positionem habent, ex qua possit agnosci quae pars cuique jungatur: alia vero sunt quorum partes positionem habere non possunt. Positionem autem dico, cum videmus cujusque rei dexteram, laevam, superiora, inferiora, ante, post, longe, juxta. Sunt ergo quorum partes sibi manifesta positione junguntur haec, gramme, epiphania, corpus, locus. Sive enim in gramme, sive in epiphania, sive in quolibet horum positis terminis partes feceris, quanquam sibi cohaerentes videantur atque conjunctae, tamen adverti corporaliter licet, quae pars ubi sit, cui vicina sit, cuique jungatur. Sunt vero quorum partes positionem non habent, haec, tempus, numerus, oratio. Unum enim cum dicimus, ipsum numerum solum dicentes, non aliquid corporaliter numerantes, non videmus vel ejus dextram vel sinistram: quippe cum in verbo sit tantum in sono, et in nullo sit corpore, positionem suarum partium non potest demonstrare, nisi forte ordinem dixerimus, quod unum sequuntur duo: positio autem in his duntaxat non potest inveniri. Similiter et in tempore atque sermone, maxime cum haec mox videantur labi, cum dixeris, et tempus currit; et sermo cum nondum dictus fuerit, non est; et cum dictus fuerit, non apparet. Manifestum est igitur haec tria positionem diversarum partium non habere. Proprie igitur haec sola, quae dicta sunt quanta nominantur: si qua vero praeter haec inveniri potuerint, debent pro accidentibus poni. Sunt enim quaedam, quae accidentibus ipsis accidunt, ut si dicamus, multum album; propterea multum album dicitur, non quod ipsum album sit immensum, sed quod epiphania in qua album est, multa cernatur. Manifestum est igitur cum multum album dicimus, ex epiphaniae quantitate album, quod illi accidit, aestimari. Similiter cum longos actus dicimus, non quod actus immensi sint, longi dicuntur, sed ex temporis mensura, quo continentur actus actuum, quantitas aestimatur. Illud tamen speciale debemus agnoscere, quanto contrarium nihil esse. Epiphaniae enim, sive grammae, sive duobus cubitis, sive tribus contrarium est nihil. Nisi forte errore quodam multum et exiguum putemus esse contraria, non advertentes haec in eorum numerum quae ad aliquid dicuntur debere transferri. Nihil enim multum vel exiguum dicitur, nisi alteri fuerit comparatum. Cum enim dicimus montem brevem; grandiorem esse alterum, cui comparatus est, indicamus. Vel cum dicimus grande milii granum; comparatione sui generis, in quo brevius aliquid invenitur, illud esse grandius monstramus. Ac propterea manifestum est, multum et exiguum, grande et breve, cum aliquo comparata sui vocabulum reperire. Nec in hoc solo errat, qui putat multum et exiguum quanto debere conjungi, verum etiam si existimet esse contraria; quod fieri penitus non potest. Nam si haec quodam errore decepti contraria dicimus, fiet ut in una re uno atque eodem tempore contraria videantur incidere. Una enim res, et major a minore, et brevis a majore, uno atque eodem tempore poterit nominari: quod fieri nec rerum natura patitur, nec ratio ipsa permittit. Ac propterea eorum repellenda sententia est, qui haec credunt esse contraria. Nec magis in quanto contrarietas, quam in circulo convideri potest. Veteres enim supra et infra propter coeli terraeque distantiam contraria sibi esse dixerunt, undequaque versum asserentes terram subter esse, coelum super. Contemplantibus enim nobis naturam rerum, terra, quae videtur in medio, ubique subtus est: nam et antipodes nostri, qui nobis dicuntur figere adversa vestigia, coelum super se habent. Claret igitur semper terram in inferioribus constitutam. Deinde illa quoque a physicis jungitur ratio, quod propterea ex diversitate locorum terra coelo contraria est, id est illud semper sursum, haec deorsum, quod omnia, quae pondere gravia sunt, naturaliter feruntur ad terram; ad coelum vero levari necesse est, quae videntur esse leviora. Hinc igitur coelum terramque contraria sibi esse dixerunt; quod hanc deorsum, illud vero superius naturalis necessitas collocavit. Ex hac igitur ratione videtur contrariorum omnium definitio constituta. Dicuntur enim illa esse contraria, quae cum sint ex uno eodemque genere, multo tamen a se spatio separantur. Sed haec qui asserunt, habent advertere ad aliquid dictis potius debere conjungi. Siquidem supra dici non potest, nisi et infra fuerit designatum. Quod si calumniari quibusdamlibet, supra et infra in categoria magis, quae ubi dicitur, videri potest: cum enim supra et infra dicimus, ubi aliquid geratur, agnoscitur. Sed haec, ut diximus, garrientium sunt: nos vero in quanto admitti contrarium credere non debemus. Advertere interea licet hujus occasione tractatus, aliud esse super et subter naturale; aliud vero quod circa nos. Naturale enim non potest immutari, nostrum autem migratione hominum commutatur: ut si quis cum in inferioribus fuerit, ad superiora conscendat, aut e superioribus velit ad inferiora descendere; omnia illi, quae ante fuerant, commutantur, cum descendenti, inferiora quae fuerant, superiora cernantur. Illud quoque quanto inest, in omni quidem, non tamen in solo, ut non recipiat magis et minus, quod graece dictum est μᾶλλον καὶ ἧττον. Bipedale enim cum dicimus, non possumus aliud bipedale magis vel minus dicere. Simili enim modo bipedale secundum est, quemadmodum et primum. Quod si aliud alio amplius fuerit, jam non bipedalis, sed alterius mensurae suscipit nomen. Nec numerus magis aut minus sustinet, siquidem tres magis aut minus tres nominare dementia est. Et tempus non potest esse tempore magis aut minus. Claret igitur his expositis magis et minus in quanto inveniri non posse. Proprium vero quanti, et quod in omni et in solo invenitur, illud est, ut omnia ejus paria aut imparia dicantur. Ut numerus par et impar; non aequalis numerus, si par est; aut si impar, non inaequalis dicatur. Similiterque ejus omnia non aequalia, aut inaequalia, sed paria aut imparia nuncupantur. Caetera vero quae ad quantum non pertinent, similia sibi potius quam aequalia nominamus: ut album albo simile, aut non simile dicatur. Hoc enim verbum specialiter iis quae in quanto sunt, videtur infixum.

CAPUT XI.-- Ad aliquid. Ad aliquid quando dicitur. Opposita.

Categoriarum tertia est quae latine ad aliquid, graece πρός τι censetur. Et quidem hanc tertiam non ordo, sed tractatus necessitas fecit: nam post quantum quale sequebatur. Verum quoniam in fine quanti, quaedam ejusdem generis ad aliquid videbantur posse transferri; hanc categoriam, quae quarta fuerat, necessario tertiam voluit ordinare, ut discussis atque monstratis omnibus, quae cuique convenirent, frequens orta confusio solveretur. Incipit autem non a definitionibus suis Aristoteles, sed ab eorum terminis, qui ante se ad aliquid perperam definire voluerunt. Ita tamen haec debemus audire, quasi tractatui necessaria. Astute enim et dat illis auxilium philosophus, et medelam male positis terminis quaerit, postea suae prolatione sententiae omnia, quae improprie definita sunt, repulsurus περὶ τοῦ πρός τι. Ad aliquid ergo categoriam vocamus eam, quae id quod est dicitur ex altero, sine cujus societate esse non possit, et cujus vis omnis ex alterius conjunctione descendit: ut duplum simpli dicitur duplum, majus minoris dicitur majus, simile simili dicitur simile. Claret igitur ad aliquid non sua vi, sed alterius conjunctione consistere. Eodem modo accipienda sunt caetera quae ejusdem categoriae esse noscuntur, ut est habitus, affectio, disciplina, positio, sensus. Haec Aristoteles, ἕξιν, διάθεσιν, ἐπιστήμην, θέσιν, αἴσθησιν, nominavit. Et haec namque pendent ex altero. Siquidem habitus alicujus rei habitus dicitur, et affectio alicujus ad aliquid affectio, et scientia et positio et sensus simili ratione noscuntur. Non nos autem perturbet, quod quaedam hujus categoriae esse narrantur, quae et qualitati videntur esse conjuncta. Habitus enim et affectio et scientia et caetera quae cum his dicta sunt, qualitati videntur maxime convenire. Sed differentiam debemus advertere, qua hae duae categoriae, id est qualitas, et ad aliquid, sive πρός τι καὶ ποιότης, a se invicem separantur. Quoties enim scientia cujuslibet rei quae sit scibilis, scientia dicitur, et sensus rei ejus, quae sit sensibilis, sensus dicitur; tunc ad aliquid debemus accipere: at cum scientia aut disciplina non rei cujuslibet, sed hominis dicitur, qualitatem debemus agnoscere. Haec est interim differentia, licet si proprie hanc categoriam, quae ad aliquid dicitur, volumus definire, ut a caeteris separetur (in omnes enim videtur incurrere); alio modo eam definire debemus, ne semper parum considerantibus error oriatur. Tunc ergo et vere et proprie ad aliquid dicitur, cum sub uno ortu atque occasu, et id quod jungitur, et id cui jungitur, invenitur: ut puta servus et dominus, utrumque vel simul est, vel simul non est. Etenim cum dominum dixeris, necessario existet et sevus; cum vero dominum tuleris, nec servus apparet. Similiter duplum et simplum, alterutrum se vel perimunt vel ostendunt: apparente enim duplo, nascitur simplum; duplo pereunte, nec simplum poterit permanere. Similiterque si simplum non sit, nec duplum est; at si simplum fuerit, et duplum necessario apparebit. Specialiter tamen ac regulariter, ut haec categoria manifestius dignoscatur, haec via est, qua debemus advertere, non recte dici ad aliquid, nisi cum καθέκαστον πρὸς καθέκαστον ἀναφέρεται, hoc est singulare ad singulare refertur. Si quidem cum dicimus duplum, sine dubio non generaliter, sed specialiter hoc duplum dicimus, et hujus simpli duplum dicimus. Ac propterea tunc vere ad aliquid categoria est, quoties, verbi gratia, Socratem Chrysippo dicimus esse vultu consimilem. Caeterum quo pacto vel quis, vel cui sit similis demonstrabimus, nisi et quis similis sit, et cui sit similis personaliter indicemus? Sed sunt quidam qui huic definitioni velint movere superfluam quaestionem, asserentes inveniri posse ad aliquid dictum quod ante sit, et postea nascatur quod de ipso debeat nuncupari; ut jam videantur haec duo nec ortu nec occasu sibi esse conjuncta: ac dant exempla scibilis et scientiae, asserentes ante scibile fuisse, et post ejus scientiam consecutam. Verbi gratia apud geometricos ante γραμμὴ, vel circulus fuit, sed eorum scientia postea a sapientibus comprehensa est: proptereaque ante fuisse scibile, in quo possit scientia reperiri. Hoc argumento igitur monstrant multa esse hujus categoriae, quibus non et ortus et occasus videatur esse communis. Et sensibilis enim sensusque exemplum simili ratione constare contendunt: siquidem sensibilia ante fuerint. Elementa enim quibus omne corpus constat, ante fuerunt, quam corpus ex his aliquod nasceretur, in quo sensus existeret. His igitur argumentis ostendunt definitionem categoriae, quae ad aliquid dicitur, non recte esse defixam. Haec solent parum diligenter naturam rerum intuentes astruere. Omnia enim quae sunt, aut naturali potentia dicuntur esse, aut operatione faciendi, quas Graeci δύναμιν καὶ ἐνέργειαν vocant. Quas si quis separare voluerit, nec ulla societate confundere, intelliget ad aliquid dictum non posse esse sine altero, cujus esse dicitur. Scibili enim γραμμῇ, sive circulo, in ipso ortu naturae, scientia sociata est. Simul namque ut scibile esse coepit, habuit scientiam sui, sed necdum ἐνεργείᾳ, id est operatione monstrata est. Non ergo tunc coepit esse scientia ejus, quando coepit operari, sed cum ipso scibili orta est, operatio postea est consecuta. Discernere enim nos oportet operationis exordium: tunc enim possumus advertere scientiam cum scibili esse procreatam, operationem vero ejus apparuisse postea indagatione prudentium. Quibus depulsis, optima definitio est ad aliquid relatorum, semper ea simul vel exstingui, vel nasci. Illud sane debemus memoria continere non omnia ad aliquid dicta iisdem casibus referri ad ea quibus junguntur; sed alia genitivo casui, alia dativo, pleraque ablativo copulari. Et genitivo quidem, ut servus domini, duplum simpli. Dativo, simile simili, par pari. Ablativo vero, sensibile sensu sensibile, scibile scientia scibile, et caetera hujusmodi, quae variis casibus alterius societate nectuntur. Inest autem huic categoriae et soli et omni, ut inter conjuncta duo, quae ex se pendeant, sit alterna conversio, quae graece dicitur ἀντιστροφή. Ut duplum simpli dicitur, et simplum dupli, et servus domini, et dominus servi. Apparet ergo haec copulata vicaria in semet replicatione converti, si tamen scienter et prudenter ista fiat conversio. Nam si imperite haec vocabula convertantur, oritur magna confusio: ut si quis imperite dixerit, avis pennam, stulta conversio est. Non enim penna omnis avis est: si quidem sunt quaedam pennae, quae non sunt avium, ut cicadarum, muscarum, caeterorumque animalium, quae similiter natura formavit. Quod si quis pennam pennati pennam dixerit, quasi rata conversio est. Hoc loco libitum est, quasdam tenebras, quae emergere ex categoriarum similitudine assolent, aperire. Siquidem cum dicimus pennam pennati, et caput capitati, videmur usiae partes in accidentibus ponere. Penna enim sine dubio pars usiae est, vel caput vel manus, quae si ad aliquid referantur, inter usias et ad aliquid videbitur nulla esse discretio. Ut igitur amoveatur universa confusio, advertere nos oportet quo pacto, et vere et proprie ad aliquid definitum sit. Ita enim ejus definitio se habet, ut dicatur ad aliquid, cujus id quod est pendet ex altero, cuique necesse sit singulariter, id est καθέκαστον, vicaria in semet mutatione converti. Hoc quis considerato, reperiet, nec pennati pennam, nec capitati caput recte posse ad aliquid nominari: non enim ut pennati pennam dicimus, sic possumus dicere pennae pennatum, vel capitis capitatum: id namque qui dixerit, irridebitur. Esse enim pennato, non ex penna descendit; neque penna ex pennato constat. Similiterque capitatum non constat ex capite, neque caput ex capitato videtur consistere. At quod vere ad aliquid dicitur, converti per vices potest, ut superius diximus, dominus servi dominus, et servus domini servus: et rursus subtracto servo dominus non est, remoto domino nec servus apparet. Pennatum vero esse poterit, etiam penna pereunte; et rursum penna, pereunte pennato, potest esse. Considerata ergo definitione hujus categoriae, poterit etiam confusionis ex similitudine exortae discretio reperiri. Eodem pacto possumus hanc categoriam et ab oppositorum similitudine separare. Nam et opposita ἀντικείμενα Aristoteles vocat, quamdam hujus categoriae similitudinem reddunt: siquidem calidum et frigidum videntur sibi oppositionis societate conjuncta: sed calidum non frigidi calidum, sed frigido oppositum dicimus; et justum non injusti justum, sed injusto contrarium nominamus. Aristoteles quidem, ut in principio hujus categoriae diximus, multa exempla proponit, quae ad hanc non sub certa forma pertinere videantur, volens de consequentibus reprehendere vitia caeterorum, qui hanc secus definire voluerunt. Denique et virtutem malitiae et scientiae ignorantiam, quasi ad aliquid posuit, eaque dixit posse recipere contrarium, non quo ita res postulet, sed ut indocte disserentium vitia posset ostendere. Haec namque, ut superius explicavimus, opposita potius quam ad aliquid dicta judicanda sunt. Mihi vero, ut et ipsi Aristoteli placet, magis et minus haec categoria, non omnis quidem, nec sola videtur posse suscipere. Simile enim cuilibet, et magis simile, et minus simile possumus dicere. Sed hoc non in omnibus, ut dixi, quae sunt ad aliquid poterit inveniri. Namque nec magis pater, nec minus pater potest dici; nec minus filius, aut magis filius; nec minus duplum, aut magis duplum. Non nos autem fallat, ut putemus ad aliquid esse quoties, verbi gratia, dicimus, cujus equus, vel cujus lignum, vel cujus fundus: haec enim dominum, vel possidentis personam monstrantia, non ad aliquid dicta censenda sunt. De qua categoria quantum potuimus, explanavimus: licet tanta huic cum caeteris videatur esse permixtio, ut ipse quoque Aristoteles hujus discretionem haud facile repererit, cujus etiam longa ac diuturna non sit indecens retractatio.

CAPUT XII.-- De qualitate. Species qualitatis quatuor. Habitus. Affectio. Potentia naturalis. Passivae qualitates.

Nunc de qualitate tractemus, secundum quam ea quae sunt, qualia nuncupantur. Multi autem quaerunt quid sit qualitas, et quid quale, quorum facilis separatio est. Qualitatem namque dicimus dulcedinem, austeritatem, albedinem, nigredinem. Quale vero intelligitur, quoties album aliquid, vel dulce, vel austerum, vel nigrum dicimus. Licet Aristoteles indifferenter et pro qualitate quale posuerit, et qualitatem pro quali, proptereaque etiam nos eumdem secuti similia senserimus Hanc autem categoriam propterea caeteris difficiliorem volunt, quia facilius quam caeterae in omnes videtur incurrere: ut puta in usia invenitur, cum dicimus, homo grammaticus; in quanto, alba vel nigra epiphania; in ad aliquid, prudens pater, optimus filius; in facere, dure saltat; in pati, fert fortiter vulnera; in loco, obscurus locus; in tempore, calidus mensis, aut frigidus; in jacere, pronus aut supinus jacet; in habere, decenter armatus. Erit igitur non parvae prudentiae, qualitatem cum caeteris pene confusam, mentis vivacitate secernere. Hujus sunt species numero quatuor, quas Aristoteles pro generibus posuit, scilicet propterea quia et ipsae singulae habent species suas. Id vero cum acciderit, subalterna nominantur, quae Graeci ὑπάλληλα vocaverunt. Ergo primum genus est habitus et affectio: secundum, potentia naturalis: tertium, passivae qualitates sive passiones: quartum, formae ac figurae. Haec Aristoteles ἔξιν καὶ διάθεσιν dixit, φυσικὴν δύναμιν, παθητίκὰς ποιοτητας καί πάθη, σχήματα καί μορφάς. Habitus affectio est animi longo tempore perseverans: ut est virtus et disciplina quae perseveratione sui et perpetuitate temporis aestimantur, nisi forte eas languor corporis aliquis, et casu injecta debilitas amputaverit. Affectio vero est mutabilis mentis impulsio, vel cupiditas levis, quae brevi tempore deleatur. Habitus ergo et affectio videri potest; ab hac namque incipit, et si ipsa permanserit, habitus nascitur. Affectio autem habitus videri non potest; si enim ad habitum pervenerit, vocabulum proprium non tenebit. Hoc loco non est incongruum, quod saepe quaesitum est, brevi tractatu dissolvere ac docere, quid virtutem disciplinamque discernat. Hoc profecto quod disciplina in ea parte animae, quae rationalis dicitur, tantummodo diversatur; virtus vero omnes animae partes amplectitur, omnemque animam suo imperio gubernat ac regit: ut et iracundiam domet, et cupiditates animo amoveat quod disciplina facere haudquaquam valet. Potentia naturalis est, quoties quis videtur vel posse, vel non posse aliquid per naturam facere: ut verbi gratia, plerumque visis corporibus puerorum, et contemplatis artubus pronuntiamus aliquid de futuro, eosque dicimus vel pugillatores fore, vel cursores; non quod jam hac arte vel studio teneantur, sed quod videantur positione corporis haec facilius impleturi. Similiter salubres vel imbecilles dicimus, qui aut facile aut non facile recipiant aegritudinem. Eodem modo namque et in his potentia naturalis advertitur, quae eos facit vel languori crebrius subjacere, vel retinere perpetuam sospitatem. Durum quoque et molle cum dicitur, ostendit potentiam naturalem. Durum siquidem est, quod firmitate naturae corruptionem sui non facile admittat; molle vero, in quo est natura laxior, nec ad contraria repellenda sufficiens. Tertium genus qualitatis sive species, passivae qualitates et passiones, quae sunt hujusmodi, austeritas, calidatio et frigidatio: sic enim θερμότητα et ψυχρότητα placet dicere, et albedo et nigredo: quae non idcirco passivae qualitates dicuntur, quod patiantur aliquid, sed quod faciunt passionem. Mel namque ut dulce sit, non a dulcedine aliquid passum est, sed dulcem gustantibus efficit passionem. Passivae autem qualitates rectius dicuntur, albedo et nigredo, et horum media, id est rubor et pallor: haec enim nonnisi animae vel corporis passione nascuntur. Ut enim nigrescat aliquis, corporis passio est; ut pallescat vel rubescat, animae, quae cum turpitudinis verecundiam ferre nequiverit, quasi ad obtentum sui, sanguinis copiam in exteriores corporis partes fundit, eoque fit ut pudore nimio rubescamus. Pallor quoque simili animae passione consistit, cum perculsa metu nimio ad cordis ulteriora confugit, eamque sanguis insequitur, adeo ut desertum sanguine, quod est in conspectu, corpus albescat. Haec animae passio ita a philosophis vera esse firmatur, ut etiamsi pallor vel rubor in corpore jugiter perseveret, simili passione asserant evenisse. Hae igitur qualitates si in corpore perseverent, quia secundum eas quales dicimur, ipsae quoque qualitates passivae censentur: sin vero ad breve tempus exstiterint, ita ut cito discedant; passiones eas potius nominamus. Non enim quis si ad tempus iratus est, aut erubuit, aut incaluit, aut refrixit, mox ad statum naturae iterum rediturus, aut rubicundus vel iracundus vel calidus vel frigidus appellari potest, si ad tempus aliquid passus est. Erit ergo inter passivas qualitates et passiones ista discretio, quod passiones ad tempus exortae facile commutantur; passivae vero qualitates secundum quas quales dicimur, perpetuo perseverant. Quartam nunc qualitatis speciem retractemus, in qua sunt formae et figurae: et figurae inanimalibus, formae animalibus tribuuntur. Figuras enim tunc designamus, cum vel trigonum, vel tetragonum, vel conum, vel cylindrum, vel sphaeram dicimus, lormas autem cum formosos asserimus aliquos vel deformes. In eodem qualitatis genere sunt, curvitas et rectitudo. Audemus enim εὐθύτητα καὶ καμπυλὁτητα hoc pacto convertere. Ab iis namque rectum vel curvum quidpiam dicitur: lenitudo quoque et asperitas et raritas ac densitas, e quibus rarum, densum, lene et asperum designamus, qualitatum quidem numero sociantur, sed habent alteram interpretationem sui. Siquidem densum coarctationem nimiam conjunctarum partium videtur ostendere; rarum contra, in quo intervallis frequentibus laxior partium videtur esse conjunctio: quinetiam lene illud proprie videtur ostendere, in quo positio partium ita apte pariliterque digesta est, ut nulla earum mensurae alterius emineret; contra, asperum discrepantia conjunctarum partium facit: asperitatem namque non gignit nisi inaequalitas partium, ut sit longior una, altera inferior. Ac propterea haec quidam volunt categoriae alteri sociare, quae apud Graecos κεῖσθαι, apud nos jacere, sive ut Augorius, quem ego inter doctissimos habeo, voluit, situs dicitur. Claret enim unumquodque earum partium, quae corpus efficiunt, positione constare: verumtamen cum lene vel asperum vel densum vel rarum dicimus, qualia demonstramus, eaque omnia, quae de his superius explicata sunt, ad interpretationem non vocabuli, sed naturae videntur potius pertinere: qua de causa cogit ratio, ut haec quoque inter qualia numeremus. Ab his igitur, quas enumeravimus, qualitatibus παρωνύμως qualia nominantur, ut lene a lenitate, a densitate densum, caeteraque his similia. Sed plerumque accidit, licet raro, ut qualia non παρωνύμως a sua qualitate descendant, ut a virtute non potest dici virtuosus, sed moderatus et industrius. Nec in graeco quidem ἀπὸ τῆς ἀρετῆς, ἀρετὸς dicitur, sed σπουδαῖος. Unde apparet qualia, etiam neglecta plerumque paronymorum derivatione constare. Haec hactenus: nunc qualitatis hujus propter quam diversas species explanavimus, consequentias, et proprium videamus. Et primum quidem contrarietatem recipere qualitates, nulla dubitatio est. Quis enim dubitat saluti contrarium esse languorem, justitiae injustitiam, calorem frigori, malo bonum, non erudito litteris eruditum? Sed hoc non in omni qualitate reperies: nam pallido, vel fusco, vel quadrato, vel trigono, nihil potest esse contrarium. Non ergo erit incommodum regulam quamdam dare, qua quae qualitates contrarietatem non recipiant, possit adverti. Erit igitur notum doctis, eas qualitates, quae contrariis mediae sunt, et eas quae ex formis figurisque nascuntur, contrarietatem penitus excusare. Contrariis autem medias dixi, ut est fuscum et pallidum: haec enim duo de albedine nigredineque nascuntur, ac sunt his media; ipsa vero albedo et nigredo sibi sunt contraria; fusco autem pallidoque contrarium nihil est. Claret ergo contrariorum media, contrarium non habere. Quin etiam qualitas, quae ex forma vel figura consistit, contrarietatis ignara est. Quid enim quadrato vel trigono, quid circulo vel cono vel cylindro contrarium quis opponat? Regulariter ergo teneamus contrarietatis receptricem qualitatem, nec omnem posse esse, nec solam. Nec illud est omittendum, ut sciamus in contrariis qualitatum, sub eadem categoria esse alterum, sub qua aliud invenitur: ut justitiae injustitia contraria est; qualitas justitia; et injustitia igitur qualitas est. Item qualitas est albedo; quare nigredinem quoque esse qualitatem necesse est. Quo fit, ut regulariter contrariae qualitates categoria semper eadem vinciantur. Quaerentes interea quid sit proprium qualitatis, quoniam contrarietatem suscipere nec solius est, nec totius, aliud perscrutemur. Video enim magis et minus, hoc est μᾶλλον καὶ ἧττον, in se recipere qualitatem. Namque magis album, vel magis nigrum, vel magis musicum, vel minus musicum possumus dicere. Verum id quoque nec in omni qualitate, nec in sola poterit inveniri. Quis enim prudentiam prudentia prudentiorem possit dicere, vel albedinem clariorem albedine, vel doctrinam doctrina doctiorem, vel trigono magis trigonum, vel quadrato magis quadratum. Si enim trigonum fuerit, magis esse quam trigonum non potest; aut si magis aut minus fuerit, jam trigonum non erit. Separare tamen placet ac discernere eas qualitates, quae magis et minus recipiunt, ab iis quae hunc gradum comparationis excusent. Sit ergo haec regula, qualitates ipsas magis et minus non posse suscipere. Ea vero, quae ex his fiunt, comparata, vel magis recipere posse vel minus: ut eloquentiam magis eloquentiam, seu minus nullus dicere potest; eum vero qui eloquens dicitur, magis vel minus caeteris eloquentem possumus dicere. Claret ergo magis et minus in qualibus inveniri posse, nunquam posse in qualitates incidere. Figurae quoque, ut superius explicatum est, non admittunt magis et minus: siquidem circulo, si aliquid addas vel minuas, circuli jam vocabulum non tenebit, et in alterius figurae nomen migrabit. Manifeste igitur designatum est, quae qualitates hujusmodi gradus comparationis accipiunt, et quae ab his videntur esse alienae. Reliquum est ut qualitatis proprium, quod apud Graecos est ἴδιον, investigemus. Namque usia habet hoc proprium, ut singularis atque una numero, contraria in se suscipiat: suscipiat autem dixi, non habeat contraria. Meminisse autem nos oportet, quod usiae, cum de ea tractaremus, nihil esse diximus contrarium. Ergo ut ejus est proprium suscipere contraria, id est, sanitatem modo, modo aegritudinem; quanti vero, id est τοῦ πόσου, ut par imparve dicatur; τοῦ δὲ πρός τι, ad aliquid, ut sint ἀντιστροφὰ, hoc est, ut in se convertantur, ac sint sibi natura conjuncta: ita et qualitatis hoc proprium est, ut cuncta qualia similia, aut dissimilia nominentur. Et dulce enim dulci, et albo album, et stulto stultum, et leni lene, et calido calidum, similia vel dissimilia proprie nuncupantur. Aliter enim si dicta fuerint, nuncupationem propriam non habebunt. Ne autem nonnulli in legendo turbentur, quod et affectio, et habitus, et disciplina, quae in ad aliquid dictis, id est ἐν τοῖς πρός τι positae, eidem qualitati quoque connexae sunt; hanc discretionem damus, ut tunc categoriae ad aliquid socientur quando sunt genera, cum vero species, qualitati: ut puta si disciplinam dixeris, quae est genus caeterarum; ad aliquid referenda est: disciplina enim discibilis rei disciplina dicitur. Quod si musicam dixeris, musica disciplinae species est, non genus; qualitati nectenda est: neque enim musici musicam possumus dicere, sed musici disciplinam. Similiter et affectio et habitus secundum genera et species, nunc ad aliquid, nunc qualitati nectuntur. Siquidem si affectum vel habitum, hoc est διάθεσιν et ἕξιν, generis dixeris, id est disciplinae; ad aliquid referuntur: sin autem affectum sive habitum speciei esse dixeris, id est musicae vel grammaticae; qualitates debemus agnoscere. Quamvis ipse quoque Aristoteles magnus ingenio huic pene permixtioni concesserit, ac dixerit posse contingere, ut quod qualitatis fuerit, idem referatur ad aliquid; nec esse importunum, si una res duarum categoriarum vocabulo concludatur.

CAPUT XIII.-- De facere et pati.

Dicta sunt autem omnia quae ad quatuor categorias maximas atque difficiles pertinebant: nunc ordo commonet ut post qualitatem de facere et pati tractatus habeatur. Quae duo videntur ex qualitatis fonte descendere: id namque quod calidum facit, calidum sit necesse est; calidum vero quale esse cognoscimus. Similiter quod calidum fit, passione sui accipit qualitatem: et qui docet, cum docet doctor est, et discipulum facit; uterque autem sive doctor, sive discipulus qualis est: et caetera his similia considerata demonstrant recte has duas categorias praeposita qualitate tractari. Haec duo autem facere et pati multi dixerunt, non posse nisi iis, quae fuerint contraria, provenire. Id enim quod dulce est, dulce non facit, nisi id quod dulce non fuerit: nam si id quod patitur dulce fuerit, per naturam sui, alterius dulcedinem quo recipiat, non habebit; necesse est ergo dulce non esse id quod patitur, ut dulcedinem recipiat alienam: ac propterea cum quod facit dulce est, et quod patitur dulce non est, necessario dicuntur videri contraria. Nonnulli diversa senserunt, asserentes non posse haec nisi in similibus inveniri, et sub eodem genere constitutis; nec posse aliquid pati vel facere, nisi simile faciat, aut a simili patiatur. Dulce enim et amarum, vel calidum et frigidum, licet contraria videantur, tamen cum sub eodem sensu fuerint, similia esse confirmant. Denique ab alienis penitusque discretis patiendi faciendive rationem dicunt non posse consistere: ut verbi gratia, quid enim faciet numerus in amaro, vel quid albedo pati possit a numero? Sed haec sit conflictio caeterorum: nobis autem regula illa sufficiat, ut sciamus facere et pati genere esse conjuncta, qualitate discreta. Etenim calidum, quod frigido praestat calorem sui, sub eodem genere est, quo est et frigidum; sed discrepat qualitate quod calet: et doctus cum docet indoctum, sub eodem genere est; sed qualitate discernitur. Claret ergo facere et pati genere esse similia, contraria qualitate. Sed haec duo, ut superius diximus, adeo videntur qualitati non modo ordine, sed etiam ratione conjungi, ut eadem recipiant, quae recipere diximus qualitatem. Namque et contrarictatem non respuunt, quam qualitas recipit; et magis et minus admittunt, quorum qualitatem quoque diximus receptricem. Harum vero categoriarum proprium, quod est graece ἴδιον, quoniam ipse quoque Aristoteles, omisit, nec a nobis lector inquirat.

CAPUT XIV.-- De jacere, sive situ.

Sequitur ut de jacere dicamus, sive de situ, ut quidam putant: quae categoria in ad aliquid relatis jam videtur esse tractata. Siquidem quod jacet, positum jacet: positum vero positionis est, et positio positi. Qua de causa, ut ipse quoque Aristoteles, quem sequimur, fecit, ad alia transeamus.

CAPUT XV.-- De ubi et quando.

Ubi et quando videntur locus esse et tempus, cum non sint; sed sunt in loco et tempore: ut, Romae, in senatu, ante horam tertiam, post mensem martium. Haec, ut diximus, in loco sunt et in tempore, non locus et tempus. Denique ut claras et nullius tractatus indigas, has categorias Aristoteles quoque transgressus est; quod nos etiam faciemus. De tempore enim et loco inter summos philosophos vetus et magna quaestio est, quibusdam volentibus haec corporata esse, aliis vero sine corporibus aestimari.

CAPUT XVI.-- De habere.

Non uno modo habere aliquid dicimur. Quantum enim tractando colligimus, sub hoc verbo octo sunt quasi quaedam species. Prima est, quoties animo habemus aliquid, ut justitiam, castitatem, injustitiam vel libidinem. Secunda, quoties in corpore habere aliquid dicimur, ut albedinem et nigredinem, varietatem, vel caetera quae per qualitatem corpori insidunt. Tertia de quantitate descendit, quoties quatuor vel quinque pedum habere dicimur longitudinem. Quarta, cum non in toto corpore, sed in parte corporis aliquid habere firmamur; ut in digito annulum, in pede calceos vel cothurnos. Quinta species est, cum non in corpore, sed circa corpus habere aliquid dicimur, ut est vestimentum atque indumenta omnia. Sexta, quoties ipsas partes corporis habere narramur, ut manus, pedes, caput, aut reliqua quae sunt in compage membrorum. Septimus vero locus est, quoties far vel vinum vas aliquod habere dicitur. Octavus habendi gradus est, qui possessionem nostram vel dominium videtur ostendere, cum aedes vel rus quis habere dicitur, vel sepulcra majorum. Hi sunt habendi modi, quos designato numero comprehendimus, extra quem si quis potuerit invenire, desidiae nostrae culpa non erit, cum Philosophus ipse liberum dimiserit arbitrium inquirentibus. Sane illud verbum multi doctorum respuunt, atque improprie proferri confirmant, cum mulier habere maritum dicitur, vel vir uxorem, vel pater filium, vel filius genitorem; propterea quod asserunt non haberi posse, quod habeat habentem: sed rectius dici autumant esse mulieri virum, vel uxorem viro esse, patrem filio esse, famulis dominum. Siquidem hujus verbi vim in hoc esse contendunt, ut significare non possit, et habere aliquem et haberi.

CAPUT XVII.-- De postpraedicamentis.

Tandem quasi magni aequoris freta transgressi, categoriarum numerum terminavimus, ut arbitror non insuasibiliter doctis, satis vero clare volentibus discere: sed quaedam restant, quae calcem libri hujus nos tangere contradicunt. Nam et in categoriis singulis de contrarietate tractatum est, cum quae reciperet contrarium, et quae respueret diceremus. Tamen quid sit ipsum contrarium, nullus adhuc tractatus ostendit: et adhuc quaedam verba remanent, quorum vis ac proprietas debeat explicari. Qua de causa ad oppositorum tractatum necessarium transeamus.

CAPUT XVIII.-- De oppositis. Tres species contrariorum.

Oppositorum species quatuor sunt: opponitur namque aliud alteri; primo, aut figura ejus categoriae, quae ad aliquid dicitur; secundo, aut contrariorum modo; tertio, aut eorum, quorum circa nos esse dicitur habitus vel privatio (habitum sane hoc loco ex habendo debemus accipere, non ut in superioribus definivimus, esse habitum affectionem animi quamdam sempiternam); quarto modo, cum aut confirmamus aliquid, vel negamus: ut verbi causa, ab iis quae ad aliquid dicuntur, ponamus exemplum. Primum oppositum videtur duplum simplo, vel pater filio. Secundum vero contrariorum exemplum sit, malum bono. Tertium eorum quoque quae per habitum et privationem dicuntur, sicut caecitas et visio. Quartum illorum etiam in quibus est negatio et affirmatio, sicut, currit, non currit. Discretio vero contrariorum, et eorum quae ad aliquid dicuntur, contemplantibus manifesta est: ad aliquid enim dicta, de sibi oppositis nominantur; simplum namque oppositum dupli est, et duplum oppositum simpli: contraria vero id quod dicuntur ex se habent, neque alterius indigent. Quis enim malum boni dixerit, aut quis bonum mali? Haec est ergo harum duarum specierum, quae ex oppositis veniunt, dilucida et clara discretio. Ipsa vero contraria in tres species dividuntur: aut enim mediata sunt, id est, habent aliquid inter se medium; aut sine medio; aut ut in quibusdam reperit ratio, habent quidem medium, sed ejus vocabulum non apparet, nisi utriusque oppositi negatione consistat. Mediata ergo sunt haec, album et nigrum, inter quae quando nasci potest pallidum vel fuscum, mediata haec opposita dicuntur. Quae vero mediata sunt, non necesse est unum de duobus oppositis in corpore reperiri: si enim nigrum non fuerit, potest esse fuscum; aut si album defuerit, pallidum poterit inveniri. At vero ex his oppositis quae mediata non sunt, unum necesse est accidere de duobus, ut est salus et aegritudo. Horum medium nihil est propterea quod aut salutem necesse est, aut aegritudinem humana corpora retinere. At illa quibus est quidem medium, sed caret nomine, nisi huic oppositorum negatione formetur, sunt haec, justus et injustus: est aliquid in medio, sed non habet nomen; atque ideo utriusque oppositi negatio ei vocabulum creat, ut nec justum, nec injustum dicamus id, quod est medium. Nunc ea opposita quae per habitum privationemque fiunt, diligentius retractemus: in his namque observari oportet, ut sint utraque in eodem negotio, in eodem loco, in opportuno tempore. In eodem negotio sunt, caecitas et visio; in videndo enim, et in non videndo consistunt. Haec et in eodem loco sunt; utrique namque et caecitati et visioni in oculis locus est. Maxime tamen in his opportunitas temporis quaeritur: nemo enim recte calvus dicitur, nisi in eo tempore, quo capillos habere debuerit, non habebit: nec sine dentibus, quem νωδὸν Graeci vocant, infantem quisquam poterit dicere eum cui dentes adhuc aetas parva denegavit. Siquidem privatio, quae graece σέρησις dicitur, hanc vim tenet, ut ostendat quemlibet habuisse aliquid per naturam, et non habere. Inter haec meminisse nos convenit, aliud esse visionem et caecitatem, aliud habere visionem et ea esse privatum; ne si haec eadem esse judicemus, confundi ratio videatur. Quod si quis hoc dubium putat, aut parum certum, quid quamque rem sequatur advertat. Etenim si esset idem caecus et caecitas, de uno utraque dicerentur: dicimus autem hominem caecum; sed homo dici caecitas non potest: claret igitur, aliud caecum esse, aliud caecitatem. Nec affirmatio et negatio idem est, quod sunt sub affirmatione negationeque cadentia. Affirmatio enim sive negatio, est verbum confirmans aliquid aut negans; alia vero sunt, quae sub his inveniuntur, ut est, Socrates disserit, Socrates non disserit. Similiter tamen omnia sibi habentur opposita. Aliquoties autem mala malis opponuntur, quoties contrariorum media bona sunt, ut est indigentia et redundantia, quae Graeci ἐνδείαν καὶ ὑπερβολὴν vocant. His enim duobus malis sibi oppositis, mediocritas media reperitur. Hanc rationem Peripatetici secuti, virtutes medias esse dixerunt, ut plus justo πλεονεξίαν, minus justo μειονεξίαν dicerent: inter quae mala, mediam justitiam locaverunt. Similiter inter versutiam et hebetudinem, prudentiam posuerunt; inter libidinem insensibilitatemque, quam Graeci ἀναισθησίαν vocant, temperantia constituta est; inter timiditatem et audaciam, fortitudo. Ita occultum quoddam genus oppositorum reperit perscrutata ratio, ut interdum mala malis inveniantur esse contraria. Sed Aristoteles harum quatuor specierum, quae ex oppositis veniunt, proprietates et differentias latius et multis modis explicavit: nos autem et genus et species posuisse sufficiat, ne minutioribus occupati, fastidium necessariis afferamus.

CAPUT XIX.-- De priori.

Quinque modis aliud altero prius dicitur: quorum primus est, cum dicimus aliquem tempore seniorem. Secundus modus est, in quo aliquid nascitur ex priore; sed priore pereunte secundum perit, secundo pereunte prius incolume perseverat; ut est unum naturaliter prius duobus: ex eo enim nascuntur duo, sed sine uno duo esse non possunt, sine duobus status unius manet; et duobus exstantibus esse unum necesse est, uno vero apparente duo esse nulla necessitas cogit. Tertio modo ordo quidam prius alterum alteri facit, ut in disciplinis et artibus liberalibus invenimus: namque in grammatica prius est singularum discere formas et nomina litterarum, dehinc syllabarum conjunctiones cognoscere, tum verborum sumere notionem: postremus nobis est orationis usus assumendus, propter quem cuncta ejus, quasi praecurrentia membra, cognoscimus. Et in rhetorica prioris locus similiter collocatur: nam prius prooemium dicimus, dehinc narrationem, post depulsionem, tum confirmationem; postremus epilogus ponitur. His igitur exemplis tertium prioris modum sufficiat demonstrasse. Quartus vero modus est non multum probabilis; et ab ipso Aristotele improbatus exponitur, ut cum fortuna meliores vel clariores, priores vulgus assolet dicere. Sed mea sententia, vis hujus prioris explosa est. Hi sunt quatuor ejus, quod prius dicitur, modi: sed occultior quidam quintus adjungitur, quoties ex duobus, quae in se invicem convertuntur, illud est potius quod esse alterum facit: ut exempli gratia, si est homo, recte dicimus eum animal rationale, mortale, risus capax. Et si vera est hominis ista definitio, esse hominem verum est. Ita utrumque in se convertitur, hoc est et hominis veram esse definitionem, et definitionis hominem verum Sed quoniam definitio vera esse non poterat, nisi prius natura hominis appareret; idcirco ex his duobus, quae in semet converti diximus, homo prioris locum tenet, cujus exstantia definitionis suae exprimit veritatem.

CAPUT XX.-- De simul.

Sequitur ut proprietatem verbi, quo simul esse quaedam dicimus, exprimamus. Ratio enim videtur exigere, ut post prioris tractatum de his disputetur, quae simul esse firmantur. Simul ergo dicuntur tribus modis: cum quaelibet simul existunt uno tempore vel apparent, ita ut neutrum de duobus vel prius sit, vel alterum consequatur, sed utriusque ortus videatur esse communis, sicut calor et splendor in sole. Secundus locus est eorum, quae naturaliter simul sunt, nullum tamen eorum praestat alteri: ut verbi gratia, si simplum et duplum ponamus, necesse est simul esse naturaliter, sed neque duplum facit ut simplum sit, neque simplum efficit duplum. Hoc loco nos confundere non oportet, ne quoniam cum de ad aliquid dictis tractaremus, id esse ad aliquid diximus, quod penderet ex altero, videamur nunc contra superius definita tractare. Omnia namque ad aliquid dicta, dici ex altero, non esse ex altero disputavimus: nec ullus error est, si quis verborum nostrorum pondera diligentius perscrutetur. Tertius locus est, quoties ex eodem genere manantia simul videntur esse natura, sed specie discernuntur: neque vero sibi in eo, quod dicuntur, aliquid praestant, ut est animal; idem genus est, sed species longe discreta. Nec vero aut volatile quidquam pedestri tribuit ut sit, aut volatili pedestre, aut omnino aliud alteri, in eo quod est, ullam substantiam subministrat; nullumque alteri aliud prius est, sed simul omnia ab animali, id est ab uno genere orta nascuntur.

CAPUT XXI.-- De Motu.

Omnis immutatio quae μεταβολὴ graece est, fit tribus modis: aut ex non subjecto in subjectum, ut est ortus vel nativitas, quam Graeci γένεσιν vocant; aut ex subjecto in non subjectum, ut est interitus vel corruptio, quam φθορὰν Graeci dixerunt; aut ex subjecto in subjectum, ut est motus, qui graece κίνησις dicitur. Sed et ipse motus tres species habet, id est, incrementum, imminutionem, commutationem qualitatis sive loci. Haec a Graecis αὔξησις, μείωσις, ἀλλοίωσις, sive φορὰ dicta sunt. Namque commutationem circa locum, φορὰν dici voluerunt, quam nos quoque transgressionem maluimus dicere, secuti doctores. Verum hunc ordinem, quem nos in praesenti, quasi discrepantes ab eo libro, qui categoriarum dicitur, diligenti examinatione digessimus, ipse quoque Aristoteles in naturalium libris exposuit; in categoriis autem secutus docendi compendium, speciem pro genere, id est motum pro immutatione non dubitavit assumere: ut motui diceret quasi generi sex species esse subjectas, γένεσιν, φθορὰν, αὔξησιν, μείωσιν, ἀλλοίωσιν ποιότητος , κατὰ τὸν τόπον μεταβολήν. Haec nos latino sermone ortum diximus, interitum, augmentum, imminutionem, commutationem qualitatis, transgressionem loci. Hae sex species omni a se ratione discretae sunt: nisi forte cuiquam parum docte intelligenti, qualitatis commutatio, id est ἀλλοίωσις, etiam caeteris existentibus fieri videatur, ut cum nascitur aliquid, aut interit, aut crescit, aut minuitur, tunc facta dicatur etiam commutatio. Sed id falsum ratio docet: nam quae crescunt aut minuuntur, quantitate immutantur, non commutantur qualitate. Commutatio enim proprie est qualitatis. Meminisse autem nos oportet aliud esse immutationem, aliud commutationem. Namque immutatio genus est, commutatio species subjecta motui, quam immutationis speciem diximus. Denique ut horum sit manifesta discretio, geometricum ponamus exemplum. Si tetragonum majus, quod intra depictum est currentibus per medium lineis in brevia tetragona partiaris, eique post unum breve tetragonum detrahas; minuisti tetragonum majus: at si detracti loco addas gnomonem, qui hemicycli specie ponitur, plus tetragono majori, quam detraxeras, reddidisti: idque quantitatis est, non qualitatis, et immutationi potius quam commutationi tribuitur, eoque a se plurimum differunt. Fit autem differentia rerum omnium tribus modis: aut materia, aut opere, aut utroque. Materia, si sint annuli similes duo, unusque sit aureus, alter argenteus; opere, si ex auro dissimiles annuli fabricentur; utroque, si annulus sit aureus, et stilus argenteus. Claret igitur has immutationis species, nec materia sibi, nec opere, nec utroque conjungi: adeo autem sejunctae sunt, ut earum nonnullae etiam sibi contrariae videantur. Quis enim dubitet γενέσει φθορὰν, id est ortui interitum esse contrarium, augmento imminutionem? Ipsa quoque commutatio sive qualitatis sive loci, licet non ex eodem specierum numero, tamen habent quod sibi contrarium videatur. Nam commutatio qualitatis est, cum ex albo fit aliquid nigrum vel album de nigro, quae sibi manifeste contraria sunt. Loci quoque commutatio, quam transgressionem diximus, superiorum et inferiorum contrarietatem patitur, et propterea eam quoque habere contraria apparet.

CAPUT XXII.-- Conclusio operis.

Haec sunt, fili charissime, quae jugi labore assecuti, cum nobis Themistii nostra memoria egregii philosophi magisterium non deesset, ad utilitatem tuam de graeco in latinum convertimus; scilicet ut ex iis quoque bonam frugem studii a nobis profecti suscipias, si te non dissimilem nostri, aliarum rerum quae lubricae atque inanes sunt, cupiditas retentaverit. Nihil namque omisimus in hoc libro quod posset aut delectare jam doctos, aut indoctos manifestius erudire.