Chronicon (Sebastianus Salmanticensis)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Chronicon
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 129


Chronicon

Chronicon (Auctor incertus (Sebastianus Salmanticensis?)), J. P. Migne 129.1124A

MONITUM(Apud Floresium, España Sagrada, tom. XIII.) Hoc Chronicon a plerisque Sebastiano Salmanticensi episcopo tribuitur, et praefatio satis antiqua eam opinionem confirmat. Resistunt alii, atque ipsa praefationis hujus Chronici inscriptio, qua Adefonsus rex, nimirum cognomento Magnus, opus nuncupat Sebastiano Salmanticensi episcopo, Gothici codicis satis antiqui fide confirmata ( Soriensi scilicet ) et auctor ipse, aera 749 Viseum Lusitaniae urbem et suburbana populasse se, hoc est instaurasse, ait: quod nescio an Salmanticensi episcopo convenire possit in ea tenuitate redituum ecclesiasticorum: et verisimile est opus a Sebastiano confectum, nomine Adefonsi regis et titulo, quasi ipsemet scripsisset, in publicum datum: quod video aliis in Hispania regibus contigisse, ac nominatim Adefonso decimo Castellae regi, cognomento Sapienti; unde opinionum varietas exorta sit. Inchoat certe ab aera 710, desinit in Ordonii obitu, cui Adefonsus ipse cognomento Magnus, nempe filius patri successit in regno, aera 904, hoc est anno Christi 866. Vitio librariorum, et ipsa saeculi ruditate, nonnulla ita sunt implicata, vix ut intelligi possint: alioqui opus non modo utile, sed necessarium ad historiam ejus aetatis cognoscendam. ↑


IN NOMINE DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI INCIPIT CHRONICA VISEGOTHORUM a tempore Wambani regis usque nunc in tempore gloriosi Garseani regis Adefonsi filii collecta. 129.1111|

1.

129.1111C| ADEFONSUS rex SEBASTIANO nostro salutem.

Notum tibi sit de historia Gothorum, pro qua 129.1112C| nobis per Dulcidium presbyterum notuisti, pigritiaque veterem scribere noluerunt, sed silentio 129.1113A| occultaverunt. Et quia Gothorum Chronica usque ad tempora gloriosi Wambani regis Isidorus, Hispalensis sedis episcopus, plenissime edocuit; nos quaedam ex eo tempore, sicut ab antiquis, et praedecessoribus nostris audivimus, et vera esse cognovimus, tibi breviter intimabimus.

- WAMBA.

2.

Igitur Recesvindus Gothorum rex ab urbe Toleto egrediens in villam propriam venit, cui nomen erat Gerticos, quae nunc in monte Caurae dignoscitur esse, ibique proprio morbo decessit. Cumque rex vitam finisset, et in eodem loco sepultus fuisset, Wamba ab omnibus praeelectus est in regno aera 710. Sed ille renuens, et adipisci regnum nolens, tamen accepit invitus quod postulabat exercitus: 129.1113B| statimque Toletum advectus in ecclesiam metropolis sanctae Mariae est in regno perunctus. Ea hora praesentibus cunctis visa est apis de ejus capite exilire, et ad coelum volitare: et hoc signum factum est a Domino, ut futuras victorias nuntiaret, quod postea probavit eventus. Astures, et Vascones crebro rebellantes edomuit, et suo imperio subjugavit. Galliarum provinciae cives conjuratione facta a regno Gothorum se absciderunt, regnoque Francorum se subdiderunt. Pro quibus restaurandis, domandisque provinciis, Paulus dux ab Wambane directus cum exercitu non solum injunctum sibi negotium non peregit, sed contra patriam agens, tyrannorum scelestorum factus est princeps. Sed si plenius cognoscere vis quantas caedes, quantas urbium 129.1113C| incensiones, quantas strages, quanta agmina Francorum vel Gallorum ab Wambane sint interempta, quantasque famosissimas victorias idem exercuit, quae de Pauli tyrannide excidia evenerint; beatum Julianum metropolitanum legito, qui historiam hujus temporis liquidissime contexuit.

3.

Illius namque tempore ducentae septuaginta naves Saracenorum Hispaniae littus sunt aggressae, ibique omnia eorum agmina ferro sunt deleta, et classes eorum ignibus concrematae. Et ut tibi causam introitus Saracenorum in Hispaniam plene innotesceremus, originem Ervigii regis exponimus. Tempore namque C h indasvint h i regis ab imperatore expulsus quidam Ardabastus, ex Graecia in Hispaniam peregrinatus advenit, quem C h indasvint h us 129.1113D| honorifice suscipiens, ei consobrinam suam in conjugio copulavit, ex qua natus est Ervigius. Qui Ervigius cum esset palatina peritia enutritus et honore comitis sublimatus, elate et callide adversus 129.1114A| regem excogitans, herbam, cui nomen est spartum, illi in potum miscuit, et statim regi memoria est ablata. Cumque episcopus civitatis, seu optimates palatii, qui regis fideles erant, quos penitus causa potionis latebat, vidissent regem absque memoria jacentem, causa pietatis commoti, ne rex inordinate migraret, statim ei confessionis et poenitentiae ordinem dederunt. Cumque rex a potione convaluisset, et ordinem sibi impositum cognovisset, monasterium Pampligiae, petiit, ibique quandiu vixit, in religione permansit. Regnavit ann. IX, mens I, dies XIV, et in monasterio vixit ann. VII, mens III, et morte propria decessit in pace aera 719. - ERVIGIUS.

4.

Post Wambanem Ervigius regnum obtinuit, 129.1114B| quod callide invasit: legesque ab Wambane institutas corrupit, et alias ex nomine suo edidit: et, ut fertur, erga subditos modestus fuit. Filiam suam Cixilonem egregio viro Egicani, consobrino Wambanis, in conjugio dedit. Ipse jam dictus Ervigius fine proprio defunctus est Toleti, aera 725. - EGICA.

5.

Ervigio autem defuncto, supradictus Egica electus est in regno, multumque sapiens, et patiens fuit. Synoda saepissime congregavit, sicut canonica instituta evidentius declarant. Gentes infra regnum tumentes perdomuit: adversus Francos irrumpentes Gallias, ter praelium egit, sed triumphum nullum cepit. Filium suum Witizanem in regno sibi socium fecit: eumque in civitate Tudensi, provinciae Gallaeciae 129.1114C| habitare praecepit, ut pater teneret regnum Gothorum, et filius Suevorum. Ante filii electionem regnavit ann. X, cum filio vero ann. v. Fine proprio Toleti decessit, et ibi sepultus fuit aera 739. - WITIZA.

6. Post Egicani decessum Witiza ad solium sui patris revertitur Toletum. Iste quidem probrosus, et moribus flagitiosus fuit, et sicut equus et mulus, quibus non est intellectus, cum uxoribus et concubinis plurimis se inquinavit: et ne adversus eum censura ecclesiastica consurgeret, concilia dissolvit, canones obseravit, [omnemque religionis ordinem depravavit]; episcopis, presbyteris et diaconibus uxores habere praecepit. Istud quidem scelus Hispaniae causa pereundi fuit: et quia reges et sacerdotes 129.1114D| legem Domini dereliquerunt, omnia agmina Gothorum Saracenorum gladio perierunt. Inter ea Witiza post regni annos X morte propria Toleti decessit, et ibi sepultus fuit, aera 759. - RUDERICUS. 129.1115A|

7.

Witizane defuncto, Rudericus a Gothis eligitur in regno. Iste nempe in peccatis Witizani ambulavit, et non solum zelo justitiae armatus huic sceleri finem non imposuit, sed magis ampliavit. Filii vero Witizani invidia ducti, eo quod Rudericus regnum patris eorum acceperat, callide cogitantes, missos ad Africam mittunt, Saracenos in auxilium petunt, eosque navibus advectos Hispaniam intromittunt. Sed ipsi qui patriae excidium intulerunt, simul cum gente Saracenorum gladio perierunt. Itaque cum Rudericus ingressum eorum cognovisset, cum omni agmine Gothorum eis praeliaturus occurrit. Sed dicente Scriptura: In vanum currit quem iniquitas praecedit, sacerdotum, vel suorum peccatorum 129.1115B| mole oppressi, vel filiorum Witizani fraude detecti, cum omnia agmine Gothorum in fugam sunt versi et gladio deleti. De Ruderico vero rege nulli cognita manet causa interitus ejus: rudis namque nostris temporibus cum Viseo civitas et suburbana ejus a nobis populata essent, in quadam basilica monumentum est inventum, ubi desuper epitaphium sculptum sic dicit: Hic requiescit Rudericus rex Gothorum. - PELAGIUS.

8.

Arabes autem, patria simul cum regno oppresso, pluribus per annis praesides Babylonico regi tributa persolverunt, quousque sibi regem elegerunt, et Cordubam urbem patriciam regnum sibi firmaverunt. Gothi vero partim gladio, partim fame perierunt. 129.1115C| Sed qui ex semine regio remanserunt, quidam ex illis Franciam petierunt: maxima vero pars in hanc patriam Asturiensium intraverunt, sibique Pelagium, filium quondam Fafilani ducis ex semine regio, principem elegerunt. Dum vero Saraceni factum cognoverunt, statim ei per Alkamanem ducem, qui et ipse cum Tarech in Hispania irruptionem fecerat, et Oppanem Hispalensis sedis metropolitanum episcopum, filium Witizani regis, ob cujus fraudem Gothi perierunt, Asturias cum innumerabili exercitu miserunt.

9.

Cumque Pelagius ingressum eorum cognovit, in monte Anseva se contulit in antro, quod vocatur Cova Sanctae Mariae; statimque eum exercitus 129.1115D| circumdedit: et propinquans ad eum Oppa episcopus, sic alloquitur, dicens: Scio te non latere, frater, qualiter omnis Hispania dudum sub uno regimine Gothorum esset constituta, et cum omnis Hispaniae exercitus in uno fuisset congregatus, Ismaelitarum 129.1116A| non valuit sustinere impetum: quanto magis tu in isto foramine te defendere poteris? Imo audi consilium meum, et ab hac voluntate animum revoca, ut multis bonis fruaris, et in pace Arabum omnibus quae tua fuerunt utaris. Ad haec Pelagius: Nec Arabum amicitiis sociabor, nec me eorum imperio subjiciam: sed tu non nosti, quia Ecclesia Domini lunae comparatur, quae et defectum patitur, et rursum per tempus ad pristinam plenitudinem revertitur. Confidimus enim in Domini misericordia, quod ab isto modico monticulo, quem conspicis, sit Hispaniae salus, et Gothorum gentis exercitus reparandus, ut in nobis compleatur ille propheticus sermo, qui dicit: Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum: misericordiam autem meam non auferam ab eis. Igitur et si sententiam 129.1116B| severitatis per meritum excipimus, ejus misericordiam in recuperatione Ecclesiae seu gentis et regni venturam exspectamus: unde hanc multitudinem paganorum spernimus et minime pertimescimus.

10.

Tunc conversus infandus episcopus ad exercitum, sic dixit: Properate et pugnate, quia nisi per gladii vindictam non habebitis cum eo pacis foedera: statimque arma assumunt, et praelium committunt: eriguntur fundibula, aptantur fundae, micant enses, crispantur hastae, ac incessanter emittuntur sagittae: sed in hoc non defuere Domini magnalia: nam cum a fundibularis lapides fuissent emissi, et ad domum sanctae semper virginis Mariae pervenissent, super mittentes revertebantur, et Chaldaeos fortiter trucidabant: et quia Dominus non 129.1116C| dinumerat hastas, sed cui vult porrigit palmam; cum essent egressi fideles de Cova ad pugnam, Chaldaei statim versi sunt in fugam, et in duabus divisi sunt turmis: ibique statim Oppa episcopus est comprehensus, et Alkamam interfectus: in eodem namque loco centum viginti quatuor millia Chaldaeorum sunt interfecti; sexaginta vero et tria millia qui remanserant, in verticem montis Ausevae ascenderunt, atque per praeruptum montis, qui vulgo appellatur Amosa, ad territorium Lebaniensium praecipites descenderunt. Sed nec ipsi Domini evaserunt vindictam: nam cum per verticem montis, qui situs est super ripam fluminis Devae, juxta praedium quod dicitur Casegadia, sic evidenter judicio 129.1116D| Domini actum est, ut ipsius montis pars se a fundamentis evovens sexaginta tria millia Chaldaeorum stupenter in flumine projecerit, atque omnes oppresserit, ubi usque nunc ipse fluvius, dum tempori hiemali alveum suum implet, ripasque dissolvit, 129.1117A| signa armorum et ossium eorum evidentissime ostendit. Non istud miraculum inane aut fabulosum putetis, sed recordamini quia qui in Rubro mari Aegyptios Israelem persequentes demersit, ipse hos Arabes Ecclesiam Domini persequentes, immensa montis mole oppressit.

11.

Per idem tempus in hac regione Asturiensium in civitate Gegione praepositus Chaldaeorum erat nomine Munuza, qui Munuza unus ex quatuor ducibus fuit qui prius Hispanias oppresserunt. Itaque dum internecionem exercitus gentis suae comperisset, relicta urbe fugam arripuit: cumque Astures persequentes eum, in loco Olaliense reperissent, simul cum exercitu suo eum gladio deleverunt, ita ut ne unus Chaldaeorum intra Pyrinaei portus remaneret. 129.1117B| Tunc demum fidelium aggregantur agmina, populantur patriae, restaurantur ecclesiae: et tunc omnes in communi gratias referunt, dicentes: Sit nomen Domini benedictum, qui confortat in se credentes, et ad nihilum deducit improbas gentes. Pelagius post nonum decimum regni sui annum completum, propria morte decessit, et sepultus cum uxore sua Gaudiosa regina territorio Cangas in ecclesia sanctae Eulaliae de Velapnio fuit, aera 775 ( an. 737). - FAFILA.

12.

Filius ejus Fafila in regno successit, qui propter paucitatem temporis nihil historiae dignum egit. Quadam occasione levitatis ab urso interfectus est anno regni sui secundo, et sepultus cum uxore 129.1117C| sua regina Froleba territorio Cangas in ecclesia Sanctae Crucis, quam ipse construxit, fuit, aera 777. - ADEFONSUS I ( Catholicus ).

13.

Post Fafilani interitum Adefonsus successit in regnum: vir magnae virtutis, filius Petri ducis ex semine Leuvegildi, et Reccaredi regum progenitus. Tempore regum Egicani et Witizani princeps militiae fuit, qui cum gratia divina regni suscepit sceptra. Arabum saepe ab eo fuit audacia compressa. Iste quantae gratiae, vel virtutis, atque auctoritatis fuerit, subsequentia acta declarant. Simul namque cum fratre suo Froilane multa adversus Saracenos praelia gessit, atque plurimas civitates ab eis olim oppressas cepit, id est, Lucum, Tudem, Portucalem, 129.1117D| Bracaram, Metropolitanam, Viseum, Flavias, Agatam, Letesmam, Salamanticam, Zamoram, Abelam, 129.1118A| Secoviam, Astoricam, Legionem, Saidaniam, Mabe, Amaiam, Septemancam, Aucam, Velegiam, Alabensem, Mirandam, Rebendecam, Carbonariam, Abeicam, Brunes, Cinisariam, Alesanco (Cenicero y Alesanco en la Rioja), Oxomam, Cluniam, Argantiam, Septem publicam, exceptis Castris cum Villis et viculis suis: omnes quoque Arabes occupatores supradictarum civitatum interficiens, Christianos secum ad patriam duxit.

14.

Eo tempore populantur Primorias, Lebana, Transmera, Supporta, Carranza, Bardulia quae nunc appellatur Castella, et pars maritima Gallaeciae, Burgi. Alava namque Vizcaya, Alaone, et Urdunia a suis incolis reperiuntur semper esse possessae, sicut Pampilonia, Degius est atque Berroza. Itaque 129.1118B| supradictus Adefonsus admodum magnanimus fuit, sine offensione erga Deum et Ecclesiam, et vitam merito immitabilem duxit. Basilicas plures construxit, et instauravit. Regnavit annos XVIII. Vitam feliciter in pace finivit: sepultusque cum uxore sua regina Ermesinda in territorio Cangas in monasterio S. Mariae fuit.

15.

Nec hoc stupendum miraculum praetermittendum est, quod hora discessionis ejus certissime actum est: nam cum spiritum emisisset intempestae noctis silentio, et excubiae palatinae diligentissime corpus illius observarent, subito in aere auditur a cunctis excubantibus vox angelorum psallentium: Ecce quomodo tollitur justus, et nemo considerat; et viri justi tolluntur, et nemo percipit corde: a facie 129.1118C| iniquitatis sublatus est justus, erit in pace sepultura ejus. Hoc verum esse prorsus cognoscite, nec fabulosum dictum putetis: alioquin tacere magis eligerem, quam falsa promere maluissem. Aera 795 ( an. 757). - FROILA

16. Post Adefonsi discessum Froila filius ejus successit in regnum. Hic vir mente et armis acerrimus fuit: victorias multas egit adversus hostem Cordubensem. In loco qui vocatur Pontumio provinciae Gallaeciae praeliavit, eosque expugnatos quinquaginta quatuor millia Chaldaeorum interfecit; quorum ducem adolescentem, nomine Hammar, filium de Abderraman Ibem hiscem, captum in eodem loco, gladio interemit. Vascones rebellantes superavit, 129.1118D| atque edomuit. Muniam quamdam adolescentulam ex Vasconum praeda sibi servari praecipiens, postea 129.1119A| in regali conjugio copulavit, ex qua filium Adefonsum suscepit. Gallaeciae populos contra se rebellantes, simul cum patria devastavit. Denique fratrem suum nomine Vimaranem propriis manibus interfecit. Qui non post multum temporis talionem juste accipiens, a suis interfectus est. Regnavit ann. XI et mensibus tribus, et sepultus cum uxore sua Munia Oveti fuit aera 806 ( an. 768). - AURELIUS.

17.

Post Froilani interitum consobrinus ejus in primo gradu Aurelius, filius Froilani fratris Adefonsi, successit in regnum: cujus tempore libertini contra proprios dominos arma sumentes, tyrannice surrexerunt: sed principis industria superati, in 129.1119B| servitutem pristinam sunt omnes redacti. Praelia nulla exercuit, quia cum Arabibus pacem habuit. Sex annos regnavit, septimo namque anno in pace quievit, et sepultus in ecclesia sancti Martini episcopi in Valle Lagneyo fuit aera 812 ( an. 774). - SILO.

18.

Post Aurelii finem Silo successit in regnum, eo quod Adosindam Adefonsi principis filiam sortitus esset conjugem. Iste cum Ismaelitis pacem habuit. Populos Gallaeciae contra se rebellantes, in monte Cuperio bello superavit, et sub imperio subjugavit. Regnavit ann. IX et decimo vitam finivit, et sepultus cum uxore sua regina Adosinda in ecclesia S. Joannis apostoli et evang. in Pravia fuit aera 821 ( an. 783). - MAURECATUS. 129.1119C|

19.

Silone defuncto, regina Adosinda cum omni officio palatino Adefonsum filium fratris sui Froilani regis in solio constituerunt paterno: sed praeventus fraude Maurecati, Tii sui, filii Adefonsi majoris, de serva tamen nati, a regno dejectus, apud propinquos matris suae in Alava commoratus est. Maurecatus autem regnum, quod callide invasit, per sex annos vindicavit. Morte propria decessit, et sepultus in ecclesia S. Joannis apostoli in Pravia fuit aera 826 ( an. 788) - VEREMUNDUS.

20.

Maurecato defuncto, Veremundus, subrinus 129.1119D| Adefonsi majoris, filius videlicet Froilani fratris sui, in regno eligitur. Qui Veremundus vir magnanimus 129.1120A| fuit; tres annos regnavit: sponte regnum dimisit, reminiscens ordinem sibi impositum diaconi [dimissis filiis parvulis Ranimiro, et Garcia] subrinum suum Adefonsum, quem Maurecatus a regno expulerat, sibi in regno successorem fecit in aera 829 ( an. 791). Et cum eo pluribus annis charissime vixit. Vitam in pace finivit. - ADEFONSUS II ( Castus ).

21.

Hujus regni anno tertio Arabum exercitus ingressus est Asturias cum quodam duce nomine Mokehit, qui in loco qui vocatur Lutos a rege Adefonso praeoccupati, simul cum supradicto duce septuaginta fere millia ferro atque coeno sunt interfecti. Iste prius, solium regni Oveti firmavit. Basilicam quoque in nomine Redemptoris nostri Salvatoris 129.1120B| Jesu Christi miro construxit opere [et consecrari a septem episcopis fecit]. Unde et specialiter ecclesia S. Salvatoris nuncupatur, adjiciens principali altari ex utroque latere bisenum numerum titulorum reconditis reliquiis omnium apostolorum. Aedificavit etiam ecclesiam in honore S. Mariae semper virginis a septentrionali parte adhaerentem ecclesiae supradictae in qua extra principale altare a dextro latere titulum in memoriam S. Stephani, a sinistro titulum in memoriam S. Juliani erexit. Etiam in occidentali parte hujus venerandae domus aedem ad recondenda regum astruxit corpora, necnon et tertiam basilicam in memoriam S. Tyrsi condidit, cujus operis pulchritudinem, plus praesens potest mirari, quam eruditus scriba laudare. 129.1120C| Aedificavit etiam a circio, distantem a palatio quasi stadium unum, ecclesiam in memoriam S. Juliani martyris, circumpositis hinc et inde geminis altaribus mirifica instructione decoris. Nam, et regalia palatia, balnea, triclinia, vel domata, atque praetoria construxit decora, et omnia regni utensilia fecit pulcherrima.

22.

Hujus regni anno 30 geminus Chaldaeorum exercitus Gallaeciam petiit, quorum unus eorum vocabatur Alhabbez et alius Melih, utrique Alcorexis. Igitur audacter ingressi sunt: audacius et deleti sunt: uno namque tempore unus in loco qui vocatur Naharon, alter in fluvio Anceo perierunt. Subsequente itaque hujus regni tempore adveniens quidam 129.1120D| vir, nomine Mahzmuth, fugitivus a facie regis Cordubensis Abderrahman, cui rebellionem diuturnam 129.1121A| ingesserat, civis quondam Emeritensis, susceptus est clementia regia in Gallaecia, ibique per septem annos moratus est: octavo vero anno aggregata manu Saracenorum convicinos praedavit, seque tutandum in quoddam castellum, quod vocatur Sancta Christina, contulit. Quod factum, ut regalibus auribus nuntiatum est, praemovens exercitum, castellum in quo Mahzmuth erat obsedit, acies ordinat, castellum bellatoribus vallat, moxque in prima congressione certaminis famosissimus ille bellatorum Mahzmuth occiditur, cujus caput regis aspectibus praesentatur, ipsumque castrum invaditur, in quo se quinquaginta millia Saracenorum, qui ad auxilium ejus ab Hispania conflexerant, detruncantur, atque feliciter Adefonsus victor reversus est in pace Ovetum. 129.1121B| Sicque per quinquaginta et duos annos caste, sobrie, immaculate, pie ac gloriose regni gubernacula gerens amabilis Deo et hominibus, gloriosum spiritum emisit ad coelum, corpus vero ejus cum omni veneratione exsequiarum reconditum in supradicta ab eo fundata ecclesia S. Mariae saxeo tumulo quiescit in pace aera 880 ( an. 842). - RANIMIRUS I.

23.

Post Adefonsi decessum Ranimirus, filius Veremundi principis, electus est in regnum; sed tunc temporis absens erat in Barduliensem provinciam ad accipiendam uxorem. Propter hujus absentiam accidit ut Nepotianus, palatii comes, regnum sibi tyrannice usurpasset. Itaque Ranimirus, ut didicit consobrinum suum Adefonsum a saeculo migrasse, 129.1121C| et Nepotianum regnum invasisse, Lucensem civitatem Gallaeciae ingressus est, sibique exercitum totius provinciae aggregavit. Post paucum vero temporis in Asturias irruptionem fecit. Cui Nepotianus occurrit ad pontem fluvii Narciae aggregata manu Asturiensium, et Vasconum: nec mora a suis destitutus in fugam est versus, captusque a duobus comitibus, Scipione videlicet et Somnane, in territorio Praviensi, sic digna factis recipiens, evulsis oculis monasterio deputatus est. Itaque subsequenti tempore Nordomannorum classes per septentrionalem Oceanum ad littus Gegionis civitatis adveniunt, et inde ad locum qui dicitur Farum Bregantium, perrexerunt: quod ut comperit Ranimirus jam factus rex, misit adversus eos exercitum cum ducibus et 129.1121D| comitibus, et multitudinem eorum interfecit, ac naves igne combussit: qui vero ex eis remanserunt, civitatem Hispaniae Hispalim irruperunt, et praedam ex ea capientes, plurimos Chaldaeorum gladio atque igne interfecerunt. 129.1122A|

24.

Interim Ranimirus princeps bellis civilibus saepe impulsus est: nam comes palatii Aldoroitus adversus regem meditans, regio praecepto excaecatus est. Piniolus etiam, qui post eum comes palatii fuit, patula tyrannide adversus regem surrexit, et ab eo una cum septem filiis suis interemptus est. Interea supradictus rex ecclesiam condidit in memoriam S. Mariae in latere montis Naurantii, distante ab Oveto duorum millia passuum, mirae pulchritudinis, perfectique decoris: et ut alia decoris ejus taceam, cum pluribus centris forniceis sit concamerata, sola calce et lapide constructa, cui si aliquis aedificium consimilare voluerit, in Hispania non inveniet. Multa non longe a supradicta ecclesia condidit palatia, et balnea pulchra atque decora: nam adversus Saracenos 129.1122B| bis praeliavit, et victor exstitit. Completo autem anno regni sui septimo, Oveto in pace quievit cum uxore sua domna Paterna, aera 888 ( an 850). - ORDONIUS I.

25.

Ranimiro defuncto Ordonius filius ejus successit in regnum; qui magnae potentiae atque modestiae fuit. Civitates desertas, ex quibus Adefonsus major Chaldaeos ejecerat, iste repopulavit, id est, Tudem, Astoricam, Legionem et Amayam Patriciam. Adversus Chaldaeos saepissime praeliatus est, et triumphavit in primordio regni sui. Cum adversus Vascones rebellantes exercitum moveret, atque illorum patriam suo juri subjugasset, illo ad propria remeante nuntius advenit, dicens: Ecce ex adverso 129.1122C| hostis Arabum est. Illico rex ferrum et acies ad illos invertit: nec mora eorum turbas fugavit, et vibrante mucrone truncavit. Sed nec illud silebo quod verum factum esse cognosco. Muza quidem nomine Gothus, sed ritu Mahamentiano cum omni gentis suae multitudine deceptus, quos Chaldaei vocant Benikazzi, contra Cordubensem regem rebellavit, eique multas civitates partim gladio, partim fraude invasit: prius quidem Caesaraugustam, deinde Tutelam, et Oscam, postremo vero Toletum, ubi filium suum nomine Lupum posuit praefectum. Postea in Francos et Gallos arma convertit: multas ibi strages et praedas fecit; duos vero Francorum magnos duces, unum nomine Sancionem, et alium Epulonem per fraudem cepit, et eos vinctos in 129.1122D| carcerem misit. Ex Chaldaeis duos quidem magnos tyrannos, unum ex genere Alkorexi nomine Ibenamaz, alium militem nomine Alporz cum filio suo Azeth, partim pater Muza, partim filius Lupus praeliando ceperunt: unde ob tantae victoriae causam 129.1123A| tantum in superbia intumuit, ut se a suis tertium regem in Hispania appellari praeceperit.

26.

Adversus quem Ordonius rex exercitum movit ad civitatem quam ille noviter miro opere instruxerat, et Albailda nomen imposuit. Rex cum exercitu ad eam venit et munitione circumdedit; ipse vero Muza cum innumera multitudine advenit, et in montem cui nomen est Laturzo tentoria fixit. Rex vero Ordonius exercitum in duo divisit capita, unum quod civitatem obsideret, aliud quod contra Muzam dimicaret: statimque praelium committitur, et Muza cum exercitu suo fugatur. Tanta in eis caede vacati sunt, ut plus quam decem millia Magnatorum pariter cum genere suo, nomine Garseane, 129.1123B| exceptis plebibus interempta sunt: ipse vero ter gladio confossus, semivivus evasit, multumque ibi bellici apparatus, sive et munera, quae ei Carolus rex Francorum direxerat, perdidit, et nunquam postea effectum victoriae habuit. Rex vero Ordonius omnem exercitum ad civitatem applicavit, in eam quoque septimo die irruptionem fecit. Omnes viros bellatores gladio interfecit, ipsam vero civitatem usque ad fundamenta destruxit, et cum magna victoria ad propria repedavit. Lupus vero filius de eodem Muza, qui Toleto consul praeerat, dum de patre quod superatus fuerat, audivit, Ordonio regi cum omnibus suis se subjecit, et dum vitam hanc vixit, subditus 129.1124A| ei fuit; postea vero cum eo adversus Chaldaeos praelia multa gessit.

Multas et alias civitates jam saepedictus Ordonius rex praeliando cepit, id est, civitatem Cauriensem cum rege suo nomine Zeth: aliam quoque consimilem ejus. Civitatem Talamancam cum rege suo nomine Mozeror, et uxore sua cepit: bellatores eorum omnes interfecit, reliquum vero vulgus cum uxoribus et filiis sub corona vendidit. Iterum Nordomani piratae per haec tempora ad nostra littora pervenerunt: deinde in Hispaniam perrexerunt, omnemque ejus maritimam gladio igneque praedando dissipaverunt: exinde mari transjecto Nachor civitatem Mauritaniae invaserunt, ibique multitudinem Chaldaeorum gladio interfecerunt. Denique Majoricam, 129.1124B| Fermentellam et Minoricam insulas aggressi, gladio eas depopulaverunt. Postea Graeciam advecti, post triennium in patriam suam sunt reversi.

Ordonius suprafatus rex post sexto decimo anno regni expleto, morbo podagrico correptus, Oveto est defunctus ( ann. 866), et in basilica S. Mariae cum prioribus regibus est tumulatus. Felicia tempora duxit in regno, felix stat in coelo, et qui hic nimium dilectus fuit a populis, nunc autem laetatur cum sanctis angelis in coelestibus regnis: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto in unitate Deitatis vivit et gloriatur per nunquam finienda semper saecula saeculorum. Amen.

MONITUM(Apud Floresium, España Sagrada, tom. XIII.)