Chronicon Albeldense (Dulcidius Salmanticensis)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Chronicon Albeldense
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 129


Chronicon Albeldense

Chronicon Albeldense (Auctor incertus (Dulcidius Salmanticensis?)), J. P. Migne 129.1144C

MONITUM.(Apud Floresium, España Sagrada.) Chronicon Albeldense, editum ab incerto auctore aera 921, additum a Vigila, monacho Albaildensi, aera 1014, exstat in codice Conciliorum Gothico, qui fuit monasterii S. Martini Albeldensis, nunc translato in bibliothecam S. Laurentii Regii. Chronicon hoc scriptum est anno 18 Adefonsi Magni, regis Ovetensium, aera 921 (id est anno Christi 883), anno 32 Mahomat Cordubensis Sarraceni. Forte scriptum a Dulcidio, Salmanticensi episcopo, qui interfuit consecrationi Compostellanae aera 917, qui Chronicorum studiosus investigator apparet ex epistola Adefonsi tertii ad Sebastianum. Itaque potuit continuare historiam Sebastiani Salmanticensis sui praecessoris. Vigila vero monachus Albeldensis monasterii (nunc Alvelda prope Logronium) isti Chronico, quod desinebat aera 921, anno 18 Adefonsi Magni, et 32 Mahomat Cordubensis, addidit usque ad aeram 1014, praesertim ea quae pertinent ad reges Pampelonenses, et catalogum regum Ovetensium usque ad Ranimirum tertium. Itaque additio Vigilae desinit aera 1014 (i. e. anno Christi 976), anno 6 Sancionis regis Pampelonensis, filii Garseae, et anno 10 Ranimiri tertii Ovetensium regis. Itaque quarto folio istius libri (Alveldensis) dicitur, tunc esse aeram 1014, et ab incarnatione 976, et sextum annum Sancionis regis: et idem hic finis transcribitur ex codice Alveldensi in libro S. Aemiliani conciliorum in fol. 4 lib. Etiam in codice Aemiliano fol. 394 erat hoc Chronicon: sed inde discerptum est, relicto tantum uno folio extremo. ↑

PRAELUDIA CHRONICI.
129.1125|
  Exquisitio totius mundi. 129.1125A|

I.
Omnis mundus descriptus est a viris sapientissimis, videlicet Nicodoso, Didimito, Theudoto, et Polyclito, tempore Julii Caesaris. Oriens dimensus est per annos XXI, menses II et dies VIII. Occidens per annos XXVI, menses III, dies XVII. Septentrio per annos XXIX, menses II, dies III. Meridies per annos XXII, mensem I et dies XXX.

II.
Oriens habet maria VIII, insulas VIII, montes VII, provincias VII, oppida LXXV, flumina XVII, gentes XLV. Occidens habet maria VIII, insulas XVIIII, montes XV, provincias XXVII, oppida LXXV, flumina XVI, gentes XXV. Septentrio, maria XII, insulas XXV, montes XIII, oppida LVIII, flumina XVIII, gentes XXIX, provincias XVII. Meridies, maria II, insulas XVII, montes VI, provincias XIII, oppida LXII, flumina VI, gentes XXIV. Tempore Julii Augusti sub uno in universo mundo maria XXX, insulas LXIX, montes XLI, provincias LXIV, oppida CCLXX, flumina LVII, gentes CXXXIII.
  Item expositio Spaniae. 129.1125B|

III.
Spania prius ab Ibero amne Iberia, postea ab Ispalo Spania cognominata. Ipsa est Esperia ab Espero stella occidentali dicta. Sita est autem inter Africam, et Galliam, a Septentrione Pyrinaeis montibus clausa, reliquis partibus undique mari inclusa. Omnium frugum generibus fecunda, gemmarum, metallorumque copiis ditissima.
  Alia.

  Habet provincias sex cum sedibus episcoporum.

  Prima Carthago, quae est Carpentania.

  Toleto metropoli habet sub se, id est Oreto, Biatia, Urci, Bigastre, Ilice, Satabi. Dianum, Castalona, Valentia, Valeria, Secobrica. Arcabrica, Compluto, Sigonza, Oxoma, Secobia, Palentia, XVII.

  Secunda provincia Baetica.

  Hispali metropoli. Italica, Assidonia, Arepla, 129.1125C| Atigi, Cordoba, Egabro, Malaca, Illiberri, et Acci IX.

  Tertia provincia Lusitania

  Emerita metropoli, Pace, Olixbona, Exonoba, Agitaunia, Conibria, Beseo, Lameco, Caliabria, Talamantica, Abila Talabayra, Elbora et Caurio, XIII.

  Quarta provincia Galliciensi.

  Bracara metropoli, Dumio, Portucale, Tude. Auriense, Iria, Luco, Vittania, et Asturica. VIII.

  Quinta provincia Terraconensis.

  Terracona metropolis, Barcinona, Egara, Gerunda, Ampurias, Ausona, Urigello, Illerda, Dertosa, 129.1126A| Caesaraugusta, Osca, Pampilona, Auca, Callagurre, Tirasona. XIIII.

  Sexta provincia est ultra mare Tingitana.

  Gallia non est de provinciis Spaniae, sed sub regimine Gothorum erat, ita.

  Narbona metropolis, Beterris, Agate, Magallona, Neumase, Luteba, Carcassona, Elena, Tolossa.

  Flumina Spaniae IV.

  Baetis currit millia CCCCX. Tagus millia currit DCII. Mineus currit millia CCCXIII. Iberus currit millia CCCIV.

  De septem miraculis mundi.

IV.
1. Capitolium Romae. 2. Pharus Alexandriae. 3. Bellerophons Exmirne. 4. Theatrum Eraclie. 5. Collosus Rhodi. 6. Templum Quicici. 7. Tetrapulum Emetis, quod melius est ecclesia S. Soffie Constantinopoli.
  Item de proprietatibus gentium.

129.1126B|
V.
1. Sapientia Graecorum. 2. Fortia Gothorum. 3. Consilia Chaldaeorum. 4. Superbia Romanorum. 5. Ferocitas Francorum. 6. Ira Britanorum. 7. Libido Scotorum. 8. Duritia Saxonum. 9. Cupiditas Persarum. 10. Invidia Judaeorum. 11. Pax Aethiopum. 12. Commercia Gallorum.
  Item res Spaniae celebres.

  VI Polla de Narbona, vinum de Vilasz, ficus de Biatia, triticum de Campis Gothis, mulus de Hispali, caballus de Mauris, ostrea de Mancario, lamprea de Thatther, lancea de Gallia, scanda de Asturias, mel de Gallicia, disciplina atque scientia de Toledo. Haec erant praecipua tempore Gothorum.

  De litteris.

VII.
Litterae sunt vocales A, E, I, O, U, quia directo hiatu caucium sine ulla conlisione emittuntur et vocem implent.
  Semivocales F, N, L, N, S, R, quia ab E vocali incipiunt, et desinunt insaturabilem sonum.

  129.1126C| Mutescunt B, C, D, T, P, Q, G, quia sine subjectis sibi vocalibus non erumpunt. Littera pro adspiratione ponitur, quae est elatae vocis pro solis Kalendis. Explicit.

  Incipit ordo annorum breviter collectus.

VIII.
Ab Adam usque ad diluvium anni MMCCXLII.
  A diluvio usque ad Abraham. ann. DCCCCXLII.

  Ab Abraham usque ad Moysem anni DV.

  Ab exitu filiorum Israel ex Aegypto usque ad introitum in terram repromissionis anni XL.

  Ab introitu illorum usque ad Saul primum Regem Israel fuere Judices per annos CCCLVI.

  129.1127A| Saul regnat annos XL.

  A David usque ad initium aedificationis templi anni XLIII.

  A prima aedificatione templi usque ad transmigrationem in Babyloniam, fuere reges per annos CCCCXLIII.

  Fuit autem captivitas populi ac desolatio templi anni LXX, et restauratur a Zorobabel.

  Post restaurationem templi usque ad incarnationem Christi anni DXL.

  Colligitur omne tempus ab Adam usque ad Christum V M. CXCVIIII.

  Ab incarnatione D. N. Jesu Christi usque ad primum Wambani principis regni annum fuere anni DCLXXII.

  A tempore Wambae usque nunc, quae est aera DCCCCXXI, finiunt anni CCXI.

  Modo vero colligitur omne tempus ab exordio mundi usque in praesentem aeram DCCCCXXI, et octavo decimo anno regni Adefonsi principis, filii gloriosi 129.1127B| Ordinii regis, omnes anni sub uno V I M. LXXXII [ et ab incarnatione Domini usque nunc DCCCLXXXIII.]

  Item de sex aetatibus saeculi.

IX.
Prima aetas ab Adam usque ad diluvium anni MMCCXLII.
  Secunda aetas a diluvio usque ad Abraham anni DCCCCXLII.

  Tertia aetas ab Abraham usque ad David anni DCCCCXLI.

  Quarta aetas a David usque ad transmigrationem in Babyloniam anni CCCCLXXXVI.

  Quinta aetas a transmigratione usque ad Christum et Octavianum imperatorem, cujus tempore ex Maria Virgine et Spiritu sancto natus est Christus.

  Sexta aetas, quae a Christo coepit, habet nunc annos DCCCLXXXIII in aera DCCCCXXI. Quantum adhuc protendatur, soli Deo est cognitum, nobis autem manet incertum, dicente Domino in Evangelio: Non 129.1127C| est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7).

  Item exquisitio milliarium civitatum.

X.
De Gadis usque ad Cordobam milliaria CC.
De Cordoba usque ad Toletum milliara CCXX.
De Toleto usque ad Caesaraugustam milliaria CCC.
129.1128A|
Fiunt millia millianorum IIIM. CCLXXXI.
De Roma ad Thessalonicam milliaria DCCCXLII.
De Avenione ad Valentiam milliaria CII.
De Clausulas ad Ruscilionem milliaria XX.
De Osca ad Eldram.
De Caesaraugusta ad Oscam milliaria LX.
129.1127C| milliaria LXXX.
De Eldra ad Gersonam milliaria L.
De Gersona ad Gerundam milliaria CXXX.
De Gerunda ad Clausulas milliaria XL.
129.1127C| .
De Ruscilione ad Narbonam milliaria XL.
De Narbona ad Bitteris milliaria XV.
De Bitteris ad Neumase milliaria LXXV.
De Neumase ad Avinionem milliaria XXV.
129.1127C| .
De Valentia ad Turnos milliaria CCL.
De Turnis ad Mediolanum milliaria CLXX.
De Mediolano ad Romam milliaria CCCXVI
129.1127C| .
De Thessalonica ad Heracliam milliaria CCCXVI.
De Heraclia ad Constantinopolim milliaria CXXX.
129.1127C| .
  Item notitia episcoporum cum sedibus suis.

129.1128B|
XI.
Regiamque sedem, Hermenegildus tenet (an. 881, Vide n. 25).
Flaianus Bracarae: Luco episcopus arce Reccaredus .
Tudemirus Dumio, Mendunieto degens.
Sisnandus Iriae sancto Jacobo pollens.
Nausticus tenens Conimbriae sedem.
Brandericus quoque locum Lamecensem.
Sebastianus quidem sedem Auriensem.
Justusque similiter in Portucalense.
Alvarus Velegiae, Felmirus Uxomae.
Maurus Legione, Ranulfus Astoricae.
  Praefatique Praesules in Ecclesiae plebe ex regis prudentia emicant clari.
Rex quoque clarus omni mundo factus
Jam suprafatus Adefonsus vocatus,
Regni culmine datus, belli titulo aptus,
Clarus in Astures, fortis in Vascones,
129.1128C| Ulciscens Arabes, et protegens cives.
Cui principi sacra sit victoria data
Christo duce juvatus, semper clarificatus.
Polleat victor saeculo, fulgeat ipso coelo:
Deditus hic triumpho, praeditus ibi regno.
Amen.

CHRONICON ALBELDENSE
129.1127|
  Incipit ordo Romanorum regum. 129.1127C|

1.
In Roma regnavit prior Romulus ann. XXXVIII. Iste aedificavit Romam,
  129.1128C| Titus Tacius rex Sabinorum ann. V.

  Numa Pompilius regnavit ann. XXXII, Iste primus annum in XII. menses ordinavit.

  129.1129A| Tullius Hostilius ann. XXXIII. Iste primus purpuram induit.

  Ancus Marcius regnavit ann. XXVIIII.

  Tarquinius Priscus regn. ann. XXXVIII. Iste Capitolium fecit.

  Servius Tullius regn. ann. XXXVIII. Hic primus censum egit.

  Tarquinius Superbus regn. ann. XXV. Iste expulsus regno ob meritum fuit.

  Fuerunt consules per annos CCCLXXVI.

  Decemviri ann. I.

  Reges fuere annis II.

  A Romulo ergo et Roma condita, usque ad Gaium Julium Caesarem, annos DCLXVI.

  Primus ergo Gaius Julius Caesar imperavit annis IIII. Hic pugnavit cum Pompeio pro imperio.

  De hinc aetas incipit.

2.
Octavianus reg. an. LVI. Hujus anno XII (42) Christus natus est. Iste solus omnem mundum imperavit.
  129.1129B| Tiberius filius Gaius regn. ann. XVIII. Hujus XVIII anno regni Dominus Christus crucifixus est. Iste dum per cupiditatem reges ad se venientes non remitteret, multae gentes a Romano imperio recesserunt.

  Gaius Gallicula reg. an. IIII. Hic avarus, crudelis, luxuriae servus fuit. Per idem tempus Matthaeus apostolus Evangelium in Judaea primus scripsit.

  Claudius reg. an. XIIII. Eo tempore Petrus apostolus Romam venit; et Marcus evangelista in Alexandria scripsit.

  Nero reg. an. XIIII. Crudelis et luxuriae deditus fuit. Retibus aureis piscabatur. Hujus tempore Petrus et Paulus, unus in cruce et alius a gladio necantur.

  Vespasianus reg. an. VIII, menses XI, dies XXII. Immemor offensarum fuit. Hujus secundo anno Titus Jerosolymam cepit, ubi undecies centena millia Judaeorum 129.1129C| fame et gladio perierunt, et centum millia publice venundata fuere.

  Titus reg. an. II. Hic facundus fuit et pius, necnon charus hominibus.

  Domitianus, frater Titi, reg. an. XVI. Hic superbia exsecrabilis, Deum se appellari jussit, et Christianis persecutionem intulit, senatores peremit. Sub quo et apostolus Joannes in Pathmos exsilio relegatus mens. IIII.

  Nerva reg. an. I. Vir imperio moderatus. Hujus tempore Joannes apostolus Ephesum rediit; et rogatus ab Asiae episcopis Evangelium novissimus edidit.

3.
Trajanus reg. an. XVIIII, menses VII. Hujus tempore requiescit Joannes apostolus.
  129.1130A| Adrianus reg. an. XXI. Iste Jerosolymam restauravit, et ex nomine suo Aeliam vocitavit.

  Antonius Pius reg. an. XXII. Hic clemens satis fuit. Pater patriae dictus est. Galenus medicus, Pergamo genitus, Romae clarus habetur.

  Antonius minor reg. an. XVII. Victor fuit.

  Commodus reg. an. XIII.

  Helvius Pertinax reg. an. I invitus. Uxorem Augustam noluit dici.

  Severus Pertinax reg. an. XVIII. Hujus tempore Origenes Alexandriae eruditur.

  Antonius Caracalla, Severi filius, reg. an. VII. Libidinosus fuit. Nubercam suam uxorem duxit.

  Macrinus reg. an. I. Nihil memorabile gessit.

  Aurelius Antonius reg. an. III. Iste ob meritum tumultu militari peremptus est.

  Alexander reg. an. XIII. Hujus tempore Origenes Alexandrinus claruit.

  Maximianus reg. an. III. Christianos persequitur.

129.1130B|
4.
Gordianus reg. an. VII. Fraude suorum interiit.
  Philippus reg. an. VII. Iste prior Christianus imperator fuit et credidit Christo, anno Urbis millesimo.

  Decius reg. an. I. Persecutor Christianorum fuit. Hujus tempore S. Antonius monachus Aegypto clarus habetur, a quo prius monasteria condita sunt.

  Gallus et Volosianus filius reg. an. II.

  Valerianus cum Gallenio reg. an. XV.

  Hujus tempore S. Cyprianus episcopus martyrio coronatur.

  Claudius reg. an. II. Iste Gothos Illyricum et Macedoniam devastantes exsuperat.

  Aurelianus reg. an. VI. [Iste Christianos persequitur; a rege Persarum capitur: ibique in dedecore senescit et moritur.]

  Tacitus reg. an. I.

  129.1130C| Probus reg. an. VI. Iste militiae strenuus et victoriis clarus.

  Carus reg. an. II. Ictu fulminis periit.

  Diocletianus et Maximianus reg. an. XX. Dioclecianus Christianos persequitur. Iste primus gemmas in vestibus et calceamentis inseri jussit, dum sola purpura retro principes uterentur. Sed ambo, imperio relicto, privati vixerunt.

  Galerius reg. an. II.

5.
Constantinus regnavit annos XXX. Iste Christianus effectus licentiam Christianis dedit. Per idem tempus crux Domini ab Helena, Constantini matre, invenitur.
  Hic Nicaenum concilium fieri praecepit, ut in alio folio.

  129.1131A| Constantinus et Constans reg. an. XXXIII. Constans, crudelis moribus, Arianus effectus, Christianos persequitur.

  Arius, amicus ejus, Constantinopoli viscera simul cum vita effudit.

  Hilarius doctrina clarus habetur.

  Donatus, qui grammaticae artis Roma claruit, eodem tempore passus est.

  Antonius monachus id tempus obiit.

  Ossa Andreae et Lucae apostolorum Constantinopolim transferuntur.

6.
Julianus an. II. Hic, ex clerico imperator et paganus effectus, idola coluit. Christianis martyria intulit. In odium Christi templum Jerosolymae Judaeis restaurari praecepit, sed Dominus non permisit. Julianus autem apud Persas jaculo suscepto interiit.
  Jovianus reg. an. I. Iste, Christianus, noluit imperium suscipere: sed omni exercitui, ob amorem 129.1131B| illius Christiano effecto, tandem cessit, statimque Christianis privilegia dedit: idolorum templa claudi praecepit.

  Valentinianus et Valens frater ejus reg. an. XIIII. Gothi bifarie in Athanarico et Fridigerno divisi sunt. Alaricus Fridigernum, Valentis Ariani imperatoris auxilio, superat: ob inde ipse rex cum omni Gothorum gente Arianus per Valentem imperatorem efficitur. Gulfila eorum episcopus litteras eis adinvenit.

  Gratianus cum fratre Valentiniano reg. an. VI. Ambrosius Mediolanensis episcopus claruit: Martinusque Turonum Galliae civitatis episcopus miraculorum signis effulsit.

7.
Valentinianus cum Theodosio reg. an. VII. Synodus Constantinopolitana CL episcoporum colligitur. Jeronymus presbyter in Bethlehem toto mundo clarus habetur.
  Caput Joannis Baptistae Constantinopolim perducitur, et septimo milliario civitatis humatur.

  129.1131C| Templum idolorum a Theodosio subvertitur.

  Theodosius cum Arcadio reg. an. III.

  Per idem tempus Joannes anachoreta miraculis claruit.

  Arcadius cum fratre Honorio reg. an. XIII. Hoc tempore Augustinus episcopus doctrinae scientia claruit.

  Per idem tempus Donatus Epiri episcopus virtutibus insignis habetur; qui draconem ingentem, expuens in ore ejus, necavit, quem octo juga bobum ad incendium vix trahere potuerunt.

  Per idem tempus corpora sanctorum Abbacue et Micheae prophetarum divina revelatione produntur.

  Teufilus claruit.

  Gothi Italiam, Wandali atque Alani Gallias aggrediuntur.

8.
Honorius cum Theodosio minore, fratris filio reg. an. XV. His imperantibus Gothi Romam capiunt. Wandali et Alani, atque Suevi Spanias occupant.
  129.1131D| Concilium Carthaginis CCXIIII episcoporum agitur.

  Cyrillus Alexandriae episcopus insignis est habitus.

  Theodosius minor, Arcadii filius, reg. an. XXVII.

  Wandali ab Spania ad Africam transeunt, ibique catholicam fidem Ariana impietate subvertunt.

  129.1132A| Ephesina synodus adversus Nestorium agitur episcopum.

  Hoc etiam tempore diabolus, in speciem Moysi Judaeis in Creta apparens, dum eos per mare pede sicco ad terram repromissionis promittit perducere, plurimis necatis, reliqui qui remanserunt, Christiani effecti sunt.

9.
Martianus reg. an. sex. Hujus initio Chalcidonense concilium geritur.
  Rudericus rex Gothorum cum ingenti exercitu Spaniam ingreditur.

  Leo major cum Leone minore reg. an. XVI.

  Zenon reg. an. XVII. Per idem tempus corpus Barnabae apostoli, et Evangelium Matthaei, ipso revelante, repertum est.

  Anastasius reg. an. XXVII. Eo tempore Fulgentius episcopus doctrinae scientia claruit. Haereses multae exortae sunt.

  Justinus major reg. an. VIII. Iste synodi Chalcidonensis amator, acephalorum haeresem abdicat.

129.1132B|
10.
Justinianus reg. an. XXXVIIII. Iste acephalorum haeresem suscipiens episcopos Chalcidonensis concilii amatores condemnat.
  In Africa Wandali per Belesarium patricium Romanum exstincti sunt.

  In Italia quoque Attila Ostrogothorum a Narse Romano patricio superatur.

  In Spania Attanagildus Agilani imperium tyrannizat.

  Per idem tempus corpus sancti Antonii monachi, divina revelatione repertum, Alexandriam perducitur, et in ecclesia sancti Joannis humatur.

  Justinus minor reg. an. XI. Iste ea quae adversus Chalcidonense concilium fuerant edita destruxit; et Symbolum CL Patrum tempore sacrificii concinendum a populo praecepit.

  Armeni tunc primum fidem Christi suscipiunt.

  Per idem tempus Martinus Bracarensis episcopus, apud Gallaeciam prudentia catholicae fidei clarus habetur 129.1132C| tempore Suevorum.

11.
Tiberius reg. an. VII. Longobardi, Roma pulsi Italiam adeunt.
  Gothi per Ermenegildum Liuvigildi regis filium bifarie divisi mutua caede vastantur.

  Mauritius reg. an. XXI. Suevi, a Liuvigildo rege Gothorum obtenti, Gothis subjiciuntur.

  Eodem tempore Gothi per Recaredum regem religiosissimum ad catholicam fidem convertuntur.

  Hoc tempore Leander episcopus Spalensis ad conversionem gentis Gothorum doctrina fidei et scientiarum clarus in Spaniis habetur.

  Focas reg. an. VIII. Iste seditione militari imperator effectus, Mauritium Augustum nobiliumque multos interfecit.

  Praelia quoque Persarum adversus Remp. gravissima excitantur, a quibus Romani fortiter debellati.

12.
Eraglius reg. an. XXVII. Sclavi Graeciam 129.1132D| Romanis tulerunt: Persi Syriam et Aegyptum.
  In Spanias quoque Sisebutus Gothorum rex quasdam ejusdem Romanae militiae urbes cepit: et Judaeos regni sui subditos ad Christi fidem convertit.

  Ecclesiam quoque sanctae Leocadiae Toleto mire fundavit.

  129.1133A| Post quem, Suintila princeps receptum regnum Romanis peregit, celerique victoria totius Spaniae monarchiam obtinuit.

  Reges quoque Gothorum a Suintilane usque ad Chintilanem eo imperante fuerunt.

  Constantinus reg. an. VIIII. Eo tempore Tulca et Cindasvinctus in Spania, unus post alium reg annis VIIII.

13.
Constans reg. an. XX. Tunc Recesvinctus in Spania reg an. XX, et supervixit annos tres.
  Constantinus novus reg. an. XVI. Supradictus Recesvinctus reg. an. III. Wamba reg. an. VIIII. Ervigius reg. V, et supervixit annos II et dies XV.

  Justinianus reg. an. XI. Supradictus Ervigius reg. an. II.

  Egica reg. an. VIIII, et supervixit annos VI.

  Leo reg. an. VII. Egica peragit in Spania an. VI. Post illum Vittiza filius ejus an. I.

  Tiberio imperante Vittiza peragit annos VIII.

  Rudericus reg. an. III. [Tunc Saraceni Spaniam 129.1133B| possederunt et regnum Gothorum exterminatum, aera 852].

  Item ordo gentis Gothorum.

14.
Primus in Gothis Atanaricus reg. an. XIII. Iste prius per Valentem imperatorem in haeresem Arianam cum omni Gothorum gente intravit. Sub isto Gothi legem et litteras habere coeperunt: et cum eodem rege ab Ugnis Gothi de terra propria expulsi sunt. Rex quoque Constantinopolim vitam finivit sub imperatore Teudosio.
15.
Alaricus reg. an. XVIII. Item ob vindictam Gothorum CC millia, et Ragadaiso scita, quos Romani interfecerant, exercitum movit, et Romam capit: ibique Placidiam, Teudosii imperatoris filiam, cum multis opibus depraedavit. Postea in Italia obiit sub imperatore Honorio et Arcadio.
16.
Ataulphus reg. an. VI. Iste supradictam Placidiam conjugem accepit, et quinto regni anno de Italia Gallias adiit; et dum Spanias petere voluisset, 129.1133C| a suis interfectus est in Barcinona sub imperatoribus Honorio et Arcadio.
17.
Sigericus reg. an. I. Iste cum pacem cum Romanis voluisset, mox a suis est interfectus sub imperio praedicto.
18.
Ballia reg. an. III. Belligerator fuit. Cum imperatore Honorio pacem habuit, et sororem ejus Placidiam ei reddidit. Iste in Spanias ingressus, Wandalos et Silingos in Baetica bello exstinxit, et Alanos ad nihilum redegit. Ad Africam classice transire disposuit; sed Gaditanum mare eum non dimisit. In Gallias rediit, ibique vitam finivit sub imperatore Honorio.
19.
Teuderedus reg. an. XXXIII. Iste Litorium ducem Romanorum cum multis millibus Romanorum exstinxit. Ex Ugnis CC interfecit; ibique praeliando occiditur sub imperatore Teudosio minore.
20.
Turismundus filius ejus reg. an. I. Qui dum feralis et noxius esset, a Teuderico et Fricdario 129.1133D| est fratribus interfectus sub imperatore Marciano.
21.
Teudericus reg. an. XIII. Iste cum Gothis Avito imperio sumere auxilium dedit; et ob hoc inde cum licentia ejusdem Aviti imperatoris cum ingenti exercitu Spanias intrat, et XII milliario ab 129.1134A| Asturica apud Urbicum fluvium Ricciarium Suevorum regem praelio superavit: eumque persequens, in Portucale cepit [atque occidit. Bracarum capit]. Sicque inde per Lusitaniam Gallias repetit: ibique ab Eurico est fratre occisus sub imperatore Leone.
22.
Euricus reg. an. XXVI. Iste Lusitaniam depraedavit. Pampilonam et Caesaraugustam cepit. Iste primus Gothis leges dedit. Arelate obiit sub imperatore Zenone.
23.
Alaricus filius ejus reg. an. XXIII. Quem Huduildus rex Francorum apud Pictavem bello interfecit. Ob cujus vindictam Teudericus socer ejus, Italiae rex, Francos proterit, et regnum Gothis integrum restituit sub imperatore Anastasio.
24.
Gesalaicus Alarici filius reg. an. III. Iste a Gundibado Burgundionum rege in Narbona superatus ad Barcinonam fugit. Inde ad Africam Wandalis pro auxilio pergit, et non impetravit: inde reversus, apud Barcinonam a duce Teuderici Italiae regis est interfectus sub imperatore Anastasio. 129.1134B|
25.
Supradictus Teudericus, occiso Gesalaico, regnum Gothorum tenuit annis XV, et superstiti nepoti suo Atalarico reliquit. Ipse Italiam rediit, et ibi vitam finivit sub imperatore Justiniano.
26.
Amalaricus reg. an. V. Iste a Vildiberto Francorum rege superatus Narbona interimitur sub imperatore Justiniano.
27.
Tudis reg. an. XVII. Iste, quamvis haereticus, pacem concessit Ecclesiae, et episcopis licentiam dedit in Toletana urbe concilia peragere. Francorum reges infra Spanias usque nimium superavit: eumque in palatio quidam insaniam simulando interfecit sub imperatore Justiniano.
28.
Teudisclus reg. an. I. Qui dum thoros multorum macularet, et ob id multis necem excogitaret, mox inter epulas gladio Spali jugulatur sub imperatore Justiniano.
29.
Agila reg. an. V. Iste dum ad Cordobam urbem pugnaret, et in contemptu Christi sepulcrum sancti 129.1134C| martyris Aciscli quodam horrore pollueret, filium ibi cum multa copia interfectum, et omne thesaurum regium amisit, et Emeritam fugit: ibique sui eum interfecerunt sub imperatore Justiniano.
30.
Atanagildus reg. an. XIIII. Iste contra milites Justiniani imperatoris, quos in suo auxilio contra Agilanem petierat, diu conflixit atque exstinxit. Toleto morte propria decessit sub imperatore Justiniano.
31.
Liuva reg. an. III in Narbona. Iste fratri Leuvigildo Spaniae administrationem dedit; ipse Gallis praefuit.
32.
Leuvigildus adepta Gallia et Spania reg. an. XVIII. Iste valde haeresi Arianae deditus persecutionem catholicis intulit, et ecclesiarum privilegia tulit. [Mansonam Emeritensium episcopum religavit .] Suis perniciosus fuit; potentes per cupiditatem damnavit. Suevos superavit, et Galleciae regnum Gothis adjunxit. Primus regali veste opertus solio resedit. Urbem in Celtiberia fecit et 129.1134D| Recopolim nominavit. Gothorum leges ante correxit. Toleto propria morte decessit sub Mauricio imperatore.
33.
Reccaredus filius ejus reg. an XV. Iste in exordio regni sui catholicam fidem adeptus, omnem 129.1135A| Gothorum gentem ad cultum rectae fidei revocavit: et per synodum episcoporum Galliae et Spaniae fidem catholicam confirmavit. Francorum hostes LX millia in Spania bello prostravit, et tempora regni sui omni bonitate ornavit. Fine pacifico Toleto decessit imperante Mauricio.
34.
Liuva filius reg. an. II. Istum praecisa dextera innocuum Vitericus occidit, et regnum sibi suscepit sub imperatore Mauricio.
35.
Vitericus reg. an. VII. Vir quidem strenuus in armorum arte, sed expers victoriae. Quod fecit recepit: inter epulas enim prandii a suis interfectus est sub imperio Focatis.
36.
Gundemarus reg. an. II. Vascones una expeditione vastavit. Morte propria Toleto decessit sub imperatore Eraclio.
37.
Sisebutus reg. an. VIII. Iste potestate Judaeos ad fidem Christi perduxit. Ecclesiam sanctae Leocadiae opere miro fundavit. Astures et Vascones in montibus rebellantes humiliavit, et suis per omnia 129.1135B| benivolus fuit. Hunc uni proprio morbo, alii immoderato potionis haustu asserunt interfectum sub imperatore Eraclio. Tunc nefandus Mahomat in Africam nequitiam legis stultis populis praedicavit.
38.
Suintila reg. an. X. Victoria et consilio magnus fuit. Vascones devicit; duos patricios Romanos cepit. Omnem Spaniam et Galliam strenue rexit, et ob meritum pater pauperum vocari est dignus. Fine proprio Toleto decessit sub imperatore Eraclio.
39.
Sisinandus reg. an. IIII. Iste synodum episcoporum egit: patiens fuit, et regulis catholicis orthodoxus exstitit. Toleto vitam finivit sub imp. Eraclio.
40.
Chintila reg. an. III. Synodus plurimas Toleto cum episcopis egit, et subditum regnum fide firmavit. Toleto decessit sub imp. Eraclio.
41.
Tulga reg. III. Blandus in omnia fuit.
42.
Chindasvinctus reg. solus an. VI, et cum filio 129.1135C| suo Recesvinto an IIII. Hujus tempore quievit Spania, et per synodos erudivit Ecclesia. Toleto obiit sub imp. Constantino novo.
43.
Wamba reg. an. VIIII. Primo regni anno rebellantem sibi Paulum ducem cum quadam parte Spaniae, seu cum omni provincia Galliae, hic rex cum exercitatione Spaniae prius feroces Fascones in finibus Cantabriae perdomuit; deinde pergens, cunctis civitatibus Gothiae et Galliae captis, ipsum postremo Paulum in Neumausense urbe victum celebre triumpho sibi subjecit. Postea ab Ervigio regno privatur sub imperatore Constantino novo.
44.
Ervigius reg. an. VI. Iste synodos multas Toleto cum episcopis egit. Filiam suam conjugem dedit Egicani. Toleto obiit sub imperatore Justiniano.
45.
Egica reg. an. XV. Iste dum regnum accepit filiam Ervigii cum juratione Wambani subjecit. Filium suum Vitizanem principem secum regno praefecit. Toleto decessit sub imperio Leonis.
  129.1135D| Vitiza reg. an. X. Toleto vitam finivit sub imperio Tiberii.

129.1136A|
46.
Rudericus reg. an. III. Istius tempore aera 752, farmalio terrae Saraceni evocati Spanias occupant, regnumque Gothorum capiunt; quod adhuc usque ex parte pertinaciter possident: et cum eis Christiani die noctuque bella iniunt, et quotidie confligunt, dum praedestinatio usque divina dehinc eos expelli crudeliter jubeat. Amen.
  Item nomina regum catholicorum Legionensium.

47.
Pelagius filius Veremundi, nepos Ruderici regis Toletani. Ipse primus ingressus est in Asturibus montibus sub rupe in antrum de Auseba.
Deinde Aurelius.
Deinde filius ejus Fabila.
Deinde Adefonsus gener Pelagii.
Post illum frater ejus Froila.
129.1136D| .
Post illum Adefonsus Castus, qui fundavit Oveto.
Deinde Nepotianus cognatus regis Adefonsi.
Post Nepotianum Ranimirus.
Post illum filius ejus Ordonius, qui allisit Albailda.
129.1136B|
[Post illum frater ejus Sancio.
Deinde Adefonsus, qui dedit.
.
48. Post illum filius ejus.
Deinde filius ejus Adefonsus, qui allisit Ebrellos.
129.1136D| Garsea.
Deinde Ordonius.
Deinde frater ejus Froila.
129.1136D| Post filius ejus Adefonsus.
Deinde Sancius filius Ordonii.
129.1136D| regnum suum, et convertit ad Deum.
Post frater ejus Ranemirus.
Deinde filius ejus Ordonius.
129.1136D| ]
Deinde filius Sancionis Ranemirus.
  Vacare hic ait Joannes Vazquez del Marmol spatium quasi octo aut novem linearum.

  Item nomina Pampilonensium regum.

  Animadvertit hic iterum Joannes Vazquez, vacare spatium, ad oramque codicis scriptum: Hic a praedictis regibus ignoro quales fuisse.

129.1136C|
49.
Sancio rex filius Garseanis regis regnavit annos XX.
  [ Hic in margine notatum: Aera DCCCCXIV inquoavit.] Garsea filius Sancionis regis reg. an. X (40) et amplius. Sancio.

  Item ordo gothorum Ovetensium regum.

50.
Primus in Asturias Pelagius regnavit in Canicas annis XIX. Iste a Vitizane rege de Toleto expulsus, Asturias ingressus est, postquam a Saracenis Spania occupata est. Iste primus contra eos sumpsit rebellionem in Asturias, regnante Juzeph in Cordoba, et in Legione civitate Saracenorum jussa super Astures procurante Monuza: sicque ab eo hostis Ismaelitarum cum Aloamane interficitur; et Oppa episcopus capitur. Postremoque Monnuza interficitur, sicque ex tunc reddita est libertas populo Christiano. Tunc etiam qui remanserunt, gladio de ipsa hoste, Saracenorum in Libamina, monte 129.1136D| ruente judicio Dei opprimuntur: et Asturorum regnum divina providentia exoritur. Obiit quidem 129.1137A| praedictus Pelagius in locum Canicas aera 775.
51.
Fasila filius ejus reg. an. II. Iste, levitate ductus, ab urso est interfectus.
52.
Adefonsus, Pelagii gener, reg. an. XVIII. Iste Petri, Cantabriae ducis, filius fuit; et dum Asturias venit, Bermisindam, Pelagii filiam, Pelagio praecipiente, accepit. Et dum regnum accepit, praelia satis cum Dei juvamine gessit. Urbes quoque Legionem atque Asturicam, ab inimicis possessas, victor invasit. Campos, quos dicunt Gothicos, usque ad flumen Dorium eremavit, et Christianorum regnum extendit. Deo atque hominibus amabilis exstitit. Morte propria decessit.
53.
Froila filius ejus reg. an. XI. Victorias egit, sed asper moribus fuit. Fratrem suum, nomine Vimaranem, ob invidiam regni interfecit. Ipse post ob feritatem mentis in Canicas est interfectus aera 806.
54.
Aurelius reg. an VII. Eo regnante servi, dominis suis contradicentes, ejus industria capti in 129.1137B| pristina sunt servitute reducti. Suoque tempore Silo futurus rex, Adosindam Froilae regis sororem, conjugem accepit: cum qua postea regnum obtinuit. Aurelius vero propria morte decessit.
55.
Silo reg. an. VIIII. Iste dum regnum accepit, in Pravia solium firmavit. Cum Spania ob causam matris pacem habuit. Morte propria decessit, prolem nullam dimisit.
56.
Maurecatus reg. an.
57.
Veremundus reg. an. III. Iste per ann. III clemens adfuit et pius. Eo regnante praelium factum est in Burbia. Postea voluntarie regnum dimisit.
58.
Adefonsus magnus reg. an. LI. Iste II regni anno per tyrannidem regno expulsus, monasterio Abelaniae est retrusus. Inde a quodam Teudane vel aliis fidelibus reductus, regnique Oveto est culmine restitutus. Iste in Oveto templum sancti Salvatoris cum XII apostolis ex silice et calce mire fabricavit. 129.1137C| Aulamque sanctae Mariae cum tribus altaribus aedificavit. Basilicam quoque sancti Tirsi miro aedificio cum multis angulis fundamentavit. Omnesque has Domini domos cum arcis atque columnis marmoreis auro argentoque diligenter ornavit; simulque cum regis palatiis picturis diversis decoravit; omnemque Gothorum ordinem, sicuti Toleto fuerat, tam in ecclesiam quam palatio in Oveto cuncta statuit. Super Ismaelitas victorias plures gessit. Getulorumque hostes: unam infra Asturias in locum Eutis, et aliam in Gallaeciae provincia in locum Anceo praelio superavit. Suoque tempore quidam de Spania nomine Mahamut a rege Cordobense fugatus, cum suis omnibus Asturias ab hoc principe est susceptus. Posteaque ad rebellium in Gallaecia in castro Sanctae Christinae perversum, ibidem eum hic rex praelio interfecit: castrumque ipsum cum omnibus rebus suis cepit. Absque uxore castissimam vitam duxit: sicque de regno terrae ad regnum 129.1137D| transiit coeli: qui cuncta pace egit, in pace quievit. Bissena quibus haec altaria sancta fundataque vigent, hic tumulatus jacet. 129.1138A|
59.
Ranemirus reg. an. VII. Virga justitiae fuit. Latrones oculos evellendo abstulit. Magicis per ignem finem imposuit: sibique tyrannos mira celeritate subvertit atque exterminavit. Prius Nepotianum ad pontem Narciae superavit, et sic regnum accepit. Eo tempore Lordomani, primi in Asturias venerunt. Postea idem Nepotiano pariter cum quodam Aldoitro tyranno, oculos ab eorum frontibus ejecit, superbumque Puniolum victor interfecit. In locum Ligno dicto ecclesiam et palatia arte fornicea mire construxit. Ibique a saeculo recessit, et Oveto tumulo requiescit sub die Kal. Februar 888 (an 850).
60.
Ordonius filius ejus reg. an. XVII. Iste Christianorum regnum cum Dei juvamine ampliavit. Legionem, Asturicam, simul cum Tude et Amagia populavit: multaque et alia castra munivit. Super Saracenos victor saepius exstitit. Talamancam civitatem praelio cepit; regem ejus Mozeror ibi captum, 129.1138B| voluntarie cum sua uxore Balkaiz, in Petra sacra liberos abire permisit. Albaildam, urbem fortissimam, similiter praeliando intravit, regemque ejus nimium potentissimum, nomine Muz, in monte Laturcio in insidiis inventum, et exercitum illius gladio defectum, ipsius Muz jaculo vulneratum ab amico quondam e nostris verum cognoscitur fuisse salvatum et in tutiora loca amico equo esse sublatum.
  Ejus tempore Lordomani iterum venientes in Gallaeciae maritimis, a Petro comite interfecti sunt. Mauri in navibus venientes in freto Gallicano devicti sunt. Cui principi tanta fuit animi benignitas et misericordiae utilitas, et tantum omnibus extitit pius, ut Pater gentium vocari sit dignus. Fine pacifico Oveto decessit sub die VI. Kal. Junias, aera 804 (an 866).

61.
Adefonsus filius ejus XVIII regni deducit annum. Iste in primo flore adolescentiae, primoque 129.1138C| regni anno, et suae nativitatis XVIII, ab apostata Froilane, Galliciae comite, per tyrannidem regno privatur. Ipseque rex Castellam se contulit; et non post multo tempore, ipso Froilane tyranno et infausto rege a fidelibus nostri principis Oveto interfecto, idem gloriosus puer ex Castella revertitur, et in patrio solio regnans feliciter conlaetatur. Qui ab initio regni super inimicos favorem victoriarum habet semper. Vasconum feritatem bis cum exercitu suo contrivit atque humiliavit. Illius tempore praeterito jamque multo, Ismaelitica hostis ad Legionem venit, duce Abulmundar, filio Abderhamam regis, fratre Mahomat Cordobensis regis. Sed dum venit, sibi impediit; nam ibi multis millibus amissis caeterus exercitus fugiens evasit. Ipsisque diebus alia hostis, in Vergidum ingressa, usque ad nihilum est interempta, multosque inimicorum terminos est sortitus. Dezam castrum iste accepit. Antezam pace acquisivit. Conibriam, ab inimicis possessam, 129.1138D| eremavit, et Gallaecis postea populavit, multaque alia castra sibi subjecit.
62.
Ejus tempore Ecclesia crescit, et regnum 129.1139A| ampliatur. Urbes quoque Bracharensis, Portucalensis, Aucensis, Eminensis, Vesensis, atque Lamecensis a Christianis populantur. Istius victoria Cauriensis, Egitaniensis, et caeteras Lusitaniae limites, gladio et fame consumptae, usque Emeritam, atque freta maris, eremavit et destruxit. Parvoque procedente tempore, aera 915, consule Spaniae et Mahomat regis consiliarius Abuhalit bello in fines Gallaeciae capitur, regique nostro in Oveto perducitur. Qui dum se postea redemit, duos fratres suos, filium atque subrinum obsides dedit, quousque centum millia auri solidos regi persolvit.
63.
Ipsisque diebus, sub aera 916, Almundar, filius regis Mahomat cum duce Ibenganim, atque hoste Saracenorum ex Cordoba ad Sturicam atque Legionem venit. Sed manus idem hostis ex adverso exercitum sequens qui erant de Toleto, Talamanca, Vathlelhara, vel de aliis castris, sub uno XIII millia in locum Polboraria apud flubium Urbicum a principe nostro interfecti sunt. Idem Almundar ad 129.1139B| castrum Sublantium volens pertendere, cognovit quod gestum fuerat in Polboraria, etiam comperiens quod rex noster jam in Sublantio castro cum omni exercitu eum bellaturus: exspectabat, metuens retro ante lucentem diem vertitur in fugam. Deinde, imperante Abuhalit, pro tribus annis pax in utrosque reges fuit.
64.
Postea rex noster, Saracenis inferens bellum, exercitum movit, et Spaniam intravit sub aera 918. Sicque per provinciam Lusitaniae, castra de Nepza praedando pergens, jam Tacum fluminem transito ad Emeritae fines est progressus: et decimo milliario ad Emeritam pergens Anam fluvium transcendit, et ad Oxiferium montem pervenit: quod nullus ante eum princeps adire tentavit. Sed et hoc quidem glorioso ex inimicis triumphavit eventu: nam in eodem monte XV capita amplius noscuntur esse interfecta. Sicque inde princeps noster cum victoria sedem revertitur regiam. 129.1139C|
65.
Ab hoc principe omnia templa Domini restaurantur, et civitas in Oveto cum regiis Aulis aedificatur: statque scientia clarus, vultu et habitu staturaque placidus. Inflectatque Dominus ejus semper animum, ut pie regat populum, ut post longum principatus imperium de regno terrae ad regnum transeat coeli.
66.
(Continuatio an. 882.) Hoc supradicto principe regnante in aera 920, supradictus Almundar, Mahomat regis filius, a patre suo directus cum duce Abuhalit, et exercitu Spanie LXXX millia a Cordoba progressus, ad Caesaraugustam est profectus; ubi Zmael Iben Muza stabat adversus Cordobenses infestus. Hostis dum ad Caesaraugustam circuivit XXV dies ibidem pugnavit: sed nihil victoriae gessit. 129.1139D| Inde profectus ad Tutelam castrum praeliavit, quod 129.1140A| Fortunio Iben Muza tenebat, sed nihil ibidem egit.
67.
Tunc Ababdella, ipse qui Mahomat Iben Lupi, qui semper noster fuerat amicus, sicut et pater ejus, ob invidiam de suis tionibus, cui rex filium suum Ordonium ad creandum dederat, cum Cordobensibus pacem fecit, fortiamque suorum in hostem eorum misit; sicque hostes Chaldaeorum in terminos regni nostri intrantes, primum ad Celloricum castrum pugnaverunt, et nihil egerunt, sed multos suos ibi perdiderunt.
68.
Vigila Scemeniz erat tunc comes in Alava: ipsa quoque hostis in extremis Castellae veniens ad castrum cui Ponte curbum nomen est, tribus diebus pugnavit, et nihil victoriae gessit, sed plurimos suorum gladio vindice perdidit.
69.
Didacus, filius Ruderici, erat comes in Castella: castrum quoque Sigerici ob adventum Saracenorum Munio, filius Nunni, eremum dimisit, quia non erat 129.1140B| adhuc strenue munitum.
70.
Rex vero noster in Legionense urbe ipsam hostem sperabat, strenue munitus agmine militari, ut cum eis legitime ad civitatis suburbium dimicaret; sed ipsa hostis, dum comperit quod rex noster illam quotidie alacri animo ad urbem propinquare desideraret, castigante Habuhalit, qui jam viros aspexerat regios longe a civitate XV millibus, ipsa hostis trans flumen Estorae perrexit; castella munita succendit: et de campo Alcopae ad fluvium Urbicum missos regi nostro direxit, rogans ut filium suum Abulkazem, quem adhuc rex tenebat, reciperet. Sicque filium Zmaelis Ibem Muzae, quem de Cordoba patri suo causa pacis adduxerant, pariterque Furtum Ibem Alazela, quem in tutela arte ceperant, ad nostrum regem Abohalit direxit: et sic rogans per multa munera filium suum recuperat, et super fluvium Urbicum usque in Zelam viam fecit; sicque tunc Cordobam rediit. Reversi sunt in Cordoba 129.1140C| mense Septembrio unde exierant Martio mense. Et postea rex noster ipsos de Benikazi, quos de Habuhalit pro ejus filio acceperat, suis denique amicis sine pretio dedit.
71.
Supradictus quoque Ababdella, filius Jub, ob amicitiam Cordobensium, contra suos tios et germanos in odium vertitur, et inter eos pugnae oritur quaestio; sed ipsa hieme, ob contumaciam ejusdem Ababdella, tius suus Zmael, et suus congermanus ejusdem Zmael Ibem Furtum, exercitum moverunt, circiter VII millia, contra eum Ababdellam praelium agere volentes. Ipse quoque Ababdella in fragosa loca eos sperabat, vel exspectabat. Sicque venientes ambo Zimaeles levitate deducti in ipso fragoso monte, ubi eum cognoverunt esse, cum paucis viris et famulis 129.1140D| ascenderunt. Ababdella quoque praecipiti 129.1141A| cursu ad eos inruens, illi fugam arripientes ibi Zmael Iben Furtum ex equo cecidit, et statim captus est. Similiter quoque et Zmael Iben Muza, dum subrinum eripere voluit, ibidem capitur; multique ex idoneis Benikazi ibidem capti sunt. Caeterus exercitus in plana consistens fugiens evasit.
72.
Ababdella vero, acta victoria, ipsos quos cepit ad suum castrum Beccaria eos ferro vinctos transmisit. Ipse quidem inde progressus ad Caesaraugustam venit, eamque sub nomine pacis sine gladio cepit jurique suo subjecit. Statimque nuntios ad Cordobam misit, quasi pro gratia regis haec omnia egisset, ita ut in omnibus fidelis existeret. Sed cum a rege Cordobense ipsa civitas, vel ipsi quos ceperat, peterentur, et hoc Ababdella nullatenus adnueret, mox quoque Cordobenses in ira sunt commoti: et isti in una sunt concordiam versi. Tuncque Ababdella tium dimisit, et ob inde Valterram castrum ab illo accepit; similiter et congermanum dimisit, ob id Tutelam, atque castrum sancti Stephani ab eo accepit; 129.1141B| et Caesaraugustam ipse sicuti eam ceperat, et obtinuit et obtinet.
73.
Ipsisque diebus a comitibus Castellae et Alavae Didaco et Vigila multas persecutiones et pugnas idem Ababdella sustinuit; et dum vidit se valde opprimi ab eis, statim legatos pro pace regi nostro direxit et saepius dirigit: sed adhuc hucusque a principe nullatenus pacem accipit firmam. Ille tamen in nostra amicitate persistit et persistere vellet ; sed rex noster ei adhuc non consentit.
74.
Postea quoque in aera 921, quae est praesenti anno, jam suprafatus Almundar, Mahomat regis filius, cum duce Abohalit, et cum omne exercitu Spaniae, a Patre suo ad Caesaraugustam directus est; ubi dum venit, Ababdellam intus invenit. Duobus tantum diebus ibi pugnavit: labores et arbusta diripuit, non tantum ad Caesaraugustam, sed in omnem terram de Venikasi similiter egit. Degium ex parte intravit, et depraedavit: sed nullum de civitatibus 129.1141C| vel castris cepit, sed jam populavit. Postea quoque ipsa hostis in terminis nostri regni intravit, primumque ad castrum Celoricum pugnavit, multosque interfectos e suis ibi dimisit. Vigila comes muniebat ipsum castrum.
75.
Deinde ad terminos Castellae in ponte Curbo Castro pervenit, ibique sua voluntate pugnare cepit, sed tertio die victus valde inde recedit. Didacus comes erat. Dehinc castellum Sigerici munitum invenit, sed nihil in eo egit, Augustoque mense ad Legionenses terminos accessit. Sed dum regem nostrum in eadem urbe esse audivit, et quia in Sublantio castro cum eis praeliare jam definitum esse comperit, de fluvio Zelae nocte praemovit, et lucescente die ad ipsum castrum pervenit, antequam noster 129.1141D| exercitus illuc perrexisset; sed nihil in eo 129.1142A| castro praeter vacuas domus invenit. Alio tamen die cum alacritate eos rex noster ad urbem pugnaturos sperabat; sed ipsa hostis non tantum ad Legionem non venit, sed et viam praeteriti anni nullatenus arripuit, nec Estoram fluvium transcendit; sed per castrum Coiancam ad Zeiam iterum reversi sunt, domumque sanctorum Facundi et Primitivi usque ad fundamenta diruerunt. Sicque retro reversi per portum qui dicitur Balatcomalti, in Spaniam ingressi sunt. Ipse vero Abuhalit dum in terminos Legionenses fuit, verba plura pro pace regi nostro direxit. Pro quo etiam et rex noster legatum nomine Dulcidium, Toletanae urbis presbyterum, cum epistolis ad Cordobensem regem direxit Septembrio mense, unde adhucusque non est reversus Novembrio discurrente.
76.
Supradictus quoque Ababdella legatos pro pace et gratia regis nostri saepius dirigere non desinit; sed adhuc perfectum erit quod Domino placuerit.
  Item ingressio Saracenorum in Spania ita est. 129.1142B|

77.
Sicut jam supra retulimus. Ruderico regnante, Gothis in Spania, per filios Vitizani regis oritur Gothis rixarum discessio; ita ut una pars eorum regnum dirutum videre desiderarent: quorum etiam favore atque farmalio Saraceni Spaniam sunt ingressi anno regni Ruderici tertio, die III Idus Novembris, era 752, regnante in Africa Ulit Amiralmuminin filio de Abdelmelic, anno Arabum c. Ingressus est primum Abzuhura in Spania sub Muza duce in Africa commanente et Maurorum patrias defecante.
78.
Alio anno ingressus est Tarik. Tertio anno jam eodem Taric praelio agente cum Ruderico, ingressus est Muza Iben Muzeir, et periit regnum Gothorum, et tunc omnis decor Gothicae gentis pavore vel ferro periit.
  De rege quoque eodem Ruderico nulli causa interitus 129.1142C| ejus cognita manet usque in praesentem diem.

  Hi sunt duces Arabum qui regnaverunt in Spania.

79.
Supradictus quoque Muza Iben Muzeir ingressus Spaniam, reg. an. I, mens. III.
Abdelaziz Iben Muz reg. an. II, mens. VI.
Aiub reg. mens. I.
Alhor reg. an. II, mens. X.
Zama regn. an. III.
Abderahaman reg. an. I.
Hodera reg. an. I.
Jahia reg. an. I, mens. VI.
Hodiffa reg. mens. VI.
Autuman reg. mens. IV.
129.1142D|
Geleitam mens. X.
129.1143A|
Tauba reg. an. I, mens. II..
Abdelmelic reg. ann. II.
Aucuba reg. an. IV, mens. V.
Abdelmelic iterum reg. an. I, mens. I.
Abulhatar Ibendimari reg. an. II.
129.1143D| Sub annos XXVII, mens. XII.
  Hi duces breve principatus sui agebant tempus, quia succedebant alii aliis, prout destinatum erat ab Amiralmauminin. Nonnullos vero vitae finis terminavit, quousque Venibumeia in Spaniam venerunt.

  Item hi sunt qui regnaverunt in Cordoba reges de origene Venihumeia.

80.
Juzef reg. an. XI.
  Abderrahaman Iben Mavia reg. annos. XXXIII.

  Eiscam reg. an. VII, mens. VI.

  Alhacam reg. an. XXVI, mens. VI.

  Abderahaman reg. an. XXXII, mens. VI. Isto regnante Ordonius, princeps Christianorum in Spania, 129.1143B| victorias multas egit.

  Mahomath tricesimum secundum regni peragit annum. Istius tempore Abuhalit princeps exercitus illius, sicut jam supra in ordine regum nostrorum diximus in finibus Gallaeciae capitur, et regi domino Adefonso Oveto perducitur. Multaeque victoriae a Christianis in Spania fiunt.

  Sub uno omnes anni Arabum in Spaniam CLXXIX, et die III Idus Novembris incipiunt centesimum septuagesimum; et de praedicatione iniquissimi Mahomat in Africa sunt CCLXX, in aera quae nunc discurrit 921.

81.
Additum hic ad oram: Quod Saraceni Spaniam intraverunt usque praesentem aeram MXIV (1014) fiunt CCLXII. Et de Mahomat nequissimo propheta usque praesentem aeram MXIV fiunt anni CCCLXIII.
  Item exordium Saracenorum sicut illi existimant.

82.
Saraceni perversi se putant se esse ex Sara; 129.1143C| verius Agareni ab Agar, et Ismaelitae ab Ismaele.
  Abraham genuit Ismaelem ex Agar, Ismael genuit Kaldar, Kaldar genuit Nepti; Nepti genuit Alhumesca, Alhumesca genuit Eldano, Eldano genuit Muncher, Muneher genuit Excib, Excib genuit Jaman, Jaman genuit Autith, Autith genuit Atinan, Atinan genuit Mahat, Mahat genuit Nizar, Nizar genuit Muldar, Muldar genuit Hindaf, Hindaf genuit Mutirik, Mutirik genuit Humeia, Humeia genuit Kinana, Kinana genuit Melik, Melik genuit Fehir, Fehir genuit Galib, Galib genuit Juhei, Juhei genuit Murra, Murra genuit Kelib, Kelib genuit Cutzei, Cutzei genuit Abdilmelef, Abdilmelef genuit duos filios, Escim et Abdiscemiz. Abdiscemiz et Escim fratres fuerunt. Escim genuit Abdelmutalib, Abdelmutalib genuit Abdella, Abdella genuit Mahomat, qui putatur a suis prophetam esse.

  Abdiscemiz frater de Escim genuit Humeia, Humeia genuit Abilaz, Abilaz genuit Accam. Accam 129.1143D| genuit Maroan, Maroan genuit Abdelmelic, Abdelmelic genuit Iscem, Iscem genuit Mavia, Mavia genuit Abderrhaman, Abderrhaman genuit Iscem, Iscem genuit Haccam, Haccam genuit Abderrhaman, 129.1144A| Abderrhaman genuit Mahomat, Mahomat genuit Almundar.

83.
Iste Mahomat regnavit in aera praedicta 901, atque praeliavit cum Rege Ovetense nomine Adefonso. Dehinc praetermittendo et nunquam adjiciendo nomina Ismaelitarum, divina clementia indifferenter a nostris provinciis praedictos trans maria expellat: et regnum eorum a fidelibus Christi possidendum perpetim concedat. Amen.
  Item explanatio gentis Gothorum.

84.
A Gog quidem gens Gothorum est. Et sicut pro omni genere Ismaelitarum solus Ismael infra scribitur cum dicitur prophetae: Pone faciem tuam contra Ismaelem; ita et pro omni Gothorum gente Gog nominatur, de cujus origine veniunt. Inde et vocabulum traxerunt. Et quia Gothorum gens ex Magot venit, adfirmat Chronica id Gothorum ( D. Isidori ) cum dicit: Gothorum antiquissimam esse gentem: quorum origo a Magog filio Japhet descendit, unde 129.1144B| et nominatur, a similitudine ultimae syllabae, id est, Gog; et magis de Ezechielo propheta id colligentes. Liber etiam generationum similiter affirmat quia do Magog filio Jafet veniunt Gothi, et Gothia, et Scia a Magog nominata sunt.
85.
Item quod Saraceni terram Gothorum erant possessuri, invenimus exinde dicta in libro Panticino Ezechielis prophetae: « Tu, fili hominis, pone faciem tuam contra Ismaelem, et loquere ad eos, dicens: Fortissimum gentibus dedi te; multiplicavi te, corroboravi te, et posui in dextera tua gladium, et sinistra tua sagittas, ut conteras gentes, et sternantur ante faciem tuam; sicut stipula ante faciem ignis: et ingredieris terram Gog pede plano: et concides Gog gladio tuo, et pones pedem in cervice ejus, faciesque servos tributarios. »
86.
Jam hoc completum esse dignoscimus. Terra quidem Gog Spania designatur sub regimine Gothorum, in qua Ismaelitae, propter delicta gentis Gothicae, ingressi sunt, et eos gladio conciderunt atque 129.1144C| tributarios sibi fecerunt, sicuti praesenti tempore patet. Quod vero idem propheta ad Ismaelem iterum dicit: « Quia dereliquisti Dominum, et ego derelinquam te, et tradam in manu Gog, et reddet vicem tibi postquam afflixeris eos, CCLXX tempora facient tibi, sicut fecisti ei. » Spes nostra Christus est, quod completis proximiori tempore CCLXX annis, de quo Spaniam ingressi sunt, inimici ad nihilum redigantur, et pax Christi Ecclesiae sanctae reddatur, quia tempora pro annis ponuntur. Quod praestet Deus omnipotens, ut inimicorum crebro deficiente audacia, in melius semper crescat catholicorum Ecclesia. Amen.
  Additio de regibus Pampilonensibus.

87.
In aera 913 surrexit in Pampilona rex nomine Sancio Garseanis. Fidei Christi inseparabiliterque venerantissimus fuit, pius in omnibus fidelibus, misericorsque oppressis catholicis. Quid multa? In 129.1144D| omnibus operibus optimus perstitit. Belligerator adversus gentes Ismaelitarum: multipliciter strages gessit super terras Saracenorum. Idem cepit per Cantabriam a Nagerense urbe usque ad Tutelam 129.1145A| omnia castra. Terram quidem Degensem cum oppidis cunctam possedivit. Arbam namque Pampilonensem suo juri subdidit; necnon cum castris omne territorium Aragonense capit. Dehinc expulsis omnibus Biotenatis, XX regni sui anno migravit e saeculo. Sepultus sancti Stephani portico regnat cum Christo in polo.
  Item filius ejus Garsea rex reg. an. X. Benignus 129.1146A| fuit, et occisiones multas egit contra Saracenos, et sic decessit. Tumulatus est in castro sancti Stephani.

  Supersunt ejus filii in patria ipsius, videlicet Sancio et frater ejus Ranimirus, quos salvet Omnipotens per multa curricula annorum. Amen.

  DISCURRENTE PRAESENTI AERA TXIV.